Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

100 Postibus Augustis eadem fidissima custos

Ante fores stabis, mediamque tuebere quercum.
Utque meum intonsis caput est juvenile capillis,
Tu quoque perpetuos semper gere frondis ho-

565 Finierat Pæan : factis modo laurea ramis 105 Annuit, utque caput visa est agitasse cacumen.

nores.

VI. IO.

(1. 568–747.)

The fable of Io, one of great celebrity in the ancient legendary world, was narrated by many poets, and in plastic art also there were many representations, which related to it. The origin of the myth has its foundation in the very ancient connexion between Greece and Egypt. And though the Egyptian worship is the more ancient, and the Grecian deities younger than those of the Egyptians,“ yet the myth reverses the connexion, and the religious symbol of the Egyptians, Apis, named in Greek Epăphus, is represented as the son of Io, who sprang from the land of Greece.”

Est nemus Hæmoniæ, prærupta quod undique

claudit
Silva; vocant Tempe; per quæ Penēus ab imo
Effusus Pindo spumosis volvitur undis,

570 Dejectuque gravi tenues agitantia fumos 5 Nubila conducit, summisque adspergine silvis

Impluit, et sonitu plus quam vicina fatigat.
Hæc domus, hæc sedes, hæc sunt penetralia magni
Amnis; in his, residens facto de cautibus antro, 575

Undis jura dabat Nymphisque colentibus undas. 10 Conveniunt illuc popularia flumina primum,

Nescia gratentur consolenturne parentem.
Populifer Spercheos et irrequietus Enipeus,
Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Æas; 580

Moxque amnes alii, qui, qua tulit impetus illos, 15 In mare deducunt fessas erroribus undas.

Inachus unus abest, imoque reconditus antro Fletibus auget aquas, natamque miserrimus Io Luget ut amissam : nescit, vitane fruatur, 585

An sit apud manes; sed quam non invenit usquam, 20 Esse putat nusquam, atque animo pejera veretur.

(The poet, having related how Jupiter succeeded in robbing Io of her honour, proceeds to describe the jealousy of Juno.)

Interea medios Juno despexit in agros,
Et, noctis faciem nebulas fecisse volucres
Sub nitido mirata die, non fluminis illas

Esse, nec humenti sensit tellure remitti; 25 Atque, suus conjux ubi sit circumspicit, ut quæ 605

Deprensi toties jam nosset furta mariti.
Quem postquam cælo non reperit; Aut ego fallor,
Aut ego lædor,” ait, delapsaque ab æthere summo

Constitit in terris, nebulasque recedere jussit. 30 Conjugis adventum præsenserat, inque nitentem 610

Inachidos vultus mutaverat ille juvencam.
Bos quoque formosa est. Speciem Saturnia vaccæ,
Quanquam invita, probat, nec non, et cujus et unde

Quove sit armento, veri quasi nescia quærit. 35 Jupiter e terra genitam mentitur, ut auctor 615

Desinat inquiri. Petit hanc Saturnia munus.
Quid faciat ? Crudele, suos addicere amores;
Non dare, suspectum. Pudor est qui suadeat illinc,

Hinc dissuadet amor. Victus pudor esset amore; 40 Sed, leve si munus sociæ generisque torique 620 Vacca negaretur, poterat non vacca videri.

Pellice donata non protinus exuit omnem
Diva metum, timuitque Jovem et fuit anxia furti,

Donec Arestoridæ servandam tradidit Argo. 45 Centum luminibus cinctum caput Argus habebat : 625

Inde suis vicibus capiebant bina quietem,
Cetera servabant atque in statione manebant.
Constiterat quocumque modo, spectabat ad Io;

Ante oculos Io, quamvis aversus, habebat. 50 Luce sinit pasci ; cum sol tellure sub alta est, 630

Claudit et indigno circumdat vincula collo.
Frondibus arboreis et amara pascitur herba,
Proque toro, terræ, non semper gramen habenti,

Incubat infelix, limosaque flumina potat. 55 Illa etiam supplex Argo cum brachia vellet 635

Tendere, non habuit quæ brachia tenderet Argo ;

Et conata queri mugitus edidit ore,
Pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est.

Venit et ad ripas, ubi ludere sæpe solebat, 60 Inachidas ripas, novaque ut conspexit in unda 640

Cornua, pertimuit seque exsternata refugit.
Naïdes ignorant, ignorat et Inachus ipse,
Quæ sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores,

Et patitur tangi seque admirantibus offert. 65 Decerptas senior porrexerat Inachus herbas : 645

Illa manus lambit patriisque dat oscula palmis,
Nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur,
Oret opem, nomenque suum casusque loquatur.

Litera pro verbis, quam pes in pulvere duxit, 70 Corporis indicium mutati triste peregit.

650 Me miserum !” exclamat pater Inachus, inque

gementis Cornibus et niveæ pendens cervice juvencæ, “Me miserum !” ingeminat. “ Tune es quæsita

per omnes, Nata, mihi terras ? Tu non inventa reperta 75 Luctus eras levior. Retices, nec mutua nostris 655

Dicta refers, alto tantum suspiria ducis
Pectore, quodque unum potes, ad mea verba

remugis.
At tibi ego ignarus thalamos tædasque parabam,

Spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum :80 De grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus.

660
Nec finire licet tantos mihi morte dolores;
Sed nocet esse deum, præclusaque janua leti
Æternum nostros luctus extendit in ævum.”

Talia mærentem stellatus submovet Argus, 85 Ereptamque patri diversa in pascua natam 665

Abstrahit; ipse procul montis sublime cacumen
Occupat, unde sedens partes speculatur in omnes.

Nec Superum rector mala tanta Phoronidos ultra Ferre potest, natumque vocat, quem lucida partu 90 Pleïas enixa est, letoque det imperat Argum. 670

Parva mora est, alas pedibus virgamque potenti
Somniferam sumsisse manu tegimenque capillis :
Hæc ubi disposuit, patria Jove natus ab arce

Desilit in terras. Ilic tegimenque removit, 95 Et posuit pengas; tantummodo virga retenta est.

675 Hac agit, ut pastor, per devią rura capellas, Dum venit, abductas, et structis cantat avenis.

Voce novæ captus custos Junonius artis :

Quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo," 100 Argus ait: “ neque enim pecori fecundior ullo 680

Herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram."

Sedit Atlantiades, et euntem multa loquendo
Detinuit sermone diem, junctisque canendo

Vincere arundinibus servantia lumina tentat. 105 Ille tamen pugnat molles evincere somnos 685

Et, quamvis sopor est oculorum parte receptus,
Parte tamen vigilat; quærit quoque-namquereperta
Fistula
nuper erat- qua

sit ratione reperta. Tum deus, "Arcadiæ gelidis in montibus," inquit, 110 “ Inter Hamadryadas celeberrima Nonacrinas

690
Naïas una fuit : Nymphæ Syringa vocabant.
Non semel et Satyros eluserat illa sequentes,
Et quoscunque deos umbrosaque silva feraxque

Rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat 115 Virginitate deam. Ritu quoque cincta Dianæ 695

Falleret, et credi posset Latonia, si non
Corneus huic arcus, si non foret aureus illi.
Sic
quoque

fallebat. Redeuntem colle Lycæo Pan videt hanc, pinuque caput præcinctus acuta, 120 Talia verba refert:”.. Restabat verba referre; 700

Et precibus spretis fugisse per avia Nympham,
Donec arenosi placidum Ladonis ad amnem
Venerit; hic illam, cursum impedientibus undis,

Ut se mutarent, liquidas orasse sorores; 125 Panaque, cum prensam sibi jam Syringa putaret, 705

Corpore pro Nymphæ calamos tenuisse palustres ;
Dumque ibi suspirat, motos in arundine ventos
Effecisse sonum tenuem similemque querenti;

Arte nova vocisque deum dulcedine captum, 130 “Hoc mihi concilium tecum,” dixisse, “manebit;"

Atque ita disparibus calamis compagine ceræ 711
Inter se junctis nomen tenuisse puellæ.
Talia dicturus vidit Cyllenius omnes

Succubuisse oculos, adopertaque lumina somno. 135 Supprimit extemplo vocem, firmatque soporem, 715

Languida permulcens medicata lumina virga.
Nec mora : falcato nutantem vulnerat ense,
Qua collo est confine caput, saxoque cruentum

Dejicit, et maculat præruptam sanguine rupem. 140 Arge, jaces, quodque in tot lumina lumen habebas,

720 Exstinctum est, centumque oculos nox occupat una. Excipit hos volucrisque suæ Saturnia pennis Collocat, et gemmis caudam stellantibus implet.

Protinus exarsit nec tempora distulit iræ, 145 Horriferamque oculis animoque objecit Erinnyn 725

Pellicis Argolicæ, stimulosque in pectore cæcos
Condidit et profugam per totum terruit orbem.
Ultimus immenso restabas, Nile, labori.

Quem simul ac tetigit, positisque in margine ripæ 150 Procubuit genibus resupinoque ardua collo, 730

Quos potuit solos, tollens ad sidera vultus;
Et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu
Cum Jove visa queri est, finemque orare malorum.

Conjugis ille suæ complexus colla lacertis, 155 Finiat ut pænas tandem, rogat, Inque futurum 735

Pone metus,” inquit: nunquam tibi causa doloris
Hæc erit,” et Stygias jubet hoc audire paludes.

Ut lenita dea est; vultus capit illa priores,

Fitque quod ante fuit: fugiunt e corpore setæ, 160 Cornua decrescunt, fit luminis arctior orbis,

740
Contrahitur rictus, redeunt humerique manusque,
Ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues.
De bove nil superest, formæ nisi candor, in illa,

Officioque pedum Nymphe contenta duorum 165 Erigitur metuitque loqui, ne more juvencæ 745

Mugiat, et timide verba intermissa retentat.
Nunc Dea Niligena colitur celeberrima turba.

VII. PHAETHON.

(I. 748—II. 380.) Io, the daughter of Inachus, had, after her long wanderings (comp. VI.), found a resting-place in Egypt, where she was

« ZurückWeiter »