Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tum deus illudens, tanquam modo denique frau-
dem

650
Senserit, e puppi pontum prospectat adunca,
Et flenti similis, “ Non hæc mihi litora, nautæ,
Promisistis,” ait ; non hæc mihi terra rogata

est. 145 Quo merui pænam facto? Quæ gloria vestra est,

Si puerum juvenes, si multi fallitis unum ?” 655

Jamdudum flebam ; lacrimas manus impia nostras Ridet, et impellit properantibus æquora remis.

Per tibi nunc ipsum neque enim præsentior illo 150 Est deus-adjuro, tam me tibi vera referre,

Quam veri majora fide: stetit æquore puppis 660
Haud aliter, quam si siccum navale teneret.
Illi admirantes remorum in verbere perstant,

Velaque deducunt, geminaque ope currere tentant: 155 Impediunt hederæ remos, nexuque recurvo

Serpunt, et gravidis distringunt vela corymbis. 665
Ipse, racemiferis frontem circumdatus uvis,
Pampineis agitat velatam frondibus hastam;

Quem circa tigres simulacraque inania lyncum 160 Pictarumque jacent fera corpora pantherarum. Exsiluere viri ; sive hoc insania fecit,

670 Sive timor ; primusque Medon nigrescere pinnis Corpore depresso, et spinæ curvamine flecti

Incipit. Huic Lycabas, “In quæ miracula," dixit, 165 “Verteris?” et lati rictus et panda loquenti

Naris erat, squamamque cutis durata trahebat. 675
At Libys, obstantes dum vult obvertere remos,
In spatium resilire manus breve vidit, et illas

Jam non esse manus, jam pinnas posse vocari. 170 Alter, ad intortos cupiens dare brachia funes,

Brachia non habuit, truncoque repandus in undas
Corpore desiluit; falcata novissima cauda est, 681
Qualia dimidiæ sinuantur cornua lunæ.

Undique dant saltus, multaque adspergine rorant, 175 Emerguntque iterum redeuntque sub æquora rursus,

Inque chori ludunt speciem lascivaque jactant 685
Corpora, et acceptum patulis mare naribus efflant.
De modo viginti—tot enim ratis illa ferebat-
Restabam solus. Pavidum gelidumque trementi

180 Corpore, vixque meum firmat deus, Excute,”

dicens, “ Corde metum, Diamque tene! Delatus in illam Accessi sacris, Baccheaque festa frequento." 691 “ Præbuimus longis,” Pentheus,

Pentheus, "ambagibus aures,' Inquit,“ ut ira mora vires absumere posset. 185 Præcipitem famuli rapite hunc, cruciataque diris

Corpora tormentis Stygiæ demittite nocti ! ” 695
Protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acætes
Clauditur in tectis ; et dum crudelia jussæ

Instrumenta necis ferrumque ignisque parantur, 190 Sponte sua patuisse fores, lapsasque lacertis

Sponte sua fama est nullo solvente catenas. 700

Perstat Echionides ; nec jam jubet ire, sed ipse Vadit, ubi festus facienda ad sacra Cithæron

Cantibus et clara bacchantum voce sonabat. 195 Ut fremit acer equus, cum bellicus ære canoro

Signa dedit tubicen, pugnæque assumit amorem;
Penthea sic ictus longis ululatibus æther

706 Movit, et audito clamore recanduit ira.

Monte fere medio est, cingentibus ultima silvis, 200 Purus ab arboribus, spectabilis undique campus.

Hic oculis illum cernentem sacra profanis 710
Prima videt, prima est insano concita motu,
Prima suum misso violavit Penthea thyrso

Mater: “Io, geminæ," clamavit, “adeste sorores : 205 “Ille aper, in nostris errat qui maximus agris,

Ille mihi feriendus aper.” Ruit omnis in unum 715
Turba furens; cunctæ coeunt trepidumque sequun-

tur,
Jam trepidum, jam verba minus violenta loquentem,

Jam se damnantem, jam se peccasse fatentem. 210 Saucius ille tamen, Fer opem, matertera,” dixit,

Autonoe! moveant animos Actæonis umbræ !” Illa, quid Actæon, nescit, dextramque precantis 721 Abstulit; Inoo lacerata est altera raptu.

Non habet infelix, quæ matri brachia tendat ; 215 Trunca sed ostendens disjectis corpora membris

Adspice, mater !” ait. Visis ululavit Agave, 725 Collaque jactavit, movitque per aera crinem,

66

Avulsumque caput digitis complexa cruentis
Clamat, “Io comites, opus hæc victoria nostrum

est :”
220 Non citius frondes autumno frigore tactas

Jamque male hærentes alta rapit arbore ventus, 730
Quam sunt membra viri manibus direpta nefandis.

XIX. THE MINYAN SISTERS,

(IV. 4-415.)

After the punishment of Pentheus (comp. XIX.) the service of Bacchus found almost general acknowledgement in Baotia. The seer Tiresias (sacerdos,' v. 1) summoned all to participate in it, and directed a great festival to the god. Every one attended ; three sisters only of the race of the Minyæ stayed quietly at home, engaged in spinning and weaving, instead of joining in the noisy band of devotees in the service of Bacchus. At their quiet employments, in which they devoted themselves to Minerva, the inventress and patroness of all works of art for women, they entertained themselves with tales, to beguile the time. One of them related the touching history of Pyramus and Thisbe, the children of two neighbours in the city of Babylon. They loved each other ardently, in spite of the enmity of their fathers ; but, through a fatal mistake, found their death under a mulberrytree, which stood by the grave of the ancient King Ninus. Hitherto the mulberry-tree had borne only white fruit ; but now it bore dark berries, whose juice resembled the colour of the blood, which had been shed by the two lovers at the foot of the tree. Whilst the three Minyans were thus entertaining themselves at their quiet work, they were interrupted by the noise of the Bacchanalian troop, and the works of their hands and looms being changed into the wreathed foliage sacred to Bacchus, they themselves, frightened at the terrific appearances, fled into a secret corner. The dusk of evening had now succeeded to the day, and the Minyan sisters were changed into bats ( vespertiliones ;' hence, 'tenent a vespere nomen,' v. 160).

The foundation of the fable is indicated in the Introduction XIX. : the opponents of the service of Bacchus were punished by the god.

5

Jusserat hinc Bacchi festum celebrare sacerdos
Immunes

operum famulas dominasque suorum,
Pectora pelle tegi, crinales solvere vittas,

Serta coma, manibus frondentes sumere thyrsos. 5 Qua turba ingreditur, clamor juvenilis et una

Femineæ voces impulsaque tympana palmis Concavaque æra sonant, longoque foramine buxus. 30 “Placatus mitisque,” rogant Ismenides, “adsis !”

Jussaque sacra colunt. Solæ Minyeïdes intus, 10 Intempestiva turbantes festa Minerva,

Aut ducunt lanas aut stamina pollice versant,
Aut hærent telæ, famulasque laboribus urgent. 35

E quibus una levi deducens pollice filum, “Dum cessant aliæ commentaque sacra frequentant, 15 Nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet," inquit,

Utile opus manuum vario sermone levemus,
Perque vices aliquid, quod tempora longa videri 40
Non sinat, in medium vacuas referamus ad aures.”

Dicta probant, primamque jubent narrare sorores. 20 Illa, quid e multis referat, -nam plurima norat

Cogitat. Hinc orsa est, lana sua fila sequente :

(Legend of Pyramus and Thisbe.)

Pyramus et Thisbe, juvenum pulcherrimus alter, 55 Altera, quas Oriens habuit, prælata puellis,

Contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam 25 Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.

Notitiam primosque gradus vicinia fecit,
Tempore crevit amor: tædæ quoque jure coissent; 60
Sed vetuere patres. Quod non potuere vetare,

Ex æquo captis ardebant mentibus ambo. 30 Conscius omnis abest: nutu signisque loquuntur ; Quoque magis tegitur, tectus magis æstuat ignis.

Fissus erat tenui rima, quam duxerat olim, 65 Cum fieret, paries domui communis utrique.

Id vitium nulli per sæcula longa notatum-
35 Quid non sentit amor?--primi vidistis amantes,

Et vocis fecistis iter, tutæque per illud
Murmure blanditiæ minimo transire solebant. 70
Sæpe, ut constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc,

Inque vices fuerat captatus anhelitus oris, 40 Invide,” dicebant, “paries, quid amantibus obstas ?

Nec suinus ingrati : tibi nos debere fatemur, 76
Quod datus est verbis ad amicas transitus aures.
Talia diversa nequicquam sede locuti,

Sub noctem dixere vale, partique dedere 45 Oscula quisque suæ, non pervenientia contra. 80

Postera nocturnos Aurora removerat ignes,
Solque pruinosas radiis siccaverat herbas :
Ad solitum coiere locum. Tum murmure parvo,

Multa prius questi, statuunt, ut nocte silenti 50 Fallere custodes foribusque excedere tentent, 85 Cumque domo exierint, urbis quoque claustra relin

quant;
Neve sit errandum lato spatiantibus arvo,
Conveniant ad busta Nini, lateantque sub umbra

Arboris : arbor ibi, niveis uberrima pomis, 55 Ardua morus erat, gelido contermina fonti. 90

Pacta placent, et lux, tarde discedere visa,
Præcipitatur aquis, et aquis nox surgit ab îsdem.

Callida per tenebras versato cardine Thisbe Egreditur fallitque suos, adopertaque vultum 60 Pervenit ad tumulum, dictaque sub arbore sedit. 95

Audacem faciebat amor. Venit ecce recenti
Cæde leæna boum spumantes oblita rictus,
Depositura sitim vicini fontis in unda;

Quam procul ad lunæ radios Babylonia Thisbe
65 Vidit; et obscurum timido pede fugit in antrum,

Dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit. 101
Ut lea sæva sitim multa compescuit unda;
Dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa

Ore cruentato tenues laniavit amictus. 70 Serius egressus vestigia vidit in alto

105
Pulvere certa feræ, totoque expalluit ore
Pyramus. Ut vero vestem quoque sanguine tinctam
Reperit : “Una duos,” inquit, "nox perdet amantes :

E quibus illa fuit longa dignissima vita; 75 Nostra nocens anima est : ego te, miseranda, peremi,

110
In loca plena metus qui jussi nocte venires,
Nec prior huc veni. Nostrum divellite corpus,
Et scelerata fero consumite viscera morsu,

O quicumque sub hac habitatis rupe, leones ! 80 Sed timidi est optare necem !”—Velamina Thisbes

Tollit, et ad pactæ secum fert arboris umbram; 116
Utque dedit notæ lacrimas, dedit oscula, vesti,

« ZurückWeiter »