Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat,

Et dabat amplexus assuetaque colla petebat. 35 Quisquis adest—aderant comites—terretur ; at illa

Lubrica permulcet cristati colla draconis.
Et subito duo sunt, junctoque volumine serpunt, 600
Donec in appositi nemoris subiere latebras.
Nunc quoque nec fugiunt hominem, nec vulnere

lædunt, 40 Quidque prius fuerint, placidi meminere dracones.

XVI. ACTÆON.

(III. 143-250.)

tæus.

Among the misfortunes which befel Cadmus, the founder of Thebes, one was the fate of his grandson Actæon. He was a son of Cadmus's daughter Autonoê, whose consort was named Aris

The tale is variously related : but all the legends agree in this, that Actæon, who was passionately fond of hunting, was torn to pieces by his own hounds. According to Ovid, the occasion of his death was, his having accidentally beheld Diana, as she was bathing in the valley Gargaphiê, at a fountain of the same name. The goddess besprinkled the unwelcome witness with water, and as he fled from the spot, he was changed into a stag, and his own hounds gave chase to their master, and tore him to pieces.

Mons erat infectus variarum cæde ferarum,
Jamque dies medius rerum contraxerat umbras,
Et sol ex æquo meta distabat utraque ;

145 Cum juvenis placido per devia lustra vagantes 5 Participes operum compellat Hyanthius ore :

“Lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum, Fortunamque dies habuit satis : altera lucem Cum croceis invecta rotis Aurora reducet, 150

Propositum repetemus opus. Nunc Phoebus utraque 10 Distat idem terra, finditque vaporibus arva: Sistite opus præsens, nodosaque tollite lina.”

Jussa viri faciunt intermittuntque laborem.
Vallis erat piceis et acuta densa cupressu,

155 Nomine Gargaphie, succinctæ sacra Dianæ, 15 Cujus in extremo est antrum nemorale recessu,

Arte laboratum nulla : simulaverat artem
Ingenio natura suo : nam pumice vivo

Et levibus tophis nativum duxerat arcum. 160

Fons sonat a dextra, tenui pellucidus unda, 20 Margine gramineo patulos incinctus hiatus.

Hic dea silvarum, venatu fessa, solebat
Virgineos artus liquido perfundere rore.

Quo postquam subiit, Nympharum tradidit uni 165 Armigeræ jaculum pharetramque arcusque retentos; 25 Altera depositæ subjecit brachia pallæ ;

Vincla duæ pedibus demunt: nam doctior illis
Ismenis Crocale sparsos per colla capillos
Colligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis ; 170

Excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque 30 Et Psecas et Phiale, funduntque capacibus urnis.

Dumque ibi perluitur solita Titania lympha,
Ecce, nepos Cadmi, dilata parte laborum
Per nemus ignotum non certis passibus errans, 175
Pervenit in lucum : sic illum fata ferebant.

(The poet describes the anger of the goddess against the mortal who had thus intruded on her privacy.) 35 Ipsa dea, ut vellet promtas habuisse sagittas,

Quas habuit, sic hausit aquas, vultumque virilem
Perfudit, spargensque comas ultricibus undis,
Dat sparso capiti vivacis cornua cervi,

190 Dat spatium collo, summasque cacuminat aures, 40 Cum pedibusque manus, cum longis brachia mutat

Cruribus, et velat maculoso vellere corpus.
Additus et pavor est. Fugit Antonoeïus heros,
Et se tam celerem cursu miratur in ipso.
Ut vero vultus et cornua vidit in unda,

200 45 “Me miserum!” dicturus erat; vox nulla secuta est.

Ingemuit; vox illa fuit; lacrimæque per ora
Non sua fluxerunt; mens tantum pristina mansit.
Quid faciat ? Repetatne domum et regalia tecta ;

An lateat silvis ? Pudor hoc, timor impedit illud. 205 50 Dum dubitat, videre canes, primusque Melampus

Ichnobatesque sagax latratu signa dedere,
Gnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus.
Inde ruunt alii rapida velocius aura,
Pamphagus et Dorceus et Oribasus, Arcades
omnes,

210

55 Nebrophonosque valens et trux cum Lælape Theron,

Et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre,
Hylæusque ferox, nuper percussus ab apro,
Deque lupo concepta Nape, pecudesque secuta

Pomenis, et natis comitata Harpyia duobus, 215 60 Et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon,

Et Dromas et Canace Stycteque et Tigris et Alce,
Et niveis Leucon et villis Asbolus atris,
Prævalidusque Lacon et cursu fortis Aello,

Et Thous et Cyprio velox cum fratre Lycisce, 220 65 Et nigram medio frontem distinctus ab albo

Harpalos et Melaneus, hirsutaque corpore Lachne,
Et patre Dictæo sed matre Laconide nati
Labros et Agriodos, et acutæ vocis Hylactor,

Quosque referre mora est. Ea turba cupidine prædæ 70 Per rupes scopulosque adituque carentia saxa,

226
Qua via difficilis quaque est via nulla, feruntur.
Ille fugit, per quæ fuerat loca sæpe secutus,
Heu famulos fugit ipse suos! Clamare libebat

“ Actæon ego sum : dominum cognoscite vestrum !” 75 Verba animo desunt: resonat latratibus æther. 231

Prima Melanchætes in tergo vulnera fecit, Proxima Theridamas ; Oresitrophos hæsit in armo. Tardius exierant! sed per compendia montis

Anticipata via est. Dominum retinentibus illis, 235 80 Cetera turba coit confertque in corpore dentes.

Jam loca vulneribus desunt. Gemit ille, sonumque,
Etsi non hominis, quem non tamen edere possit
Cervus, habet, mæstisque replet juga nota querelis,

Et genibus pronis supplex similisque roganti, 240 85 Circumfert tacitos, tanquam sua brachia, vultus.

At comites rapidum solitis hortatibus agmen
Ignari instigant, oculisque Actæona quærunt,
Et velut absentem certatim Actæona clamant.

Ad nomen caput ille refert: et abesse queruntur 245 90 Nec capere oblatæ segnem spectacula prædæ.

Vellet abesse quidem, sed adest; velletque videre,
Non etiam sentire canum fera facta suorum.
Undique circumstant, mersisque in corpore rostris
Dilacerant falsi dominum sub imagine cervi. 250

XVII. NARCISSUS AND ECHO.

(III. 351–510.)

Narcissus, the son of the nymph Liriôpê, and the river-god Cephīsus, slighted, among others, the nymph Echo, who was enamoured of him, and pined away till she became an incorporeal repetition of sound (Echo). He, however, beheld in a clear fountain his own image, the beauty of which he so vehemently admired, that he pined away from the love for his own form, and was changed into a flower (Narcissus). The legend originally involved a moral lesson, that of warning men that to love mere corporeal beauty, rather than moral excellence, is a pernicious errour, converting the senses into a source of delusion, by which the life of the soul is benumbed (vapkậv, to be benumbed, become torpid, whence vápriooos), and perishes just as Narcissus perished.

(The nymph Echo—whom Juno had deprived of the full use of her voice, so that she could only repeat the last words of another's speech-falls in love with Narcissus.)

Jamque ter ad quinos unum Cephisius annos 351 Addiderat, poteratque puer juvenisque videri.

Adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos Vocalis Nymphe, quæ nec reticere loquenti, 357 5 Nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.

Corpus adhuc Echo, non vox erat, et tamen usum
Garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat,
Reddere de multis ut verba novissima posset.

Ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem 370 10 Vidit, et incaluit; sequitur vestigia furtim,

Quoque magis sequitur, flamma propiore calescit
Non aliter, quam cum summis circumlita tædis
Admotam rapiunt vivacia sulfura flammam.
O quoties voluit blandis accedere dictis,

375 15 Et molles adhibere preces! natura repugnat,

Nec sinit incipiat; sed, quod sinit, illa parata est
Exspectare sonos, ad quos sua verba remittat.

Forte puer, comitum seductus ab agmine fido,
Dixerat, “ Ecquis adest?” et “ Adest,” responderat

Echo.

20 Et verbis favet ipsa suis, egressaque silvis

Ibat, ut injiceret sperato brachia collo.
Ille fugit, fugiensque manus complexibus aufert.
Spreta latet silvis, pudibundaque frondibus ora

Protegit, et solis ex illo vivit in antris ; 25 Sed tamen hæret amor, crescitque dolore repulsæ. 395

Attenuant vigiles corpus miserabile curæ,
Adducitque cutem macies, et in aera sucus
Corporis omnis abit; vox tantum atque ossa super-

sunt: Vox manet, ossa ferunt lapidis traxisse figuram. 30 Inde latet silvis, nulloque in monte videtur; 400 Omnibus auditur : sonus est, qui vivit in illa.

Fons erat illimis, nitidis argenteus undis,
Quem neque pastores neque pastæ monte capellæ

Contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris 35 Nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus ; 410

Gramen erat circa, quod proximus humor alebat,
Silvaque sole locum passura tepescere nullo.
Hic puer, et studio venandi lassus et æstu,

Procubuit, faciemque loci fontemque secutus ; 40 Dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit; 415

Dumque bibit, visæ correptus imagine formæ,
Adstupet ipse sibi, vultuque immotus eodem
Hæret, ut e Pario formatum marmore signum;

Spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus, 420 45 Et dignos Baccho, dignos et Apolline crines,

Impubesque genas et eburnea colla, decusque
Oris, et in niveo mixtum candore ruborem;
Cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse.

Credule, quid frustra simulacra fugacia captas? 432 50 Quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes.

Ista repercussæ, quam cernis, imaginis umbra est :
Nil habet ista sui; tecum venitque manetque, 435
Tecum discedet, si tu discedere possis.

Non illum Cereris, non illum cura quietis 55 Abstrahere inde potest; sed opaca fusus in herba

Liquitur, et cæco paulatim carpitur igni ; 490
Et neque jam color est mixto candore rubori,
Nec vigor et vires et quæ modo visa placebant,
Nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo.

« ZurückWeiter »