Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ense jacet Clymeni; Prothoenora percutit Hypseus,

Hypsea Lyncides. Fuit et grandævus in illis 275 Emathion, æqui cultor timidusque deorum : 100

Quem quoniam prohibent anni bellare, loquendo
Pugnat, et incessit scelerataque devovet arma.
Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis

Decutit ense caput, quod protinus incidit aræ, 280 Atque ibi semanimi verba exsecrantia lingua 105

Edidit et medios animam exspiravit in ignes.
Hinc gemini fratres, Broteasque et cæstibus

Ammon
Invicti, vinci si possent cæstibus enses,

Phinēa cecidere manu, Cererisque sacerdos 285 Amphicus, albenti velatus tempora vitta. 110

Tu quoque Iapetide, non hos adhibendus in usus,
Sed qui pacis opus, citharam cum voce, moveres :
Jussus eras celebrare dapes festumque canendo
Quem procul adstantem plectrumque imbelle te-

nentem 290 Pettalus irridens, "Stygiis cane cetera,” dixit, 115

“ Manibus !” et lævo mucronem tempore fixit.
Concidit et digitis morientibus ille retentat
Fila lyræ, casuque canit miserabile carmen.

Nec sinit hunc impune ferox cecidisse Lycormas, 295 Raptaque de dextro robusta repagula posti 120

Ossibus illisit mediæ cervicis; at ille
Procubuit terræ mactati more juvenci.
Demere tentabat lævi quoque robora postis

Cinyphius Pelates ; tentanti dextera fixa est 300 Cuspide Marmaridæ Corythi, lignoque cohæsit. 125

Hærenti latus hausit Abas; nec corruit ille,
Sed retinente manum moriens e poste pependit.

Sternitur et Melaneus, Perseïa castra secutus,

Et Nasamoniaci Dorilas ditissimus agri, 305 Dives agri Dorilas, quo non possederat alter 130

Latius, aut totidem tollebat farris acervos.
Hujus in obliquo missum stetit inguine ferrum :
Letifer ille locus. Quem postquam vulneris auctor

Singultantem animam et versantem lumina vidit, 310 Bactrius Halcyoneus; “Hoc quod premis," inquit, " habeto

135 unum

De tot agris terræ !” corpusque exsangue reliquit.

Torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam Ultor Abantiades, media quæ nare recepta

Cervice exacta est, in partesque eminet ambas. 315 Dumque manum fortunajuvat, Clytiumque Claninque Matre satos una diverso vulnere fudit:

141 Nam Clytii per utrumque gravi librata lacerto Fraxinus acta femur ! jaculum Clanis ore momordit.

Occidit et Celadon Mendesius; occidit Astreus, 320 Matre Palæstina, dubio genitore creatus; 145

Æthionque sagax quondam ventura videre,
Nunc ave deceptus falsa ; regisque Thoactes
Armiger, et cæso genitore infamis Agyrtes.

Plus tamen exhausto superest: namque omnibus 325 Opprimere est animus; conjurata undique pug. nant

150
Agmina pro causa meritum impugnante fidemque.
Hac pro parte socer frustra pius et nova conjux
Cum genitrice favent, ululatuque atria complent;

Sed sonus armorum superat gemitusque cadentum, 330 Pollutosque semel multo Bellona Penates 155

Sanguine perfundit, renovataque prælia miscet.
Circueunt unum Phineus et mille secuti
Phinea : tela volant hiberna grandine plura

Præter utrumque latus præterque et lumen et aures. 335 Applicat hic humeros ad magnæ saxa columnæ, 160

Tutaque terga gerens adversaque in agmina versus,
Sustinet instantes. Instabat parte sinistra
Chaonius Molpeus, dextra Nabatæus Ethemon.

Tigris ut auditis diversa, valle duorum 340 Exstimulata fame mugitibus armentorum 165

Nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque :
Sic dubius Perseus, dextra lævane feratur,
Molpea trajecti submovit vulnere cruris,
Contentusque fuga est: neque enim dat tempus

Ethemon, 345 Sed furit et, cupiens alto dare vulnera collo, 170

Non circumspectis exactum viribus ensem
Fregit; et extrema percussæ parte columnæ
Lamina dissiluit, dominique in gutture fixa est.

Non tamen ad letum causas satis illa valentes 350 Plaga dedit: trepidum Perseus et inertia frustra 175

Brachia tendentem Cyllenide confodit harpe.

Verum ubi virtutem turbæ succumbere vidit; “ Auxilium," Perseus, " quoniam sic cogitis ipsi,"

Dixit, “ ab hoste petam. Vultus avertite vestros, 355 Si quis amicus adest !” et Gorgonis extulit ora. 180

Quære alium, tua quem moveant miracula!” dixit Thescelus, utque manu jaculum fatale parabat Mittere, in hoc hæsit signum de marmore gestu.

Proximus huic Ampyx animi plenissima magni 360 Pectora Lyncidæ gladio petit, inque petendo 185

Dextera diriguit nec citra mota nec ultra.

At Nileus, qui se genitum septemplice Nilo
Ementitus erat, clypeo quoque flumina septem

Argento partim, partim cælaverat auro, 365.“ Adspice,” ait, “Perseu, nostræ primordia gentis :

Magna feres tacitas solatia mortis ad umbras, 191
A tanto cecidisse viro.” Pars ultima vocis
In medio suppressa sono est, adapertaque velle

Ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis. 370 Increpat hos,“Vitioqueanimi, non viribus," inquit,

Gorgoneis torpetis:” Eryx, “ incurrite mecum, 196
Et prosternite humi juvenem magica arma moven-

tem!”
Incursurus erat ; tenuit vestigia tellus,

Immotusque silex armataque mansit imago. 375 Hi tamen ex merito pænam subiere; sed unus

Miles erat Persei, pro quo dum pugnat, Aconteus, 201
Gorgone conspecta saxo concrevit oborto.
Quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo

Ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis.
380 Dum stupet Astyages, naturam traxit eandem,

Marmoreoque manet vultus mirantis in ore, 206
Nomina longa mora est media de plebe virorum
Dicere : bis centum restabant corpora pugnæ ;

Gorgone bis centum riguerunt corpora visa. 385 Pænitet injusti nunc denique Phinea belli.

Sed quid agat ? Simulacra videt diversa figuris, 211
Agnoscitque suos, et nomine quemque vocatum
Poscit opem, credensque parum, sibi proxima tangit

Corpora: marmor erant. Avertitur, atque ita sup

plex 390 Confessasque manus obliquaque brachia tendens, “ Vincis,” ait,“ Perseu : remove tua monstra, tuæque

216 Saxificos vultus, quæcumque ea, tolle Medusæ. Tolle, precor : non nos odium regnive cupido

Compulit ad bellum; pro conjuge movimus arma. 395 Causa fuit meritis melior tua, tempore nostra. 220

Non cessisse piget. Nihil, o fortissime, præter
Hanc animam concede mihi ; tua cetera sunto!”

Talia dicenti neque eum, quem voce rogabat,

Respicere audenti,Quod,”ait,“ timidissime Phineu, 400 Et possum tribuisse et magnum est munus inerti,

Pone metum, tribuam : nullo violabere ferro. 226
Quin etiam mansura dabo monimenta per ævum,
Inque domo soceri semper spectabere nostri,

Ut mea se sponsi soletur imagine conjux.” 405 Dixit, et in partem Phorcynida transtulit illam,

Ad quam se trepido Phineus obverterat ore. 231
Tum quoque conanti sua flectere lumina cervix
Diriguit, saxoque oculorum induruit humor;
Sed tamen os timidum vultusque in marmore

supplex 410 Submissæque manus faciesque obnoxia mansit. 235

Victor Abantiades patrios cum conjuge muros Intrat, et immeriti vindex ultorque parentis Aggreditur Protum : nam fratre per arma fugato

Acrisioneas Prætus possederat arces. 415 Sed nec ope armorum nec, quam male ceperat, arce

Torva colubriferi superavit lumina monstri. 241

Te tamen, o parvæ rector, Polydecta, Seriphi, Nec juvenis virtus per tot spectata labores,

Nec mala molierant; sed inexorabile durus 420 Exerces odium, nec iniqua finis in ira est. 245

Detrectas etiam laudes, fictamque Medusæ
Arguis esse necem. “ Dabimus tibi pignora veri.
Parcite luminibus !” Perseus ait, oraque regis
Ore Medusæo silicem sine sanguine fecit.

I

XXII. THE MUSES.

(V. 252-340, and 662–678.)

Pallas had not only aided her brother Perseus in slaying the Gorgon, but had also accompanied him in his subsequent expeditions (comp. XXIII.). Now, however, she left him (Inde abiit, v. 1), and betook herself to Mount Helicon, in Boeotia, the dwelling-place of the Muses, in order there to inspect a prodigy,new fountain, the Hippocrênê (or 'horse-well, from it tos and konvn, which the horse Pegăsus, which was said to have sprung from the blood of the Gorgon, had produced by a stroke of his hoof). With this visit of Minerva the poet connects two little myths, which relate to the history of the Muses. Pyreneus, who came out of Thrace into Boeotia, despised the Muses, and for this met with his death. In the same way, the nine daughters of Pieros, who came from the northern regions, were, on account of their insolence to the Muses, changed into magpies.

That the worship of the Muses came from the north into Greece, is not to be doubted, and that their worship, which at first resembled that of Bacchus, probably met with misconception and opposition, may be indicated by these myths of Pyrēneus and the daugliters of Piěros.

In the most ancient times, three Muses, who had their names from the three strings of the most ancient lyre, were worshipt in parts of Greece, and in other parts seven, a number in which we may recognize the symbol of the seven key-notes of music. The great bard Orpheus afterwards attached nine strings to the lyre, and so the number of the Muses was finally fixed at nine. A chief seat of the Orphic school was on Mount Piěros, not far from Olympus, in the north of Greece, and here at first dwelt the nine Muses, whence they themselves are called Pierides. The Cadmeans introduced their worship into Bæotia, and thus they obtained for their dwelling Mount Helicôn, and afterwards Parnassus, in the neighbourhood of Apollo's temple. These nine Muses are styled daughters of Jupiter and Mnemosýnê. Like the Nymphs, among whom they were originally reckoned, they delighted in the neighbourhood of mountain-springs, and on Olympus they graced with their song the banquets of the gods. But they also wakened, excited, and enlightened the understandings of men, and opened to them new sources of knowledge ; it was through them that poets produced the many forms of song, which delight and instruct mankind. Their names are Clio, Euterpê, Thalía, Melpoměnê, Terpsichorê, Erăto, Polymnia, Urania, and Calliope, the last having the pre-eminence among them. Later ages have assigned to each of the nine Muses some special branch of art or science.

« ZurückWeiter »