Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

51] sumpto postquam triste illud quo nondum felix fruebatur puella amata tempus commemorauit, mox in melius illud mutatum aperta amantibus tamquam refugio Allii domo [51-70], iam Catullus Lesbiam cum Laudamia [u. 70-131] comparat. quae comparatio nullam aliam ob causam instituta quam ut profundus illius amor quam maxime reddatur illustris, ut carminis quasi domus interior est, ita in duas partes discinditur interiecta fratris mortui commemoratione [uu. 91-101]. hos igitur uersus quasi pro intimo domus recessu habere licet. eo autem quod interposita de fratris morte acerba digressione Laudamiae historiam inceptam disrupit, hoc mihi uoluisse uidetur Catullus ut morte illa suum quoque cum Lesbia amorem olim diremptum esse significet. iam uero poeta ad carminis cursum institutum reuersus non potuit pertexere Laudamiae cum Lesbia comparationem nisi ita ut seruata partium aequabilitate triginta uersibus [70-101] opponeret triginta alteros [101-131]. itaque quod in hanc partem nonnulla intulit plane aliena quodque eam longius quam pro nostro qui nunc sumus gustu extendit, facile ex ista symmetriam seruandi necessitate excusabimus. depicto hoc modo Lesbiae amore iterum uiginti prope uersibus [131-149] ad ipsam dominam reuersus in tempore futuro [u. 136 feremus] depingendo commoratur seque utpote in muliere non iustis nuptiis secum iuncta non nimis rigidum et seuerum morum illius custodem fore affirmat. denique [u. 149-160] in Allio, ut initium, ita finem carminis facit. deprehendimus igitur hanc singularum partium responsionem: 40-51 (51-70 [(71-91) + (91-101) = 101-130]

131-149) 149-160.

Quid autem sibi uult carmen LXVIII ad Allium ita datum et in gratiis Allio agendis ita uersatum ut tamen omnia ad unius Lesbiae laudes atque praedicationem contendant? nimirum Catullus Romam se reuersurum esse cum Allio, tum uero Lesbiae nuntiat. sed quominus misso carmine illo pergamus prohibent eius u. 135 sq.:

quae tamen etsi uno non est contenta Catullo,

rara uerecundae furta feremus herae.

habent enim haec uerba quod mirere. num Catullus iam ante Romae adhuc degens Lesbiae perfidiam expertus erat? talem sententiam ne sequamur uetat indolis naturaeque Catullianae contemplatio. ex quo enim tempore Lesbia ut olim uiro, ita amatori quoque fidem laeserat, hic licet reconciliatus numquam iniuriae a puella unice amata sibi inlatae adeo oblitus est ut carmina eundem quem c. II, III, V, VII amorem sincerum spirantia ad eam daret. talem autem amorem adhuc spirat illa carminis LXVIII pars pulcherrimis quique uere oculos pascant coloribus sparsa, qua Lesbiam cum Laudamia contulit. quomodo nos haec inter se pugnantia iungemus? ita, puto, ut Ueronam rumorem de Lesbiae perfidia adlatum esse statuamus. haec igitur uersuum illorum euadit sententia: quamquam puellam meam audiui me uno non esse contentam, tamen Junonis instar illius furta patienter feram, modo famae parcat raraque peccet. sunt autem haec uerba ut eius qui rumores spernat neque ut ueros eos credat a se impetrare possit, ita eiusmodi ut ad fidem seruandam leniter uelint admonere. ceterum hoc quoque unde rumores istos acceperit Catullus, coniectura possumus adsequi. carmine enim LXVIII, quo Manlio amico respondet, u. 27 sqq. haec legimus:

quare quod scribis Ueronae turpe Catullo

esse, quod hic quiuis de meliore nota

frigida deserto tepefactet membra cubili,

id, Manli, non est turpe, magis miserumst.

in quibus uerbis nihil curamus interpretes uoculam 'hic' ad urbem Romam, unde scilicet Manlii epistula sit missa, referentes, cum non possit illa referri nisi ad id quod proxime praecedit 'Ueronae'. quam autem causam fuisse dicemus ut Manlius, uir amissa coniuge [uu. 1-6] tristitiae maerorique traditus, Catullum ne amplius degeret Ueronae adhortaretur, quippe quo in oppido mores adhuc antiqui uigerent neque

iuuenem urbis luxuriae uoluptatibusque assuetum ullae iuuarent deliciae? cuius equidem consilii non aliam uideo causam nisi hanc ut amicus amico quam celerrime Romam redeundi auctor existeret, cum Lesbiae animum ad alios amores inclinare uideret. tales hortatus si Manlii epistulae infuisse statuis, iam melius intellegitur Catulli responsum. --itaque trium carminum Ueronae scriptorum LXV, LXVIII et LXVIII haec est series: id quod medium optinet locum tum cum Catullus dolori saeuissimo tam cari capitis adempti plane indulgeret, primum autem tum cum et tempore et poesis [c. LXVI] exercitatione dolor ille paulum posuerat, ultimum denique tum cum consilium Romam redeundi poeta agitaret compositum est.

Sed istos de Lesbia rumores, quos Ueronae aspernatus erat, ueros esse Romam reuersus Catullus non sine acerbo dolore agnouit. cum enim puellam ut more solito conuenirent rogasset, illa recusauit. tum uero poeta ira atque indignatione correptus carmen VIII ad eam misit:

miser Catulle, desinas ineptire

et quod uides perisse perditum ducas.
fulsere quondam candidi tibi soles,
cum uentitabas quo puella dicebat
amata uobis quantum amabitur nulla.
ibi illa multa tum iocosa fiebant,

quae tu uolebas nec puella nolebat:
fulsere uere candidi tibi soles.

5

nunc iam illa non uult: tu quoque, inpotens, noli

10

nec quae fugit sectare nec miser uiue,

sed obstinata mente perfer, obdura.

uale, puella; iam Catullus obdurat
nec te requiret nec rogabit inuitam:
at tu dolebis, cum rogaberis nulla.
scelesta, uae te! quae tibi manet uita!
quis nunc te adibit? cui uideberis bella?
quem nunc amabis? cuius esse diceris?
quem basiabis? cui labella mordebis?
at tu, Catulle, destinatus obdura!

15

quo de carmine nemo fere recte iudicauit. scriptum autem esse illud a Catullo Romam reduce ostendit cum beati illius temporis in Allii domo peracti [u. 4-8] recordatio, in quo praedicando etiam id quod tempore proxime antecedit c. LXVIIIb multum est, tum uero temporis praesentis et praeteriti oppositio. cum enim u. 3 'quondam' et u. 9 'nunc' legamus, nostro iure ubinam per medium tempus poeta sit commoratus quaerimus. cui quaestioni non uideo equidem quomodo aliter queat responderi quam ut iter Ueronense medio illi tempori attribuamus. ceterum mirum est quantas de uersibus illis nugas protulerit Riesius, qui ex carminibus VIII, XXXVII et LVIII haec concludit [p. 752]: 'dies Alles zeigt das Bild grosser Dürftigkeit; es ist die nur durch des Dichters glühende Liebe früher idealisirte Existenz einer femme entretenue, die nun, nachdem ihr Beschützer sie verlassen, der äussersten Noth und dem tiefsten Verkommen anheimfiel'. atque de c. XXXVII et LVIII postea uidebimus: quod ad carmen supra adlatum attinet, quaeras ex Riesio num legere et intellegere. didicerit. nam uerbis illis [u. 9] 'nunc iam illa non uult' hoc luce fit clarius, non Lesbiam a Catullo, sed Catullum a Lesbia fuisse desertum. deserere autem atque fugere amatorem cupidum eundemque diuitem, num meretriculae est egenae? et quam inepte ad talem feminam dati essent uersus isti 'quis nunc te adibit? cui uideberis bella?' eqs! quae loca quasi clamant ridiculam illam de Lesbiae condicione meretricia opinionem furcilla esse expellendam. ceterum uersiculi 16-18, siqui alii, hoc etiam ostendunt carmen octauum eo tempore esse scriptum, quo Catullus nondum alios Lesbiae amatores tamquam aemulos impugnare erat coactus. nam si iam antea alium quendam a Lesbia in amore sibi praelatum cognosset, numquam hercle uersus illos adiecisset. quos non potuit mittere nisi ad matronam scilicet honestam (quam quidem putabat), cui certi quos transilire non licuit fines obiecti essent quaeque, utpote uiro inamato nupta, amatore misso iam

uitam tristem actura uideretur. nimirum quanam de causa a Lesbia desertus sit Catullus adhuc nesciit: cuiuis autem rei quam puellae perfidiae adscribere uoluit discidium. — itaque meo mihi iure carmen octauum proximo post poetae Romam reditum tempori attribuere uideor. ceterum ita rectissime de illo iudicauit Hauptius [obs. crit. 2, 3]: 'in hoc dulcissimo carmine dum se reuocat poeta a misero amore, non tamen omnem spem recuperandi ea quae perierunt ita abiecit ut abiecisse uideri uult, nec tam obstinata mente obdurat quam de se praedicat. quare multus est in describenda relictae a se [?] puellae tristi solitudine atque in fine carminis iterum sese ut obduret adhortatur'.

Mox, ut iam supra dixi, ueram qua Lesbia ab eo alienata est causam poeta perspexit: nimirum absentis amatoris oblita alterum in eius locum illa adsciuerat. cum autem non pauca Catulli carmina in aemulis quos iam abhinc in Lesbiae amore habuit exagitandis atque uexandis uersentur, nullum tamen uehementiorem, mihi quidem ut uidetur, dolorem prae se fert quam carmen LXXVII:

Rufe, mihi frustra ac nequiquam credite amice

(frustra? immo magno cum pretio atque malo), sicine subrepsti mi atque intestina perurens

ei misero eripuisti omnia nostra bona? eripuisti, eheu nostrae crudele uenenum

uitae, eheu nostrae pestis amicitiae.

quibus uersibus erant qui omnino negarent aemulum quendam tangi, cum tamen uerba 'omnia nostra bona' quonam alio quam ad Lesbiam referri possint non uideam. itaque Rufum quoque Lesbiae fuisse amatorem mihi quidem certissimum est. eripiendi autem uerbum non potuit adhiberi nisi de eo qui primus Lesbiae erga Catullum fidem temptauerit. quo enim iure, amabo, si Rufum secundum uel tertium uel quartum post Catullum habuit Lesbia lectuli socium, vocabulo isto poeta utebatur? Rufum igitur eum fuisse censeamus opor

« ZurückWeiter »