Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Accipe nunc," inquit, "nostri quoque sanguinis

haustus!” Quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum. 85 Nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit, 120

Et jacuit resupinus humo: cruor emicat alte,
Non aliter quam cum vitiato fistula plumbo
Scinditur, et tenui stridente foramine longas

Ejaculatur aquas, atque ictibus aera rumpit. 90 Arborei fetus adspergine cædis in atram 125

Vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix
Puniceo tingit pendentia mora colore.

Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem, Illa redit, juvenemque oculis animoque requirit, 95 Quantaque vitarit narrare pericula gestit ; 130

Utque locum et visam cognoscit in arbore formam-
Sic facit incertam pomi color-hæret, an hæc sit.
Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum

Membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo 100 Pallidiora gerens, exhorruit æquoris instar, 135

Quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.
Sed postquam remorata suos cognovit amores ;
Percutit indignos claro plangore lacertos,

Et, laniata comas, amplexaque corpus amatum, 105 Vulnera supplevit lacrimis, fletumque cruori 140

Miscuit, et gelidis in vultibus oscula figens
“Pyrame," clamavit, “ quis te mihi casus ademit ?
• Pyrame, responde : tua te carissima Thisbe

Nominat! Exaudi, vultusque attolle jacentes !” 110 Ad nomen Thisbes oculos jam morte gravatos 145

Pyramus erexit, visaque recondidit illa.

Quæ postquam vestemque suam cognovit, et ense Vidit ebur vacuum ;

Tua te manus," inquit, amorque

Perdidit, infelix. Est et mihi fortis in unum 115 Hoc manus ; est et amor; dabit hic in vulnera vires.

150 Persequar exstinctum, letique miserrima dicar Causa comesque tui; quique a me morte revelli Heu sola poteras, poteris nec morte revelli.

Hoc tamen amborum verbis estote rogati, 120 O multum miseri, meus illiusque, parentes, 155

Ut, quos certus amor, quos hora novissima junxit,
Componi tumulo non invideatis eodem.
At tu, quæ ramis arbor miserabile corpus

Nunc tegis unius, mox es tectura duorum, 125 Signa tene cædis, pullosque et luctibus aptos

160 Semper habe fetus, gemini monumenta cruoris.”

Dixit, et aptato pectus mucrone sub imum
Incubuit ferro, quod adhuc a cæde tepebat.

Vota tamen tetigere deos, tetigere parentes : 130 Nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater; 165

Quodque rogis superest, una requiescit in urna.

Finis erat dictis; et adhuc Minyeïa proles 389 Urget opus, spernitque deum festumque profanat;

Tympana cum subito non apparentia raucis 135 Obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu Tinnulaque æra sonant. Redolent myrrhæque cro

cique ; Resque fide major, cæpere virescere telæ, Inque hederæ faciem pendens frondescere vestis. 395

Pars abit in vites, et, quæ modo fila fuerunt, 140 Palmite mutantur ; de stamine pampinus exit;

Purpura fulgorem pictis accommodat uvis.

Jamque dies exactus erat, tempusque subibat, Quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem, 400

Sed cum luce tamen dubiæ confinia noctis.
145 Tecta repente quati, pinguesque ardere videntur

Lampades, et rutilis collucere ignibus ædes,
Falsaque sævarum simulacra ululare ferarum.
Fumida jamdudum latitant per tecta sorores, 405

Diversæque locis ignes ac lumina vitant ; 150 Dumque petunt tenebras, parvos membrana per

artus
Porrigitur, tenuesque includunt brachia pennæ.
Nec, qua perdiderint veterem ratione figuram,
Scire sinunt tenebræ. Non illas pluma levavit; 410

Sustinere tamen se perlucentibus alis.
155 Conatæque loqui, minimam pro corpore vocem

Emittunt, peraguntque levi stridore querelas.
Tectaque, non silvas celebrant, lucemque perosæ
Nocte volant, seroque tenent a vespere nomen. 415

XX. INO AND ATHAMAS.

(IV. 416—542.)

After Pentheus had been torn to pieces by his own mother, (s. XIX.), and the Minyans changed into bats (s. XX.); then (tum,' v. 1) the divinity of Bacchus was acknowledged at Thebes and throughout the whole country of Boeotia. Ino, the sister of Semělê, the mother of Bacchus (whence she is styled 'matertera novi dei,' v. 2) loudly praised the might of the god, who himself in his tender childhood had been entrusted to her care (thence alumnus,' v. 6). She alone with her consort Athămas continued in undisturbed happiness, while all her sisters,-Semělê (XVII.), Autonoe (XVI.), and Agāvê (XIX.),—had been struck by the hard blows of fate. Juno, however, who hated Bacchus, with his mother Semělê (the paramour of Jupiter), and her whole house, was bent on destroying the happiness of Ino also. To effect this, she goes down to the under-world, where dwell the three terrible sisters (sorores nocte genitæ,' v. 37), the punishment-inflicting Erinnyes, and demands of them the destruction of all the descendants of Cadmus. Tisiphonê, one of the sisters, is instantly ready to fulfil her wish. In terrific form she approaches the house of Athămas, and excites in him and his consort Ino a destructive frenzy. While he mistakes his son Learchus, and savagely dashes him against a rock, Ino, with her other son, Melicertes, plunges from the rock into the sea. Neptune, however, on the entreaty of Venus, takes pity on her, and changes both mother and son into beneficent sea-deities, whose delight it is to aid seamen in distress on the sea.

These two deities, Leucothěa and Palæmon, were worshipt in Boeotia in old time before the introduction of navigation into that country. Cadmus, who came by sea from Phoenicia, had probably introduced their worship, and hence is explained the myth, that these patron deities of seamen were descended from the family of Cadmus.

Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis 416
Numen erat, magnasque novi matertera vires
Narrat ubique dei, de totque sororibus expers

Una doloris erat, nisi quem fecere sorores. 5 Adspicit hanc, natis thalamoque Athamantis habentem

420
Sublimes animos et alumni numine, Juno,
Nec tulit, et secum: “ Potuit de pellice natus
Vertere Mæonios pelagoque immergere nautas,
Et laceranda suæ nati dare viscera matri,

10 Et triplices operire novis Mynieïdas alis : 425

Nil poterit Juno nisi inultos Aere dolores ?
Idque mihi satis est? Hæc una potentia nostra est ?
Ipse docet quid agam,-fas est, et ab hoste doceri,-

Quidque furor valeat, Penthea cæde satisque 15 Ac super ostendit. Cur non stimuletur eatque 430 Per cognata suis exempla furoribus Ino ?”

Est via declivis funesta nubila taxo,
Ducit ad infernas per muta silentia sedes ;

Styx nebulas exhalat iners; umbræque recentes 20 Descendunt illac, simulacraque functa sepulcris. 435

Pallor hiemsque tenent late loca senta : novique,
Qua sit iter, manes, Stygiam quod ducit ad urbem,
Ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis.
Mille

capax aditus et apertas undique portas 25 Urbs habet; utque fretum de tota flumina terra : 440

Sic omnes animas locus accipit ille, nec ulli
Exiguus populo est turbamve accedere sentit.
Errant
exsangues

sine
corpore

et ossibus umbræ, Parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni, 30 Pars alias artes, antiquæ imitamina vitæ,

445 [Exercent, aliam partem sua pæna coercet.]

Sustinet ire illuc cælesti sede relicta-
Tantum odiis iræque dabat-Saturnia Juno.

Quo simul intravit, sacroque a corpore pressum 35 Ingemuit limen ; tria Cerberus extulit ora, 450

Et tres latratus simul edidit. Illa Sorores
Nocte vocat genitas, grave et implacabile numen.
Carceris ante fores clausas adamante sedebant,

Deque suis atros pectebant crinibus angues. 40 Quam simul agnorunt inter caliginis umbras, 455

Surrexere deæ. Sedes Scelerata vocatur :
Viscera præbebat Tityos lanianda, novemque
Jugeribus distractus erat; tibi, Tantale, nullæ

Deprenduntur aquæ, quæque imminet, effugit arbos ; 45 Aut petis aut urges ruiturum, Sisyphe, saxum; 460

Volvitur Ixion, et se sequiturque fugitque;
Molirique suis letum patruelibus ausæ,
Assiduæ repetunt, quas perdant, Belides undas.

Quos omnes acie postquam Saturnia torva 50 Vidit, et ante omnes Ixiona; rursus ab illo 465

Sisyphon adspiciens, "Cur hic e fratribus,” inquit,

Perpetuas patitur pænas; Athamanta superbum Regia dives habet, qui me cum conjuge semper

Sprevit ?" et exponit causas odiique viæque, 55 Quidque velit. Quod vellet, erat, ne regia Cadmi 470

Staret, et in facinus traherent Athamanta Sorores.
Imperium, promissa, preces confundit in unum,
Sollicitatque deas. Sic hæc Junone locuta,

Tisiphone canos, ut erat turbata, capillos 60 Movit, et obstantes rejecit ab ore colubras, 475 Atque ita, “Non longis opus est ambagibus :" in

quit, “ Facta puta quæcumque jubes ; inamabile regnum Desere, teque refer cæli melioris ad auras."

Læta redit Juno; quam cælum intrare parantem 65 Roratis lustravit aquis Thaumantias Iris. 480

Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit
Importuna facem, fluidoque cruore rubentem
Induitur pallam, tortoque incingitur angue,

Egrediturque domo. Luctus comitatur euntem, 70 Et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu. 485

Limine constiterat : postes tremuisse feruntur
Æolii, pallorque fores infecit acernas,
Solque locum fugit. Monstris exterrita conjux,

Territus est Athamas, tectoque exire parabant. 75 Obstitit infelix aditumque obsedit Erinnys, 490

Nexaque vipereis distendens brachia nodis,
Cæsariem excussit: motæ sonuere colubræ,
Parsque jacent humeris, pars circum tempora lapsæ
Sibila dant, saniemque vomunt, linguasque corus-

cant, 80 Inde duos mediis abrumpit crinibus angues, 495

Pestiferaque manu raptos immisit; at illi
Inoosque sinus Athamanteosque pererrant,
Inspirantque graves animas, nec vulnera membris

Ulla ferunt : mens est, quæ diros sentiat ictus. 85 Attulerat secum liquidi quoque monstra veneni, 500 Oris Cerberei spumas et

rus Echidna
Erroresque vagos cæcæque oblivia mentis
Et scelus et lacrimas rabiemque et cædis amorem,
Omnia trita simul: quæ sanguine tincta recenti

« ZurückWeiter »