Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

20 Utque erat impatiens iræ, Sigeïa torvo

Litora respexit, classemque in litore vultu,

Intendensque manus, "Agimus, pro Jupiter!" inquit,

[ocr errors]

Ante rates causam : et mecum confertur Ulixes! 6 At non Hectoreis dubitavit cedere flammis:

25 Quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi! Tutius est igitur fictis contendere verbis,

20

Quam pugnare manu! Sed nec mihi dicere promtum, Nec facere est isti; quantumque ego Marte feroci, 11 Quantum acie valeo, tantum valet iste loquendo. 30 Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi, Esse reor: vidistis enim; sua narret Ulixes, Quæ sine teste gerit, quorum nox conscia sola est. 15 Præmia magna peti fateor; sed demit honorem Emulus Ajaci non est tenuisse superbum, 35 Sit licet hoc ingens, quicquid speravit Ulixes. Iste tulit pretium jam nunc certaminis hujus : Quod, cum victus erit, mecum certasse feretur. Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset, Nobilitate potens essem, Telamone creatus, 40 Mœnia qui forti Trojana sub Hercule cepit, Litoraque intravit Pagasæa Colcha carina. Eacus huic pater est, qui jura silentibus illic Reddit, ubi Æoliden saxum grave Sisyphon urget. Eacon agnoscit summus prolemque fatetur 45 Jupiter esse suam. Sic ab Jove tertius Ajax. Nec tamen hæc series in causa prosit, Achivi, Si mihi cum inagno non est communis Achille. Frater erat: fraterna peto. Quid sanguine cretus Sisyphio, furtisque et fraude simillimus illi,

50 Inseris acidis alienæ nomina gentis?

An, quod in arma prior nulloque sub indice veni,
Arma neganda mihi, potiorque videbitur ille,
Ultima qui cepit detrectavitque furore
Militiam ficto, donec solertior isto,

25

30

35

40

55 Sed sibi inutilior, timidi commenta retexit Naupliades animi vitataque traxit ad arma? Optima nunc sumat, qui sumere noluit ulla; Nos inhonorati et donis patruelibus orbi, Obtulimus quia nos ad prima pericula, simus? 60 Atque utinam aut verus furor ille aut creditus esset,

45

Nec comes hic Phrygias unquam venisset ad arces
Hortator scelerum: non te, Pœantia proles,
Expositum Lemnos nostro cum crimine haberet.
Qui nunc - ut memorant silvestribus abditus
antris,

[ocr errors]
[ocr errors]

65 Saxa moves gemitu, Laertiadæque precaris, Quæ meruit: quæ, si dî sunt, non vana preceris! Et nunc ille eadem nobis juratus in arma, Heu, pars una ducum, quo successore sagittæ Herculis utuntur, fractus morboque fameque, 70 Velaturque aliturque avibus, volucresque petendo Debita Trojanis exercet spicula fatis.

50

55

Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixen. Mallet et infelix Palamedes esse relictus: Viveret, aut certe letum sine crimine haberet. 75 Quem male convicti nimium memor iste furoris Prodere rem Danaam finxit, fictumque probavit Crimen, et ostendit, quod jam præfoderat aurum. 60 Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis,

65

Aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes! 80 Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat ; Haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen Esse rear nullum: qui cum imploraret Ulixen Vulnere tardus equi fessusque senilibus annis, Proditus a socio est. Non hæc mihi crimina fingi, 85 Scit bene Tydides, qui nomine sæpe vocatum Corripuit, trepidoque fugam exprobravit amico. Adspiciunt oculis Superi mortalia justis : En, eget auxilio, qui non tulit; utque reliquit, Sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse. 90 Conclamat socios: adsum, videoque trementem Pallentemque metu et trepidantem morte futura. Opposui molem clypei, texique jacentem, Servavique animam-minimum est hic laudisinertem.

70

75

Si perstas certare; locum redeamus in illum : 95 Redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem, Post clypeumque late et-mecum contende sub illo ! At postquam eripui; cui standi vulnera vires Non dederant, nullo tardatus vulnere fugit :Hector adest secumque deos in prœlia ducit,

80

100 Quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe, Sed fortes etiam; tantum trahit ille timoris. Hunc ego sanguineæ successu cædis ovantem 85 Cominus ingenti resupinum pondere fudi. Hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus 105 Sustinui; sortemque meam vovistis, Achivi, Et vestræ valuere preces. Si quæritis hujus Fortunam pugnæ; non sum superatus ab illo. Ecce, ferunt Troes ferrumque ignemque Jovemque In Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes? 110 Nempe ego mille meo protexi pectore puppes,

90

95

Spem vestri reditus. Date tot pro navibus arma!
Quod si vera licet mihi dicere: quæritur istis,
Quam mihi, major honos, conjunctaque gloria nos-

tra est,

100

Atque Ajax armis, non Ajaci arma petuntur. 115 Conferat his Ithacus Rhesum imbellemque Dolona, Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum ! Luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto. Si semel ista datis meritis tam vilibus arma; Dividite, et major pars sit Diomedis in illis.120 Quo tamen hæc Ithaco, qui clam, qui semper inermis Rem gerit, et furtis incautum decipit hostem? Ipse nitor galeæ claro radiantis ab auro Insidias prodet, manifestabitque latentem. Sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex 125 Pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque Pelias esse potest imbellibus hasta lacertis ; Nec clypeus, vasti cælatus imagine mundi, Conveniet timidæ natæque ad furta sinistræ. Debilitaturum quid te petis, improbe, munus 130 Quod tibi si populi donaverit error Achivi;

?

105

110

Cur spolieris erit, non, cur metuaris ab hoste.
Et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis, 115
Tarda futura tibi est, gestamina tanta trahenti.
Adde, quod iste tuus, tam raro prœlia passus,
135 Integer est clypeus; nostro, qui tela ferendo

Mille patet plagis, novus est successor habendus.
Denique quid verbis opus est? Spectemur agendo!
Arma viri fortis medios mittantur in hostes ;
Inde jubete peti, et referentem ornate relatis!"

121

140

[ocr errors]

125

Finierat Telamone satus, vulgique secutum Ultima murmur erat, donec Laertius heros Adstitit, atque oculos paulum tellure moratos Sustulit ad proceres, exspectatoque resolvit Ora sono; neque abest facundis gratia dictis. 145 'Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi, Non foret ambiguus tanti certaminis heres, Tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille. Quem quoniam non æqua mihi vobisque negarunt Fata:"-manuque simul veluti lacrimantia tersit 150 Lumina :- quis magno melius succedat Achilli, Quam per quem magnus Danaïs successit Achilles? Huic modo ne prosit, quod, ut est, hebes esse

[ocr errors]

videtur ;

Neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi,

130

135

Profuit, ingenium; meaque hæc facundia, si quà est, 155 Quæ nunc pro domino, pro vobis sæpe locuta est, Invidia careat, bona nec sua quisque recuset. Nam genus et proavos et quæ non fecimus ipsi, 140 Vix ea nostra voco. Sed enim quia retulit Ajax Esse Jovis pronepos: nostri quoque sanguinis auctor 160 Jupiter est, totidemque gradus distamus ab illo. Nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi, Jupiter huic neque in his quisquam damnatus et exsul.

145

Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis Altera nobilitas: deus est in utroque parente. 165 Sed neque materno quod sum generosior ortu, Nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons, Proposita arma peto; meritis expendite causam: 150 Dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt, Ajacis meritum non sit, nec sanguinis ordo 170 Sed virtutis honos spoliis quæratur in istis. Aut si proximitas primusque requiritur heres; Est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi: Quis locus Ajaci? Phthiam hæc Scyronve ferantur. Nec minus est isto Teucer patruelis Achilli. 175 Num petit ille tamen? Num, si petat, auferat arma?

155

Ergo operum quoniam nudum certamen habetur:
Plura quidem feci, quam quæ comprendere dictis 160

In promtu mihi sit; rerum tamen ordine ducar.
Præscia venturi genitrix Nereïa leti

165

180 Dissimulat cultu natum: et deceperat omnes, In quibus Ajacem, sumtæ fallacia vestis. Arma ego femineis, animum motura virilem, Mercibus inserui, neque adhuc projecerat heros Virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti 185 Nate dea,' dixi, ' tibi se peritura reservant Pergama: quid dubitas ingentem evertere Trojam?'

[ocr errors]

Injecique manum fortemque ad fortia misi.

170

175

Ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta Pugnantem domui, victum orantemque refeci; 190 Quod Theba cecidere, meum est; me credite Lesbon, Me Tenedon Chrysenque et Cyllan, Apollinis urbes, Et Scyron cepisse; mea concussa putate Procubuisse solo Lyrnesia monia dextra. Utque alios taceam: qui sævum perdere posset 195 Hectora, nempe dedi: per me jacet inclytus Hector. Illis hæc armis, quibus est inventus Achilles, Arma peto vivo dederam, post fata reposco. 180 Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes, Aulidaque Euboicam complerunt mille carinæ ; 200 Exspectata diu, nulla aut contraria classi

185

Flamina sunt, duræque jubent Agamemnona sortes
Immeritam sævæ natam mactare Dianæ.
Denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis,
Atque in rege tamen pater est. Ego mite parentis

205 Ingenium verbis ad publica commoda verti.
Nunc equidem fateor, fassoque ignoscat Atrides :
Difficilem tenui sub iniquo judice causam.
Hunc tamen utilitas populi fraterque datique
Summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine

penset;

190

195

210 Mittor et ad matrem, quæ non hortanda, sed astu Decipienda fuit. Quo si Telamonius isset, Orba suis essent etiam nunc lintea ventis.Mittor et Iliacas audax orator ad arces, Visaque et intrata est altæ mihi curia Troja, 215 Plenaque adhuc erat illa viris. Interritus egi, Quam mihi mandarat communis Græcia, causam,

« ZurückWeiter »