Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Huc venit incinctus tunicas mercator; et urna
Purus suffita, quam ferat, haurit aquam.
Uda fit hinc laurus: lauro sparguntur ab uda
Omnia, quæ dominos sunt habitura novos.
Spargit et ipse suos lauro rorante capillos:
Et peragit solita fallere voce preces.
Ablue præteriti perjuria temporis, inquit:
Ablue præterita perfida verba die.
Sive ego te feci testem, falsove citavi

Non audituri numina magna Jovis ;

675

680

si conducit fidem habere expertis, habet numen. Mercator habens tunicas cinctas huc accedit, et purus promit urna suffita aquam exportandam. Laurus fit hinc madida : omnia quæ sunt habitura dominos novos irrigantur a lauro madida. Ipse quoque irrorat crines suos lauro stillante, et absolvit preces voce assueta decipere. Purga, inquit, perjuria temporis anteacti; purga dicta perfida diei præteritæ. Seu ego te adhibui testem, vel appellavi falso magna numina Joris non audituri; seu sciens

gant.-675 Maz. Zulich. Læti, opt. Med. pr. A. Voss. et duo F. tunicas, eleganti Græcismo.' Heins. Vulg. tunica: in uno Mor. erat pro var. lect. tunicam. Tum unus Mor. venator; et.-676 Pro urna suffusa lege, suffita; nam Ursini præstantissimus, suffitam: optimus Mediceus pro diversa lectione, suffitas: Naugerii liber, suffecta: Mazar. Zulich. et unus Vatic. suffit aquam, suffit et haurit aquam; quæ turbatissima sunt. Pro quam gerit idem Úrsini codex, ferit: puto, quam gerit, urnam nempe. Heins.-680 Sic scripti fere omnes at in multis Edd. Incipit et sol. Nonnulli etiam Codd. sol. dicere voc. -682 In aliis præt. p. v. fide. At die scripti fere omnes, unde Scaliger et Gruterus præteritæ p. v. die, pro diei: Maz. et Zulich. præterito die: Heins. conj. præteritis p. v. Deis. Slichtenhorstius legebat, ablue præterea p. v. fide. Locus est intricatus. Præterita fide si legas, conjungendum cum verba; ut sint verba præterita fide perfida, quæ non curant fidem; ut ita præteritus pudor Am. 111. 1. 22. et Trist. II. 411. si vero legatur, ut in plurimis, die, caperem præteritam diem de vespera, quo videtur his sacris operatus Mercator; quod confirmatur ex sequentibus, et pateant veniente die per juria nobis: ut roget, sibi jam expiatis perjuriis præteriti temporis vespera iterum perjurare licere postero die. Sin Scaligeri præterita die placeat, capiendum ut tempus et dies hic ponatur, ut Græcis xpovòs et kalpòs, de quo egimus ad Quinctil. de Instit. Orat. III. cap. 6. et Fanensis jam diem hic indeterminatum tempus esse notavit.' Burm.-688 Fr. test. fec. inverso or. dine. Tum A. alter falsumque; et unus falsumque vocavi. Alii etiam vocavi.684 In vett. quibusdam Non audituro numina vana Jovi: in vulgatis audituri nomina vana Jovis: et numina magna Heins. dedit ex opt. Pat. pr. F. Maz.

NOTE

675 Incinctus] Pro veteri mercatorum habitu, qui ex cingulo marsupium auri monetalis ferebant.

676 Suffita] Suffitu purgata. 677 Hinc] Ex hac aqua.

678 Sunt habitura] Atque adeo quæ mercatores habent venalia.

680 Solita fallere] Ad imitationem, scil. Mercurii, qui furum quoque Deus.

Sive Deum prudens alium Divamve fefelli;
Abstulerint celeres improba dicta Noti.
Et pereant veniente die perjuria nobis:
Nec curent Superi, si qua locutus ero.

685

Da modo lucra mihi, da facto gaudia lucro:
Et face ut emtori verba dedisse juvet.

690

Talia Mercurius poscentem ridet ab alto,

Se memor Ortygias surripuisse boves.
AT mihi pande, precor, tanto meliora petenti,
In Geminos ex quo tempore Phoebus eat.
Cum totidem de mense dies superesse videbis,
Quot sunt Herculei facta laboris, ait.
Dic, ego respondi, causam mihi sideris hujus.
Causam facundo prodidit ore Deus.

695

imposui Deo cuipiam aut Deæ, Austri leves abripuerint voces scelestas. Atque perjuria nobis sint concessa tempore futuro; neque Dii moveantur, si quæ protulero. Tribue tantum mihi quæstum, tribue gaudia quæstui parato, et facito ut bene vertat fefellisse emtorem. Mercurius non oblitus se suffuratum esse vaccas Ortygias ridet ab alto orantem talia.- -At doce me, quæso, orantem tanto æquiora, ex quo tempore Phoebus transeat in Geminos. Cum, inquit, intelliges, totidem dies restare de mense, quot sunt acta laboris Herculei. Ego reposui, aperi causam hujus sideris.

Voss. multisque aliis.-686 In quibusdam cel. perfida verba N. et in vulgatis improba verba. Ex Maz. Zulich. Voss. pr. F. opt. Pet. et duobus aliis Heins. recepit dicta; nam verba' jam præcesserat: V. vota.-687 Pateant ex Zulich. Maz. Ursin. Voss. pr. F. et decem aliis Heinsio placet præ vulg. pereant. In Jun. et altero P. erat_Et pereant v. d. p. noctis: eleganter.' ait Burm.— 688 Bonon. si qua l. ego: Burm. malebat si qua jocatus ero.-690 Be. et multi alii fac pro face. Mor. et quatuor alii fac emt. omisso ut.-691 In vulg. M. poscentes risit ab alt. Ursin. pr. F. et quinque alii poscentem; opt. Pat. Maz. et Zulich. poscenti, quod non facile rejecerit Burm. Tum Neapol. Cod. exhibet ridet.-693 In quibusdam scriptis parce pro pande. Deinde tanto habent plurimi Codd. placetque Heins. præ vulg. multo.-697 Heins. malit Dic age, respond. Deinde Sa. mih. fœderis huj. tres alii nominis.-698 Maz. Causas

NOTE

687 Pereant] Optime. O hujusmodi lepidos Deos, si quos hodie terra habeat, quam veros cultores nanciscentur! At enim conscio nemine melius adhuc res augetur.

689 Da modo] Similem habes viri boni orationem ad Lavernam apud Horatium.

692 Ortygias] Admeti, quarum Apollo Deus Ortygius seu Delius custos erat. Fabula notissima.

693 Meliora] Quam petant, scilicet,

mercatores.

694 Geminos] Quod sidus, relicto Tauro, Sol ingreditur.

696 Quot] Duodecim siquidem

691 Poscentem] Aut ejus scelus, Herculei labores, 14. ergo Kalendas

quod ulcisci minime curat.

Delph. et Var. Clas.

Junias, seu Maii 19. die Mercurio seu 6 T

Ovid.

Abstulerant raptas Phoeben Phoebesque sororem
Tyndaridæ fratres, hic eques, ille pugil.
Bella parant, repetuntque suas et frater et Idas;
Leucippo fieri pactus uterque gener.
His amor, ut repetant, illis, ut reddere nolint,
Suadet et ex causa pugnat uterque pari.

Effugere Ebalidæ cursu potuere sequentes:
Sed visum celeri vincere turpe fuga.

700

705

i

Liber ab arboribus locus est, apta area pugnæ :
Constiterant illic: nomen Aphidna loco.

Pectora trajectus Lynceo Castor ab ense
Non expectato vulnere pressit humum.

Ultor adest Pollux; et Lyncea perforat hasta,
Qua cervix humeros continuata premit.

710

Deus aperuit causam ore diserto. Fratres Tyndarida, alter eques, alter pugil, rapuerant Phoben et sororem Phœbes sublatas. Idas atque frater, uterque gener promissus Leucippo movent bella, atque reposcunt suas. Amor impellit hos, ut reposcant, illos, ut nolint restituere; atque uterque certat ex causa simili. Ebalidæ potuerunt evitare fuga persequentes: sed visum indecorum vincere levi fuga. Locus est vacuus arboribus, Aphidna est nomen loco, planities idonea certamini: illic constiterant. Castor habens transfixum pectus a gladio Lyncei afflictus est humi vulnere non expectato. Pollux vindex adest, et transfodit Lynceum hasta, qua

facund. Mox prodidit Heins. dedit ex pr. A. et Læti Cod. cum uno Pat. pro vulg. reddidit; Sa. retulit; Voss. reddit ab.-699 Duo libri Abstul. raptam P. -702 Sa. Leucippi: Strozza Leucadio.-704 Nonnulli a, vel e caus.-706 Fr. fug. est.-708 Hanc lectionem Heins. rescripsit ex Zulich. neque aliter fuit in Maz. Olim edebatur Constiterant illo nomina fida loco: et sic quidem plurimi scripti. Unus autem Pat. Constiterunt.-711 Sa. et Voss. Victor ad. P.712 Mor. Quo cerv. Mox premit meliores teste Heins. vulg. tegit.-713 Duo

Nasoni Sol in Geminis.

NOTE

697 Hujus] Geminorum, scilicet. 698 Facundo] Qui et alios culte loqui docet facundus fuerit, scilicet. Quanquam hodie non valeret consequentia.

699 Sororem] Phœben adeoque et Elairam Leucippi filias.

Ille] Pollux.

701 Suas] Namque illis desponsatæ. Frater] Lynceus.

705 Ebalida] Castor et Pollux Ebalia seu Laconia oriundi.

708 Aphidna] In Laconia Aphidnas quoque ponit Stephanus; quanquam alii ad Apharei tumulum commissam

700 Tyndarida] Castor et Pollux; fuisse hanc pugnam asseverant; Apol

1

de quibus toties.

Hic] Castor.

lodorus in Messeniorum tractu contendit.

Ibat in hunc Idas, vixque est Jovis igne repulsus :
Tela tamen dextræ fulmine rapta negant,
Jamque tibi cœlum, Pollux, sublime patebat;
Cum, Mea, dixisti, percipe verba, pater,
Quod mihi das uni, coelum partire duobus:
Dimidium toto munere majus erit.

Dixit, et alterna fratrem statione redemit:

715

Utile solicita sidus uterque rati.

720

Ad Janum redeat, qui quærit Agonia quid sint:

Quæ tamen in Fastis hoc quoque tempus habent.

Nocte sequente diem canis Erigoneius exit.

Est alio signi reddita causa loco.

PROXIMA Vulcani lux es; Tubilustria dicunt:
Lustrantur puræ, quas facit ille, tubæ.

725

parte cervix producta adhæret humeris, Idas ferebatur in hunc, vixque est prohibitus igne Jovis: dicunt tela non tamen excidisse manu per fulmen. Jamque, Pollux, cœlum excelsum tibi apertum erat, cum dixisti, Genitor, audi voces meas. Divide inter duos cœlum quod tribuis mihi soli: dimidium erit majus toto munere. Dixit, atque redemit germanum statione alterna. Uterque sunt stellæ propitiæ nautis anxiis. Qui petit, quid sint Agonia, quæ tamen obtinent etiam hoc tempus in Fastis, revertatur ad Janum. Nocte sequente diem Canis Erigoneius prodit. 'Ratio sideris est assignata alio loco. Dies sequens spectat ad Vulcanum; vocant Tubilustria. Pura tubæ quas ille fabricat lustrantur.— -Inde locus est qua

scripti ign. retentus.-714 Mor. et Jun. tam. dextra fulm.-716 Pro percipe P. perfice; A. et quinque alii suscipe; Jun. præcipe.-717 Pet. Quod dederas un. et Fr. Quod mihi dixisti cœl.-718 Be. tot. numine maj.-719 Quidam libri vett. stat. recepit.-720 Uterque ex Zulich. pr. F. et aliis; ceteri utrumque.— 721 Maz. A. quæ sint.-722 Pr. V. tam. infantes hæc quoq. t. habent; et sic Pet. nisi quod in eo hoc sit, et habent.-723 Fr. can. hinc Erigonius ex.-725 Es: Tubilustria Heins. dedit ex emend. Scaligeri: vulg. legebatur est, quam Lustria: in veterrimo Ursin. Zulich. Maz. opt. Pat. Helm. et aliis est Ubi

NOTE

714 Rapta] Pertinaciter moriens Agonalia iterabantur; de quibus in retinuit. Januario.

719 Alterna] Qua, alternis diebus, cœlo frueretur qui ab Lynceo Castor interfectus fuerat.

720 Utile] Ea quæ ad sidus pertinent, sicut et alii Poëtæ, cum fatuis illis ignibus confundit, quos, si duo apparent, nautæ etiam hodierni boni ominis esse arbitrantur.

723 Sequente] 11. Kalendas.

Erigoneius] Cujus opera Erigone patris interfecti cadaver invenit; ut dictum supra.

725 Proxima] 10. Kalendas Tubilustrium, quo die sacrorum tubæ lustrabantur, ut docet Varro.

726 Facit] Quia fabrorum Deus,

721 Agonia] 12. Kalend. Junias qui igne utuntur.

2132 P. OVIDII NASONIS FASTORUM LIB. V.

QUATUOR inde notis locus est; quibus ordine lectis,
Vel mos sacrorum, vel Fuga Regis inest.
NEC te prætereo, populi Fortuna potentis
Publica; cui templum luce sequente datum.
Hanc ubi dives aquis acceperit Amphitrite;

Grata Jovi fulvæ rostra videbis avis.
AUFERAT ex oculis veniens Aurora Booten ;
Continuaque die sidus Hyantis erit.

730

luor notis, quibus lectis ordine, vel ritus sacrorum, vel fuga Regis inest.- -Neque te omitto, publica fortuna fortis populi, cui delubrum attributum die sequente. Postquam Amphitrite potens aquis acceperit hanc, cernes rostra alitis fulva cara Jovi. Sequens Aurora tollat ab oculis Booten; atque die proxima signum Hyantis apparebit.

lustria: et in opt. Med. Tubilustria erat emend.-727 Zulich. Maz. et unus F. locis pro locus.—730 Fr. dat. est.—731 Pro aquis unus Pat. aquas; et F. pr. et Med. pr. susceperit; unde Heins. aquæ susceperit. Multi etiam Amphitrites.— 732 Alii Grat. Jovis fulv.-733 Auferat Heins. dedit ex Zulich. et duobus aliis pro vulg. Auferet: nonnulli Aufert.

NOTE

727 Inde] 9. igitur Kalendas. Notis] Hæ sunt Q. R. C. F. hoc est, ut interpretantur, Quando Rex Comitio fugit. Sciendum enim, Regi sacrorum neque Magistratum gerere neque verba ad populum habere fas unquam fuisse. Idcirco, nisi hoc die, illi in comitium ire non licebat, atque id quidem sacrificii causa, quo perfecto, continuo sese fuga inde proripiebat.

728 Vel mos] Utrumque, et sacrorum morem et regis fugam, significari non dubitaveris, postquam eorum refricueris memoriam quæ de Tarquiniorum fuga in præcedentibus habuimus.

730 Sequente] 8. Kalendas.

731 Amphitrite] Neptuni conjux, quæ et sidera et dies dicitur excipere cum occidunt.

732 Grata] Propter Ganymeden raptum præsertim.

Videbis] Quia oritur Aquila vesperi. 733 Auferat] Quia occidit heliace. Veniens] 7. ergo Kalendas Junias occidit Bootes seu Arctophylax.

734 Continua] Sexto adeoque Kalendas.

Sidus] Hyades oriuntur heliace; quæ'Hyantis sidus' ideo dicuntur, quod Atlantis olim filiæ, dum fratris Hyantis ab apro aut leone occisi Jugent mortem, in cœlum sunt relatæ. De iis vero jam sæpius.

« ZurückWeiter »