Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

EX OVIDIO

SELECTA QUAEDAM.

Ille poetarum ingeniosissimus.

Senec. N. Q. III. c. 27.

[blocks in formation]

Ista Mycenaea litera facta manu.
Pegasis Oenone, Phrygiis celeberrima silvis,
Laesa queror de te, si sinis ipse, meo.

Quis Deus opposuit nostris sua numina votis?

Ne tua permaneam, quod mihi crimen obest?
Leniter, ex merito quidquid patiare, ferendum est:1.

Quae venit indigne poena, dolenda venit.
Nondum tantus eras, cum te contenta marito,
1 Edita de magno flumine Nympha fui.
Qui nunc Priamides, adsit reverentia vero,

[ocr errors]

Servus eras; servo nubere Nympha tuli.
Saepe greges inter requievimus arbore tecti;

Mistaque cum foliis praebuit herba torum.
Saepe super stramen fenoque iacentibus alto
Defensa est humili cana pruina casa.
Quis tibi monstrabat saltus venatibus aptos:

Et tegeret catulos qua fera rupe suos?
Retia saepe comes maculis distincta tetendi;
Saepe citos egi per iuga summa canes.

B

ΙΟ

15

20

5

Incisae servant a te mea nomina fagi:

༥: ོན

Et legor Oenone, falce notatą tua.
Et quantum trunci, tantům mea nomina crescunt :
Crescite, et in titulos surgite rite meos. 1
Populus est, memini, fluviali consita ripa,

Est in qua nostri litera scripta memor. the
Popule, vive precor quae consita margine ripae
Hoc in rugoso cortice carmen habes:

Cum Paris Oenone poterit spirare relicta,

Ad fontem Xanthi versa recurret aqua.

Xanthe, retro propera; versaeque recurrite lymphae. Sustinet Oenonen deseruisse Paris.

Illa dies fatum miserae mihi dixit: ab illa

Pessima mutati coepit amoris hiems;

Qua Venus et Iuno, sumptisque decentior armis
Venit in arbitrium nuda Minerva tuum.
Attoniti micuere sinus, gelidusque cucurrit,
Vt mihi narrasti, dura per ossa tremor.
Consului, neque enim modice terrebar, anusque,
Longaevosque senes: constitit esse nefas.
Caesa abies, sectaeque trabes, et, classe parata,
Caerula ceratas accipit unda rates.
Flesti discedens : hoc saltem parce negare. ‹é
Praeterito magis est iste pudendus amor.
Et flesti, et nostros vidisti flentis ocellos.
Miscuimus lacrimas maestus uterque suas.

Non sic appositis vincitur vitibus ulmus,

Vt tua sunt collo brachia nexa meo.

Ah! quoties, vento cum te quererere teneri,
Riserunt comites! ille secundus erat.
Oscula dimissae quoties repetita dedisti!

Quam vix sustinuit dicere, lingua, Vale!

1

25

30

35

40

45

50

Aura levis rigido pendentia lintea malo
Suscitat et remis eruta canet aqua.
Prosequor infelix oculis abeuntia vela,

[ocr errors]

Qua licet; et lacrimis humet arena meis. Vtque celer venias, virides Nereidas oro : ith Scilicet ut venias in mea damna celer. Votis ergo meis alii rediture redisti?

[ocr errors]
[ocr errors]

pa Hei mihi! pro dira pellice blanda fui! Adspicit immensum moles nativa profundum;

[ocr errors]

Mons fuit: aequoreis illa resistit aquis.

Hinc ego vela tuae cognovi prima carinae :

55

60

Et mihi per fluctus impetus ire fuit.

Dum moror, in summa fulsit mihi purpura prora.
Pertimui: cultus non erat ille tuus. "

65

Fit propior, terrasque cita ratis attigit aura:

Femineas vidi corde tremente genas.

Non satis id fuerat: quid enim furiosa morabar?

w Haerebat gremio turpis amica tuo.

Tunc vero rupique sinus, et pectora planxi,
Et secui madidas ungue rigente genas:
Implevique sacram querulis ululatibus Iden.
Illuc has lacrimas in mea saxa) tuli.

70

Sic Helene doleat, desertaque coniuge ploret ;
Quaeque prior nobis intulit, ipsa ferat.

75

[ocr errors]

Nunc tibi conveniunt, quae te per aperta sequantur
Aequora, legitimos destituantque toros.

At cum pauper eras, armentaque pastor agebas,
Nulla, nisi Oenonę, pauperis uxor erat.

80

"estoom or care for

Non ego miror opes, nec me tua regia tangit,

Nec, de tot Priami dicar ut una nurus.

Non tamen ut Priamus Nymphae socer esse secuset;
Aut Hecubae fuerim dissimulanda nurus.

« ZurückWeiter »