Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Et jaculum torsi : quod cum vitare nequiret, 385

Opposuit dextram passuræ vulnera fronti. 190 Affixa est cum fronte manus : fit clamor; at illum

Hærentem Peleus et acerbo vulnere victum-
Stabat enim propior=mediam ferit ense sub alvum.
Prosiluit, terraque ferox sua viscera traxit 390

Tractaque calcavit calcataque rupit, et illis 195 Crura quoque impediit, et inani concidit alvo.

“ Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit: Si modo naturæ formam concedimus illi. Barba erat incipiens, barbæ color aureus, aurea 395

Ex humeris medios coma dependebat in armos ; 200 Gratus in ore vigor, cervix humerique manusque

Pectoraque artificum laudatis proxima signis,
Et qua parte vir est. Neque equi mendosa sub illo
Deteriorque viro facies. Da colla caputque : 400

Castore dignus erit : sic tergum sessile, sic sunt 205 Pectora celsa toris. Totus pice nigrior atra; Candida cauda tamen, color est quoque cruribus

albus. “ Multæ illum petiere sua de gente; sed una Abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter 405

Semiferos altis habitavit femina silvis.
210 Hæc et blanditiis et amando et amare fatendo

Cyllaron una tenet. Cultus quoque, quantus in illis
Esse potest membris : ut sit coma pectine levis,
Ut modo rore maris, modo se violave rosave 410

Implicet, interdum canentia lilia gestet, 215 Bisque die lapsis Pagasææ vertice silvæ

Fontibus ora lavet, bis flumine corpora tingat,
Nec nisi quæ deceant electarumque ferarum
Aut humero aut lateri prætendat vellera lævo. 415

Par amor est illis : errant in montibus una, 220 Antra simul subeunt; et tum Lapitheïa tecta

Intrarant pariter, pariter fera bella gerebant.

" Auctor in incerto est : jaculum de parte sinistra Venit, et inferius, qua collo pectora subsunt, 420

Cyllare, te fixit. Parvo cor vulnere læsum 225 Corpore cum toto post tela educta refrixit.

Protinus Hylonome morientes excipit artus,
Impositaque manu vulnus fovet, oraque ad ora

Admovet, atque animæ fugienti obsistere tentat. 425

Ut videt exstinctum ; dictis, quæ clamor ad aures 230 Arcuit ire meas, telo, quod inhæserat illi,

Incubuit, moriensque suum complexa maritum est.

Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonum Vinxerat inter se connexis vellera podis, 430

Phæocomes, hominemque simul protectus equumque: 235 Codice qui misso, quem vix juga bina moverent

Juncta, Phonoleniden a summo vertice fregit.
Fracta volubilitas capitis latissima, perque os
Perque cavas nares oculosque auresque cerebrum 435

Molle fluit, veluti concretum vimine querno
240 Lac solet, utve liquor rari sub pondere cribri
Manat et exprimitur per densa foramina spissus.

Astego, dum parat hic armis nudare jacentem,Scit tuus hoc genitor-gladium spoliantis in ima 410

Ilia demisi. Chthonius quoque Teleboasque 245 Ense jacent nostro. Ramum prior ille bifurcum

Gesserat, hic jaculum ; jaculo mihi vulnera fecit :
Signa vides, apparet adhuc vetus inde cicatrix.
Tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti; 445

Tunc poteram magni, si non superare, morari 250 Hectoris arma meis. Illo sed tempore nullus, Aut puer, Hector erat ; nunc me mea deficit ætas.

Quid tibi victorem gemini Periphanta Pyreti, Ampyca quid referam, qui quadrupedantis Oîcli 450

Fixit in adverso cornum sine cuspide vultu ? 255 Vecte Pelethronius Macareus in pectus adacto

Stravit Erigdupum. Memini et venabula condi
Inguine Nesseïs manibus conjecta Cymeli.
Nec tu credideris tantum cecinisse futura 455

Ampyciden Mopsum : Mopso jaculante biformis 260 Occubuit frustraque loqui tentavit Odites,

Ad mentum lingua, mentoque ad guttura fixo.
Quinque neci Čæneus dederat, Styphelonque Bro-

mimque
Antimachumque Elymumque securiferumque Py-
racmon.

460 Vulnera non memini ; numerum nomenque notavi. 265 “ Provolat Emathii spoliis armatus Halesi,

Quem dederat leto, membris et corpore Latreus

Maximus. Huic ætas inter juvenemque senemque,
Vis juvenilis erat, variabant tempora cani. 465

Qui clypeo gladioque Macedoniaque sarissa 270 Conspicuus, faciemque obversus in agmen utrumque,

Armaque concussit certumque equitavit in orbem,
Verbaque tot fudit vacuas animosus in auras :
• Et te, Cæni, feram ? Nam tu mihi femina semper,

Tu mihi Cænis eris. Nec te natalis origo 471 275 Comminuit, mentemque subit, quo præmia facto

Quaque viri falsam speciem mercede pararis ?
Vel quid nata vide vel quid sis passa, columque
I cape cum calathis, et stamina pollice torque; 475

Bella relinque viris !' Jạctanti talia Cæneus 280 Extentum cursu missa latus eruit hasta,

Qua vir equo commissus erat. Furit ille dolore,
Nudaque Phyllei juvenis ferit ora sarissa,
Non secus hæc resilit, quam tecti a culmine grando,

Aut si quis parvo feriat cava tympana saxo. 481 285 Cominus aggreditur, laterique recondere duro

Luctatur gladium. Gladio loca pervia non sunt.
* Haud tamen effugies : medio jugulaberis ense,
Quandoquidem mucro est hebes,' inquit, et in latus

485 Obliquat longaque amplectitur ilia dextra. 290 Plaga facit gemitus, ceu corpore marmoris icti,

Fractaque dissiluit percusso lamina collo.
Ut satis illæsos miranti præbuit artus ;
Nunc age,' ait Cæneus, nostro tua corpora
ferro

490 Tentemus !' capuloque tenus demisit in armos 295 Ensem fatiferum, cæcamque in viscera movit Versavitque manum, vulnusque in vulnere fecit.

Ecce ruunt vasto rapidi clamore bimembres, Telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque.

Tela retusa cadunt, manet imperfossus ab omni 495 300 Inque cruentatus Cæneus Elateïus ictu.

Fecerat attonitos nova res. • Heu dedecus ingens!'
Monychus exclamat : ‘populus superamur ab uno,
Vixque viro! Quamquam ille vir est; nos segni-
bus actis,

500

ensem

Quod fuit ille, sumus. Quid membra immania

prosunt;
305 Quid geminæ vires ; et quid fortissima rerum

In nobis duplex natura animalia junxit ?
Nec nos matre dea, nec nos Ixione natos
Esse reor: qui tantus erat : Junonis ut altæ 505

Spem caperet; nos semimari superamur ab hoste. 310 Saxa trabesque super totosque involvite montes,

Vivacemque animam missis elidite silvis !
Silva premat fauces, et erit pro vulnere pondus.'

Dixit, et insanis dejectam viribus Austri 510 Forte trabem nactus validum conjecit in hostem, 315 Exemplumque fuit: parvoque in tempore nudus

Arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras.
Obrutus immani cumulo, sub pondere Cæneus
Æstuat arboreo, congestaque robora duris 515
Fert humeris. Sed enim postquam super ora ca-

putque 320 Crevit onus, neque habet quas ducat spiritus auras;

Deficit interdum, modo se super aera frustra
Tollere conatur jactasque evolvere silvas,
Interdumque movet, veluti, quam cernimus, ecce, 520

Ardua si terræ quatiatur motibus Ide.
325 Exitus in dubio est: alii sub inania corpus

Tartara detrusum silvarum mole ferebant;
Abnuit Ampycides, medioque ex aggere fulvis
Vidit avem pennis liquidas exire sub auras, 525
Quæ mihi tunc primum, tunc est conspecta su-

[ocr errors]

premum.

330 Hanc ubi lustrantem leni sua castra volatu

Mopsus et ingenti circum clangore sonantem
Adspexit, pariterque animo est oculisque secutus ;
• salve,' dixit, Lapitheæ gloria gentis, 530

Maxime vir quondam, sed avis nunc unica, Cæneu!' 335 Credita res auctore suo est. Dolor addidit iram,

Oppressumque ægre tulimus tot ab hostibus unum:
Nec prius abstitimus ferro exercere dolorem,
Quam data pars leto, partem fuga noxque re-
movit.”

535

XLVI. AJAX AND ULYSSES.

(XII. 612.-XIII. 398.)

After the death of Achilles, his arms—the famous arms forged and wrought for him by Hêphæstus-were offered by Thetis, the divine mother of the hero, to the bravest warrior of the Grecian host.—Ulysses and Ajax contended for the prize, and after each had pleaded his cause, the victory was decided in favour of Ulysses, on the testimony of Athêna and of some Trojan prisoners, who, in answer to a question put to them, said that their country had sustained greater injury from Ulysses than from Ajax. Ajax, indignant at the wrong he had received, lost his senses,-according to the Greek poets,-and, in a fit of frenzy, mistaking some cattle for the chieftains who had pronounced the unjust sentence, slew them all, and then, recovering bis senses, was filled with shame and fell upon his own sword. Ovid treats the subject differently : describes a council of the Greek chieftains to hear the cause pleaded, and, after reporting two rhetorical harangues, gives to eloquence the victory over true courage, and without a mention of the insanity of Ajax, makes him fall on his sword, and represents a flower with Al, Al (Alas! Alas !) impressed upon its leaves, as springing from his blood.

Jam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi Nominis, Æacides, caput insuperabile bello, Arserat : armarat deus idem, idemque cremarat;

Jam cinis est, et de tam magno restat Achille 615 5 Nescio quid, parvam quod non bene compleat urnam.

At vivit, totum quæ gloria compleat orbem.
Hæc illi mensura viro respondet, et hæc est
Par tibi, Pelide, nec inania Tartara sentit.

Ipse etiam, ut, cujus fuerit, cognoscere possis, 620 10 Bella movet clypeus: deque armis arma feruntur.

Non ea Tydides, non audet Oileos Ajax,
Non minor Atrides, non bello major et ævo
Poscere, non alii; soli Telamone creato
Laerteque fuit tantæ fiducia laudis.

625 15 A se Tantalides onus invidiamque removit,

Argolicosque duces mediis considere castris
Jussit, et arbitrium litis trajecit in omnes.

Consedere duces et, vulgi stante corona, (XIII) 1
Surgit ad hos clypei dominus septemplicis Ajax;

« ZurückWeiter »