Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Cederet anseribus, nec amanti flumina cygno. 5 Lingua fuit damno: lingua faciente loquaci, 540

Qui color albus erat, nunc est contrarius albo.
Pulcrior in tota, quam Larissæa Coronis,
Non fuit Hæmonia : placuit tibi, Delphice, certe,

Vel dum casta fuit vel inobservata. Sed ales 10 Sensit adulterium Phoebeïus, utque latentem 545

Detegeret culpam non exorabilis index,
Ad dominum tendebat iter. Quem garrula motis
Consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix,

Auditaque viæ causa, “Non utile carpis,” 15 Inquit, “iter: ne sperne meæ præsagia linguæ. 550

Quid fuerim quid simque vide, meritumque require :
Invenies nocuisse fidem. Nam tempore quodam
Pallas Erichthonium, prolem sine matre creatam,

Clauserat Actæo texta de vimine cista, 20 Virginibusque tribus gemino de Cecrope natis 555

Hanc legem dederat, sua ne secreta viderent.
Abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo,
Quid facerent. Commissa duæ sine fraude tuentur,

Pandrosos atque Herse ; timidas vocat una sorores 25 Aglauros, nodosque manu diducit; et intus 560

Infantemque vident apporrectumque draconem.
Acta deæ refero; pro quo mihi gratia talis
Redditur, ut dicar tutela pulsa Minervæ,

Et ponar post noctis avem. Mea pæna volucres 30 Admonuisse potest, ne voce pericula quærant. 565

At, puto, non ultro, nec quicquam tale rogantem
Me petiit. Ipsa licet hoc a Pallade quæras ;
Quamvis irata est, non hoc irata negabit.

Nam me Phocaïca clarus tellure Coroneus35 Nota loquor-genuit, fueramque ego regia virgo,

Divitibusque procis—ne me contemne-petebar. 570
Forma mihi nocuit: nam cum per litora lentis
Passibus, ut soleo, summa spatiarer arena ;

Vidit et incaluit pelagi deus, utque precando 40 Tempora cum blandis consumsit inania verbis, 575

Vim parat et sequitur. Fugio, densumque relinquo
Litus, et in molli nequicquam lassor arena,
Inde deos hominesque voco : nec contigit ullum
Vox mea mortalem ; mota est pro virgine Virgo,

E

45 Auxiliumque tulit. Tendebam brachia coelo : 580

Brachia coeperunt levibus nigrescere pennis.
Rejicere ex humeris vestem molibar : at illa
Pluma erat, inque cutem radices egerat imas.

Plangere nuda meis conabar pectora palmis : 50 Sed neque jam palmas nec pectora nuda gerebam.

Currebam : nec, ut ante, pedes retinebat arena, 586
Sed summa tollebar humo; mox acta per auras
Evehor, et data sum comes inculpata Minervæ.

Quid tamen hoc prodest, si posthac facta volucris 55 Impia Nyctimene nostro successit honori ?595

Talia dicenti, “ Tibi,” ait, “ revocamina,” corvus, “ Sint precor ista malo; nos vanum spernimus omen.' Nec cæptum dimittit iter, dominoque inopino

Cum juvene Hæmonio vidisse Coronida narrat. 60 Laurea delapsa est audito crimine amantis, 600

Et pariter vultusque deo plectrumque colorque
Excidit; utque animus tumida fervebat ab ira,
Arma assueta rapit flexumque a cornibus arcum

Tendit, et illa suo toties cum pectore juncta 65 Indevitato trajecit pectora telo,

605
Icta dedit gemitum, tractoque a vulnere ferro
Candida puniceo perfudit membra cruore
Protinus, et pariter vitam cum sanguine fudit ; 610

Corpus inane animæ frigus letale secutum est. 70 Pænitet heu sero pænæ crudelis amantem;

Seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit ;
Odit avem, per quam crimen causamque dolendi
Scire coactus erat, nec non arcumque manumque 615

Odit, cumque manu temeraria tela, sagittas ; 75 Collapsamque fovet, seraque ope vincere fata Nititur, et medicas exercet inaniter artes.

Quæ postquam frustra tentata, rogumque parari Vidit, et arsuros supremis ignibus artus ;

620 Tum vero gemitus neque enim cælestia tingi 80 Ora licet lacrimis--alto de corde petitos

Edidit, haud aliter quam cum spectante juvenca
Lactentis vituli, dextra libratus ab aure,
Tempora discussit claro cava malleus ictu.

Ut tamen ingratos in pectora fudit odores, 85 Et dedit amplexus, injustaque justa peregit;

625

Non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem
Semina, sed natum flammis uteroque parentis
Eripuit geminique tulit Chironis in antrum.

Sperantemque sibi non falsæ præmia linguæ 90 Inter aves albas vetuit consistere corvum.

630

X. OCYRHOE.

(II. 633—675.)

The son whom Apollo had saved, when the body of Coronis was consumed by fire, and delivered for education to the wise Centaur Chiron (who, because he was half man, half horse, is styled "Semifer,' v. 1), was Æsculapius. Chiron's daughter, Ocyrhoe, who had learnt not merely medicine and music from her father (paternas artes,' v. 6), but possessed also the gift of soothsaying, was seized with inspiration, when she beheld the boy, and declared the destiny of him and of her father. But, because she thus betrayed the secrets of the gods, she was changed into a mare ; and from this change obtained a new name, Hippo (from the Greek intos; hence nomen quoque monstra dedere,' v. 43).

Semifer interea divinæ stirpis alumno
Lætus erat, mixtoque oneri gaudebat honore.
Ecce, venit rutilis humeros protecta capillis 635

Filia Centauri, quam quondam Nympha Chariclo, 5 Fluminis in rapidi ripis enixa, vocavit

Ocyrhoen. Non hæc artes contenta paternas
Edidicisse fuit : fatorum arcana canebat.

Ergo ubi vaticinos concepit mente furores, 640 Incaluitque deo, quem clausam pectore habebat ; 10 Adspicit infantem, "Totique salutifer orbi

Cresce puer,” dixit : “ tibi se mortalia sæpe
Corpora debebunt : animas tibi reddere ademtas
Fas erit: idque semel dîs indignantibus ausus, 645

Posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita, 15 Eque deo corpus fies exsangue, deusque,

Qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis.
Tu quoque, care pater, nunc immortalis et, ævis
Omnibus ut maneas, nascendi lege creatus, 650

Posse mori cupies tum, cum cruciabere diræ
20 Sanguine serpentis per saucia membra recepto;

Teque ex æterno patientem numina mortis
Efficient, triplicesque deæ tua fila resolvent.”

Restabat fatis aliquid.-Suspirat ab imis 655 Pectoribus, lacrimæque genis labuntur obortæ, 25 Atque ita, “ Prævertunt me,” inquit, mea fata,

vetorque
Plura loqui, vocisque meæ præcluditur usus.
Non fuerant artes tanti, quæ numinis iram
Contraxere mihi; mallem nescisse futura. 660

Jam mihi subduci facies humana videtur,
30 Jam cibus herba placet, jam latis currere campis

Impetus est: in equam cognataque corpora vertor.
Tota tamen quare ? Pater est mihi nempe biformis."

Talia dicenti pars est extrema querelæ 665 Intellecta parum, confusaque verba fuere; 35 Mox ne verba quidem, nec equæ sonus ille videtur,

Sed simulantis equam ; parvoque in tempore certos
Edidit hinnitus, et brachia movit in herbas.
Tum digiti coeunt, et quinos alligat ungues 670

Perpetuo cornu levis ungula; crescit et oris 40 Et Colli spatium; longæ pars maxima pallæ

Cauda fit; utque vagi crines per colla jacebant,
In dextras abiere jubas, pariterque novata est
Et vox et facies; nomen quoque monstra dedere. 675

XI. BATTUS.

(II. 676—706.)

Mercury (Maia natus '), the protector of all secret undertakings, even of theft itself, once stole from Apollo a part of the herds which he was feeding in Peloponnesus, in the territory of Elis and Messenia. The robbery was observed by an old countryman, who, having promised the god silence, immediately broke his word ; on which Mercury turned him into a stone. This transformation may be an ornamental invention of later times; but even Homer relates the myth of Hermes stealing the immortal oxen of Apollo ; which, however, according to that poet's statement, belonged to the gods. And this pastoral life of Apollo is not to be confounded with the later legend, according to which, he, for having slain the Cyclopes, was condemned by Jupiter to quit heaven, and to tend the oxen of King Adinetus in Thessaly. (* Tunc,' v. 4, relates to the preceding tale : at the time that Ocyrhoe announced the destiny of Æsculapius and was changed into a mare.)

Flebat opemque tuam frustra Philyreïus heros 676
Delphice, poscebat, nam nec rescindere magni
Jussa Jovis poteras ; nec si rescindere

posses, Tunc aderas : Elin Messeniaque arva colebat. 5 Jllud erat tempus, quo te pastoria pellis

680
Texit, onusque fuit dextræ silvestris oliva,
Alterius dispar septenis fistula cannis.
Dumque amor est curæ, atque Deum sua fistula mulcet,

Incustoditæ Pylios memorantur in agros 10 Processisse boves. Videt has Atlantide Maia 685

Natus, et arte sua silvis occultat abactas.
Senserat hoc furtum nemo, nisi notus in illo
Rure senex, Battum vicinia tota vocabant.
Divitis hic saltus herbosaque pascua

Nelei 15 Nobiliumque greges custos servabat equarum. 690

Hunc timuit blandaque manu seduxit, et illi,
“Quisquis es, hospes," ait, “si forte armenta requiret
Hæc aliquis, vidisse nega; neu gratia facto

Nulla rependatur, nitidam cape præmia vaccam : 20 Et dedit. Accepta voces has reddidit hospes : 695

Tutus eas : lapis iste prius tua furta loquetur,"
Et lapidem ostendit. Simulat Jove natus abire ;
Mox redit et, versa pariter cum voce figura,

“Rustice, vidisti si quas hoc limite,” dixit, 25 “ Ire boves, fer opem furtoque silentia deme:

700
Juncta suo pretium dabitur tibi femina tauro.'
At senior, postquam merces geminata, “Sub illis
Montibus," inquit,

et erant sub montibus illis. Risit Atlantiades, et “Me mihi, perfide, prodis 30 Me mihi prodis ?” ait, perjuraque pectora vertit 705

In durum silicem, qui nunc quoque dicitur Index.

“ erunt;

XII. AGLAUROS.

(II. 708—832.) + Aglauros, the daughter of Cecrops, is turned into a Stone Mercury (“Caducifer,' v. 1) had after the transformation of Battus (XI.) soared into the air, and was hovering over Athens, just as

« ZurückWeiter »