Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Audieris cum grande "Sophôs," dum basia captas,
Ibis ab excusso missus in astra sago.
Sed tu, ne toties domini patiare lituras,
Neve notet lusus tristis arundo tuos ;
Ætherias, lascive, cupis volitare per auras :
I, fuge: sed poteras tutior esse domi.

5. Ad Cæsarem.

Contigeris nostros, Cæsar, si forte libellos,
Terrarum dominum pone supercilium.
Consuevêre jocos vestri quoque ferre triumphi;
Materiam dictis nec pudet esse ducem.
Quâ Thymelen spectas, derisoremque Latinum,
Illâ fronte, precor, carmina nostra legas.
Innocuos censura potest permittere lusus :
(Lasciva est nobis pagina, vita proba est.

6. Ad Marcum.

Do tibi naumachiam, tu das Epigrammata nobis. Vis, puto, cum libro, Marce, natare tuo.

7. De Leone Cæsaris.

Ætherias aquilâ puerum portante per auras,
Illæsum timidis unguibus hæsit onus:
Nunc sua Cæsareos exorat præda leones,
Tutus et ingenti ludit in ore lepus.

Quæ majora putas miracula? summus utrisque
Auctor adest: hæc sunt Cæsaris, illa Jovis.

8. Ad Maximum, de "Columba" Stellæ.

Stellæ delicium mei, columba,
Veronâ licet audiente dicam,
Vicit, Maxime, passerem Catulli.

Tanto Stella meus tuo Catullo,
Quanto passere major est columba.

9. Deciani Dogma laudat.

Quod magni Thraseæ, consummatique Catonis
Dogmata sic sequeris, salvus ut esse velis;
Pectore nec nudo strictos incurris in enses;
Quod fecisse velim te, Deciane, facis.
Nolo virum, facili redimit qui sanguine famam:
Hunc volo, laudari qui sine morte potest.

10. In Cottam.

Bellus homo et magnus vis idem, Cotta, videri:
Sed qui bellus homo est, Cotta, pusillus homo est.

11. De Gemello et Maronillâ.

Petit Gemellus nuptias Maronillæ,
Et cupit, et instat, et precatur, et donat.
Adeone pulchra est? Immo fœdius nil est.
Quid ergo in illâ petitur et placet? Tussit.

12. Ad Sextilianum, Potorem.

Cum data sint equiti bis quina numismata, quare
Bis decies solus, Sextiliane, bibis?
Jam defecisset portantes calda ministros,
Si non potares, Sextiliane, merum.

13. De Regulo.

Itur ad Herculei gelidas qua Tiburis arces,
Canaque sulfureis Albula fumat aquis;
Rara, nemusque sacrum, dilectaque jugera Musis
Signat vicinâ quartus ab urbe lapis.

Hic rudis æstivas præstabat porticus umbras,
Heu! quam pæne novum porticus ausa nefas!
Nam subito collapsa ruit, cum mole sub illâ
Gestatus bijugis Regulus esset equis.
Nimirum timuit nostras Fortuna querelas,
Quæ par tam magnæ non erat invidiæ.
Nunc et damną juvant: sunt ipsa pericula tanti.
Stantia non poterant tecta probare Deos.

14. De Arriâ et Pato.

Casta suo gladium cum traderet Arria Pato,
Quem de visceribus traxerat ipsa suis;
Siqua fides, vulnus, quod feci, non dolet, inquit ;
Sed quod tu facies, hoc mihi, Pæte, dolet.

15. Ad Cæsarem.

Delicias, Cæsar, lususque jocosque leonum
Vidimus: hoc etiam præstat arena tibi ;
Cum prensus blando toties a dente rediret,
Et per aperta vagus curreret ora lepus.
Unde potest avidus captæ leo parcere prædæ ?
Sed tamen esse tuus dicitur; ergo potest.

16. Ad Julium.

O mihi post nullos, Juli, memorande sodales,
Siquid longa fides, castaque jura valent;
Bis jam pæne tibi consul trigesimus instat,
Et numerat paucos vix tua vita dies.
Non bene distuleris, videas quæ posse negari;
Et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.
Exspectant curæque catenatique labores.

Gaudia non remanent, sed fugitiva volant.
Hæc utrâque manu, complexuque assere toto :
Sæpe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.
Non est, crede mihi, sapientis dicere, Vivam.
Sera nimis vita est crastina: vive hodie.

17. Ad Avitum.

Sunt bona, sunt quædam mediocria, sunt mala plura, Quæ legis hic: aliter non fit, Avite, liber.

18. Ad Titum.

Cogit me Titus actitare causas,
Et dicit mihi sæpe, Magna res est.
Res magna est, Tite, quam facit colonus.

19. Ad Tuccam.

Quid te, Tucca, juvat vetulo miscere Falerno
In Vaticanis condita musta cadis?

Quid tantum fecêre boni tibi pessima vina?
Aut quid fecerunt optima vina mali?
De nobis facile est: scelus est jugulare Falernum,
Et dare Campano toxica sæva mero.
Convivæ meruêre tui fortasse perire:
Amphora non meruit tam pretiosa mori.

20. Ad Æliam. her

Si memini, fuerant tibi quattuor, Ælia, dentes:
Exspuit una duos tussis, et una duos.
Jam secura potes totis tussire diebus ;
Nil istic, quod agat, tertia tussis habet.

21. Ad Cæcilianum.

Dic mihi, quis furor est? turbâ spectante vocatâ,
Solus boletos, Cæciliane, voras.

Quid dignum tanto tibi ventre, gulâque precabor?
Boletum, qualem Claudius edit, edas.

22. De Porsenâ et Mucio Scævolâ.

Cum peteret regem, decepta satellite, dextra
Ingessit sacris se peritura focis.

Sed tam sæva pius miracula non tulit hostis,
Et raptum flammis jussit abire virum.
Urere quam potuit contemto Mucius igne,
Hanc spectare manum Porsena non potuit.
Major deceptæ fama est et gloria dextræ :
Si non errâsset, fecerat illa minus.

23. De Leone et Lepore.

Quid nunc sæva fugis placidi, lepus, ora leonis?
Frangere tam parvas non didicêre feras.
Servantur magnis isti cervicibus ungues;
Nec gaudet tenui sanguine tanta sitis.
Præda canum lepus est; vastos non implet hiatus:
Non timeat Dacus Cæsaris arma puer.

24. Ad Cottam.

Invitas nullum, nisi cum quo, Cotta, lavâris;
Et dant convivam balnea sola tibi.
Mirabar, quare nunquam me, Cotta, vocâsses:
Jam scio, me nudum displicuisse tibi.

25. Ad Decianum.

Adspicis incomtis illum, Deciane, capillis,
Cujus et ipse times triste supercilium;
Qui loquitur Curios, assertoresque Camillos?
Nolito fronti credere; nupsit heri.

26. Ad Faustinum.

Ede tuos tandem populo, Faustine, libellos,
Et cultum docto pectore profer opus,

« ZurückWeiter »