ceptus cum Thelonios, quorum hic Damo Princeps erat, corrumpentes venenis successus omnium fructuum fulmine interficeret servavit eos. Sed Macelo cum viro propter viri nequitiam periit. Ad alias vero servatas cum venisset Minos, cum Desithone concubuit, ex qua creavit Eusantium, unde Eusantiae fuerunt.] ,Praedaque sis.' Resus vel trasus cum peteret templum dianae quod a canibus custodiebatur quoniam est dea venationis et canum: est ab ipsis canibus dilaceratus cum nemo 'debeat ingredi ante diem: et ex illo tempore delos canes non habuit. [Sacerdos Apollinis Delii Anius fuit, ad quem cum venisset per noctem Thasus, a canibus laniatus est, unde nullus canis Delon accedit authore Callimacho.] ,Quique croto.' Apollo victo phitone serpente venit ad domum Crotopi .s. ad filiam nomine salmacem: quae domum custodiebat et cum ea concumbens genuit filium linum: quem incaute depositum sui canes comederunt ut dicit statius. ,Quam puer.' Archemorus licurgi filius a serpente est interfectus: quem nutriebat Isiphile filia thoantis ut dicit statius. ,Quam qui cava.' lacaonta significat qui primus equum percussit palladis ligneum: in quo inclusi erant graeci. Unde dilaceratus est a serpentibus eodem die ut dicit Virgilius. ,Neve gradus.' Alphenor filius sive amasius agamemnonis nimium potus de turre cecidit. ,Tamque cadas.' Torodamans quidam tyrannus fuit: qui driopas quosdam populos ad pugnam contra se provocabat et quem poterat vincere interficiebat suspensum. [Dryops populus, cum Thyodamante Rege ab Hercule profligatus.] ,Vel de praecipiti.” Athenienses socrate mortuo libros quos ipse fecerat imposuerunt igni. quos quia servavit quidam amicus eius de saxo praecipitatus est. ,Ut teneri.' De Inoe. quae bacchum extractum de ventre semeles sororis suae a love fulminatae nutrivit et suasu Iunonis per thissiphonen insanivit et cum filio melicerta se in mare praecipitavit. ,Lydia.' Lydiae virgines convicia baccho inferentes et festum eius prophanantes nimium potae de quodam monte se praecipitarunt ut ait Gallus. [Ilice intelligitur Ibici Lýdi filia, quae cum Dianae auxilio vim Martis effugisset, contumeliose in ipsum invecta est, ex quo Mars commotus Ibicum morte affecit, illa prae dolore e scopulo se demisit.] ,Dira tibi. Paphageus [Paphagus] epirotes cum ambrachiam obsideret exivit venatum et leenae catulum tacitus sustulit: quem consecuta leena virum membratim laniavit [authore Callimacho]. ,Quique ligur.' Amophanus filius Ipomeuntos de genere licurgi venator ab apro fuit interfectus. [Tangit Buten Lycurgi filium, quem ex arbore tractum aper laceravit.] Idmon quoque venator simili morte perijt. [Idmon vates, unus Argonautarum, ab apro discerptus est, cum tamen se in ea expeditione periturum scivisset, quamobrem audax appellatur.] ,Isque vel.' Thoas apud Cariam [in Andragathia regione] venator caput magni apri quem interfecerat super arbore [in pinu] suspendit et insolenter in dianam locutus sub eadem arbore recubuit: ibique super eum dormientem caput cecidit et occidit. ,Sive idem.' Aten filius berentij in phrygia venator quia et ipse insolenter locutus est in dianam eadem morte perijt qua et thoas. [Atis in Berecyntho_monte sub pinu somnum capiens pinei pomi casu obrutus est.] ,Si tua.' Cretenses ex sicilia Minois ossa inferentes Corcyram venerunt quos fugaverunt corcyraei et ossa Minois abstulerunt. Unde in Creta statutum fuit quod quicunque corcyraei in cretam venirent suspenderentur. ,Lapsuramque. Lorios alebes [Alcidice Alenae Larissei] filia cum licoride filio [viro] suo dum domum intraret domo cadente perijt. et quia eiusdem fuit cum viro adversitatis eiusdem dicitur etiam fuisse constellationis. ,Utque vel.' Ebenus [Euen.] quidam cecidit in fluvium: qui prius licomas [Lycorm.] dicebatur sed nunc ab ipso Ebenus dicitur. Et Tiberinus Rex albanorum cecidit in albulam qui nunc ab ipso dicitur tiberis. ut ait ovidius. ,Irtacidae.' dum aenea absente obsideretur ascanius a turno praecepit Ascanius Niso et eurialo ut ad aeneam irent et se obsessum ei nunciarent: qui ingressi castra hostium invenerunt hostes dormientes: de quibus multos interfecerunt. sed ab etruscis in auxilium turni venientibus inventi sunt et occisi. capita quoque eorum in hastilibus suspensa fuerunt teste virg. ,Quodque ferunt.' Brothea filius Iovis excaecatus est a love: quia nequissimus erat: et ideo proiecit se in pyram ardentem odio habens vitam suam ut ait Darius. [Brotheus Iovis filius a sua turpitudine nonne nomen habuit, quare immortalitatem assequi non potuit; unde prae dolore et quia se contemni videbat in ardente pyra mori voluit.] ,Inclususque.' Calisthenes vel Cerillus quia promiserat quod gesta Alexandri bene describeret et male descripsit positus fuit in cavea et ibi frigore et fame perijt. [,Utque repertori.' Archilochus Iambici carminis inventor, cui maledicentia exitio fuit.] ,Utque parum. Mevius poeta quia male descripsit atheniensium gesta ab eis in carcerem positus est ubi eum fame mori fecerunt et libros eius deleverunt. ,Utque lyrae.' Licofirrius vel licostrarius quidam poeta fuit: qui dum comoediam suam in scena recitabat nudas puerorum et puellarum cohortes repraesentabat et quendam nimis acriter reprehendebat: qui eum in ipsa recitatione cum sagitta in manu dextera vulneravit. Unde sic emittendo sanguinem perijt teste gallo. [Aristochius Poeta carmen Tragicum per silvam transiens meditabatur, cui serpens ex arbore, cuius folia percusserat, decidens manum momordit, quare extremum diem obiit.] ,Utque Agamemnonio.' Horestes filius Agamemnonis cum reverteretur ab interfectione pyrrhi serpente calcato interijt. ,Sit tibi.' Ebolus vel Ebalus vel Empalus [Eupolis Atheniensis Comicus Poeta] et uxor sua Medela [Medilla] in primo concubitu interfecti sunt a love: quia sacrificaverant omnibus dijs et non lovi: ,Utque cothurnatum.' Lycoris quidam [Lycophron tragicus] poeta scribens tragoediam passus fuit sagitta a quodam inimico suo in vena [veneno illita]: unde incessanter sanguine inundante mortuus est. ,Perque feros.' Licus Rex thebarum habuit uxorem nomine Antiopam: quam postea dimisit et in carcere posuit: persuasione dirces alterius uxoris quam ei superduxit. Sed dum esset in carcere lupiter eius amore captus ad eam veniens genuit Zetum et Amphionem: qui cum adulti fuissent quod per novercam incarcerata fuerat mater sua novercam tauris indomitis alligatam circa muros vel montes thebanos traxerunt donec mutata fuit in fontem sui nominis. [,Cognitor ut tarde.' Cynaras Myrrhae pater, cum qua incesto se polluit.] ,Inque tuis. Acheus fuit quidam vates super cuius oculis examen apum ascendit et sic earum spiculis receptis lumina perdidit. ,Ut puer. Arpiage [Harpyages] filius fuit thiestis quem ei frater suus atreus dedit ad comedendum ut supra,Atque aliquid.' sed illic de commissis. ,Trunca geras.' Micernus captus a quodam hoste suo mutilatus est omnibus membris suis quia interfecerat quendam fratrem suum et ad ultimum oculi fuerunt sibi eruti. [Mamertes, unde Mamertini Siciliae populi appellantur, oppidum aedificavit. Inde oborta de regno lite a fratre membratim laceratus est.] ,Utque siracusio.' Teditus poeta quia de love probra dixerat factus insanus se ipsum proprio laqueo suspendit. [Id est, Theocrito Syracusio poetae, qui cum in Hieronis tyranni filium inveétus esset, ab eo ideo est capi iussus, ut eum ad supplicium trahi simularet. Interrogatus si deinceps a maledictis desisteret, ille eo acrius etiam Regi ipsi maledicere coepit, quare indignatus non iam ad simulatum, sed ad certum supplicium rapi iussit; quidam laqueo strangulatum, quidam cápite caesum prodidere.] ,Nudave directa.' Marsiam significat satyrum qui ab Apolline excoriatus est ut dictum est supra,Mens quoque," Sed illic de passione animi proprie. hic de corporis passione. |