Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Cederet anseribus, nec amanti flumina cygno.
5 Lingua fuit damno: lingua faciente loquaci,
Qui color albus erat, nunc est contrarius albo.
Pulcrior in tota, quam Larissæa Coronis,
Non fuit Hæmonia: placuit tibi, Delphice, certe,
Vel dum casta fuit vel inobservata. Sed ales
10 Sensit adulterium Phoebeïus, utque latentem
Detegeret culpam non exorabilis index,

Ad dominum tendebat iter. Quem garrula motis
Consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix,
Auditaque viæ causa, "Non utile carpis,"

540

545

15 Inquit, "iter: ne sperne meæ præsagia linguæ. 550
Quid fuerim quid simque vide, meritumque require:
Invenies nocuisse fidem. Nam tempore quodam
Pallas Erichthonium, prolem sine matre creatam,
Clauserat Actæo texta de vimine cista,
20 Virginibusque tribus gemino de Cecrope natis
Hanc legem dederat, sua ne secreta viderent.
Abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo,
Quid facerent. Commissa duæ sine fraude tuentur,
Pandrosos atque Herse; timidas vocat una sorores

25 Aglauros, nodosque manu diducit; et intus

Infantemque vident apporrectumque draconem.
Acta deæ refero; pro quo mihi gratia talis
Redditur, ut dicar tutela pulsa Minervæ,
Et ponar post noctis avem. Mea pœna volucres
30 Admonuisse potest, ne voce pericula quærant.
At, puto, non ultro, nec quicquam tale rogantem
Me petiit. Ipsa licet hoc a Pallade quæras;
Quamvis irata est, non hoc irata negabit.

555

560

565

Nam me Phocaïca clarus tellure Coroneus35 Nota loquor-genuit, fueramque ego regia virgo, Divitibusque procis-ne me contemne-petebar. 570 Forma mihi nocuit: nam cum per litora lentis Passibus, ut soleo, summa spatiarer arena; Vidit et incaluit pelagi deus, utque precando 40 Tempora cum blandis consumsit inania verbis, Vim parat et sequitur. Fugio, densumque relinquo Litus, et in molli nequicquam lassor arena, Inde deos hominesque voco: nec contigit ullum Vox mea mortalem; mota est pro virgine Virgo,

E

575

580

45 Auxiliumque tulit. Tendebam brachia cœlo: Brachia cœperunt levibus nigrescere pennis. Rejicere ex humeris vestem molibar at illa Pluma erat, inque cutem radices egerat imas. Plangere nuda meis conabar pectora palmis : 50 Sed neque jam palmas nec pectora nuda gerebam. Currebam: nec, ut ante, pedes retinebat arena, 586 Sed summa tollebar humo; mox acta per auras Evehor, et data sum comes inculpata Minervæ. Quid tamen hoc prodest, si posthac facta volucris 55 Impia Nyctimene nostro successit honori?"

595

Talia dicenti, "Tibi," ait, "revocamina," corvus, "Sint precor ista malo; nos vanum spernimus omen.' Nec cœptum dimittit iter, dominoque inopino Cum juvene Hæmonio vidisse Coronida narrat. 60 Laurea delapsa est audito crimine amantis,

Et pariter vultusque deo plectrumque colorque
Excidit; utque animus tumida fervebat ab ira,
Arma assueta rapit flexumque a cornibus arcum
Tendit, et illa suo toties cum pectore juncta
65 Indevitato trajecit pectora telo,

70

Icta dedit gemitum, tractoque a vulnere ferro
Candida puniceo perfudit membra cruore
Protinus, et pariter vitam cum sanguine fudit;
Corpus inane animæ frigus letale secutum est.

[ocr errors]

600

605

610

Pœnitet heu sero pœnæ crudelis amantem ;
Seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit;
Odit avem, per quam crimen causamque dolendi
Scire coactus erat, nec non arcumque manumque 615
Odit, cumque manu temeraria tela, sagittas;

75 Collapsamque fovet, seraque ope vincere fata
Nititur, et medicas exercet inaniter artes.

Quæ postquam frustra tentata, rogumque parari Vidit, et arsuros supremis ignibus artus; Tum vero gemitus-neque enim cœlestia tingi 80 Ora licet lacrimis-alto de corde petitos Edidit, haud aliter quam cum spectante juvenca Lactentis vituli, dextra libratus ab aure, Tempora discussit claro cava malleus ictu. Ut tamen ingratos in pectora fudit odores, 85 Et dedit amplexus, injustaque justa peregit;

620

625

Non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem Semina, sed natum flammis uteroque parentis Eripuit geminique tulit Chironis in antrum. Sperantemque sibi non falsæ præmia linguæ 90 Inter aves albas vetuit consistere corvum.

630

X. OCYRHOE.

(II. 633-675.)

The son whom Apollo had saved, when the body of Coronis was consumed by fire, and delivered for education to the wise Centaur Chiron (who, because he was half man, half horse, is styled 'Semifer,' v. 1), was Esculapius. Chiron's daughter, Ocyrhoe, who had learnt not merely medicine and music from her father (‘paternas artes,' v. 6), but possessed also the gift of soothsaying, was seized with inspiration, when she beheld the boy, and declared the destiny of him and of her father. But, because she thus betrayed the secrets of the gods, she was changed into a mare; and from this change obtained a new name, Hippo (from the Greek iоs; hence nomen quoque monstra dedere,' v. 43).

Semifer interea divinæ stirpis alumno
Lætus erat, mixtoque oneri gaudebat honore.
Ecce, venit rutilis humeros protecta capillis
Filia Centauri, quam quondam Nympha Chariclo,
5 Fluminis in rapidi ripis enixa, vocavit

Ocyrhoen. Non hæc artes contenta paternas
Edidicisse fuit: fatorum arcana canebat.

Ergo ubi vaticinos concepit mente furores,
Incaluitque deo, quem clausam pectore habebat;
10 Adspicit infantem, "Totique salutifer orbi
Cresce puer," dixit: “ tibi se mortalia sæpe
Corpora debebunt: animas tibi reddere ademtas
Fas erit: idque semel dîs indignantibus ausus,
Posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita,
15 Eque deo corpus fies exsangue, deusque,

Qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis.
Tu quoque, care pater, nunc immortalis et, ævis
Omnibus ut maneas, nascendi lege creatus,
Posse mori cupies tum, cum cruciabere diræ
20 Sanguine serpentis per saucia membra recepto;

635

640

645

650

1

Teque ex æterno patientem numina mortis
Efficient, triplicesque deæ tua fila resolvent."

Restabat fatis aliquid.—Suspirat ab imis
Pectoribus, lacrimæque genis labuntur obortæ,
25 Atque ita, "Prævertunt me," inquit, "mea fata,
vetorque

655

660

665

Plura loqui, vocisque meæ præcluditur usus. Non fuerant artes tanti, quæ numinis iram Contraxere mihi; mallem nescisse futura. Jam mihi subduci facies humana videtur, 30 Jam cibus herba placet, jam latis currere campis Impetus est in equam cognataque corpora vertor. Tota tamen quare? Pater est mihi nempe biformis." Talia dicenti pars est extrema querelæ Intellecta parum, confusaque verba fuere ; 35 Mox ne verba quidem, nec equæ sonus ille videtur, Sed simulantis equam; parvoque in tempore certos Edidit hinnitus, et brachia movit in herbas. Tum digiti coeunt, et quinos alligat ungues Perpetuo cornu levis ungula; crescit et oris 40 Et colli spatium; longæ pars maxima pallæ Cauda fit; utque vagi crines per colla jacebant, In dextras abiere jubas, pariterque novata est Et vox et facies; nomen quoque monstra dedere. 675

XI. BATTUS.

(II. 676-706.)

670

This

Mercury (Maia natus '), the protector of all secret undertakings, even of theft itself, once stole from Apollo a part of the herds which he was feeding in Peloponnesus, in the territory of Elis and Messenia. The robbery was observed by an old countryman, who, having promised the god silence, immediately broke his word; on which Mercury turned him into a stone. transformation may be an ornamental invention of later times; but even Homer relates the myth of Hermes stealing the immortal oxen of Apollo; which, however, according to that poet's statement, belonged to the gods. And this pastoral life of Apollo is not to be confounded with the later legend, according to which, he, for having slain the Cyclopes, was condemned by Jupiter to quit heaven, and to tend the oxen of King Admetus in Thessaly. (Tunc,' v. 4, relates to the preceding tale: at the time that

Ocyrhoe announced the destiny of Esculapius and was changed into a mare.)

Flebat opemque tuam frustra Philyreïus heros 676 Delphice, poscebat, nam nec rescindere magni Jussa Jovis poteras; nec si rescindere posses, Tunc aderas: Elin Messeniaque arva colebat. 5 Illud erat tempus, quo te pastoria pellis Texit, onusque fuit dextræ silvestris oliva, Alterius dispar septenis fistula cannis.

680

Dumque amor est curæ, atque Deum sua fistula mulcet,
Incustoditæ Pylios memorantur in agros

10 Processisse boves. Videt has Atlantide Maia
Natus, et arte sua silvis occultat abactas.
Senserat hoc furtum nemo, nisi notus in illo
Rure senex, Battum vicinia tota vocabant.
Divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei
15 Nobiliumque greges custos servabat equarum.
Hunc timuit blandaque manu seduxit, et illi,

[ocr errors]

66

685

690

Quisquis es, hospes," ait," si forte armenta requiret Hæc aliquis, vidisse nega; neu gratia facto

Nulla rependatur, nitidam cape præmia vaccam :" 20 Et dedit. Accepta voces has reddidit hospes :

[ocr errors]

e;

695

"Tutus eas: lapis iste prius tua furta loquetur," Et lapidem ostendit. Simulat Jove natus abire Mox redit et, versa pariter cum voce figura, Rustice, vidisti si quas hoc limite," dixit, 25"Ire boves, fer opem furtoque silentia deme: Juncta suo pretium dabitur tibi femina tauro." At senior, postquam merces geminata, “Sub illis Montibus," inquit, "erunt;" et erant sub mon

tibus illis.

700

Risit Atlantiades, et "Me mihi, perfide, prodis ?— 30 Me mihi prodis?" ait, perjuraque pectora vertit In durum silicem, qui nunc quoque dicitur Index.

XII. AGLAUROS.

(II. 708-832.)

705

Aglauros, the daughter of Cecrops, is turned into a Stone.Mercury (Caducifer,' v. 1) had after the transformation of Battus (XI.) soared into the air, and was hovering over Athens, just as

« ZurückWeiter »