Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Excussit tandem sibi se, cubitoque levatus, 210 Quid veniat,-cognovit enim,-scitatur. At illa :

• Somne, quies rerum, placidissime, Somne,

deorum,
Pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris
Fessa ministeriis mulces reparasque labori,

625 Somnia, quæ veras æquant imitamine formas, 215 Herculea Trachine jube sub imagine regis

Alcyonen adeant, simulacraque naufraga fingant.
Imperat hoc Juno." Postquam mandata peregit
Iris, abit : neque enim ulterius tolerare soporis 630

Vim poterat, labique ut somnum sensit in artus, 220 Effugit et remeat, per quos modo venerat arcus.

At pater e populo natorum mille suorum
Excitat artificem simulatoremque figuræ,
Morphea. Non illo jussos solertius alter

635 Exprimit incessus vultumque sonumque loquendi ; 225 Adjicit et vestes et consuetissima cuique

Verba. Sed bic solos homines imitatur; at alter
Fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens.
Hunc Icelon Superi, mortale Phobetora vulgus 640

Nominat. Est etiam diversæ tertius artis, 230 Phantasos. Ille in humum saxumque undamque

trabemque,
Quæque vacant anima, fallaciter omnia transit.
Regibus hi ducibusque suos ostendere vultus
Nocte solent; populos alii plebemque pererrant. 645

Præterit hos senior, cunctisque e fratribus unum 235 Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus

Eligit; et rursus molli languore solutus
Deposuitque caput stratoque recondidit alto.

Ille volat nullos strepitus facientibus alis 650

Per tenebras, intraque moræ breve tempus in urbem 240 Pervenit Hæmoniam, positisque e corpore pennis

In faciem Ceycis abit; sumtaque figura
Luridus, exsangui similis, sine vestibus ullis
Conjugis ante torum miseræ stetit: uda videtur 655

Barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis. 245 Tum lecto incumbens, fletu super ora profuso Hæc ait: “Agnoscis Cejca, miserrima conjux,

An mea mutata est facies nece? Respice : nosces,
Inveniesque tuo pro conjuge conjugis umbram. 660

Nil opis, Alcyone, nobis tua vota tulerunt: 250 Occidimus ; falso tibi me promittere noli.

Nubilus Ægæo deprendit in æquore navim
Auster, et ingenti jactatam flamine solvit,
Oraque nostra, tuum frustra clamantia nomen, 665

Implerunt fluctus. Non hæc tibi nuntiat auctor 255 Ambiguus, non ista vagis rumoribus audis ;

Ipse ego fata tibi præsens mea naufragus edo.
Surge, age, da lacrimas, lugubriaque indue, nec me
Indeploratum sub inania Tartara mitte." 670

Adjicit his vocem Morpheus, quam conjugis illa 260 Crederet esse sui; fletus quoque fundere veros

Visus erat, gestumque manus Ceịcis habebat.

Ingemit Alcyone, lacrimas movet atque, lacertos Per somnum corpusque petens, amplectitur auras, 675

Exclamatque, “Mane! Quo te rapis? Ibimus una!” 265 Voce sua specieque viri turbata soporem

Excutit, et primo si sit circumspicit illic,
Qui modo visus erat: nam moti voce ministri
Intulerant lumen. Postquam non invenit usquam;

Percutit ora manu, laniatque a pectore vestes, 681 270 Pectoraque ipsa ferit. Nec crines solvere curat;

Scindit, et altrici, quæ luctus causa, roganti,
Nulla est Alcyone, nulla est,” ait;

" occidit una Cum Ceịce suo! Solantia tollite verba ! 685

Naufragus interiit: vidi agnovique, manusque 275 Ad discedentem, cupiens retinere, tetendi;

Umbra fuit, sed et umbra tamen manifesta virique
Vera mei. Non ille quidem, si quæris, habebat
Assuetos vultus, nec, quo prius ore, nitebat : 690

Pallentem nudumque et adhuc humente capillo 280 Infelix vidi. Stetit hoc miserabilis ipso

Ecce loco;" et quærit, vestigia si qua supersint.

Hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam,
Et ne, me fugiens, ventos sequerere rogabam. 695

At certe vellem, quoniam periturus abibas, 285 Me quoque duxisses. Fuit, ah! fuit utile, tecum

Ire mihi : neque enim de vitæ tempore quicquam

[ocr errors]

Non simul egissem, nec mors discreta fuisset. Nunc absens perii, jactor quoque fluctibus absens,

700 Et . . . . sine me te pontus habet.-Crudelior ipso 290 Sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar

Longius, et tanto pugnem superesse dolori.
Sed neque pugnabo, nec te, miserande, relinquam,
Et tibi nunc saltem veniam comes : inque se-
pulcro,

705 Si non urna, tamen junget nos litera; si non 295 Ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.”

Plura dolor prohibet, verboque intervenit omni Plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur.

Mane erat : egreditur tectis ad litus, et illum 710

Mæsta locum repetit, de quo spectarat euntem. 300 Dumque moratur ibi, dumque “ Hinc retinacula

solvit ;
Hoc mibi discedens dedit oscula litore” dicit,
Dumque notata oculis reminiscitur acta fretumque
Prospicit; in liquida spatio distante tuetur 715

Nescio quid quasi corpus aqua, primoque, quid illud 305 Esset, erat dubium. Postquam paulum appulit

unda, Et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat ; Quis foret ignorans, quia naufragus, omine mota

est, Et, tanquam ignoto lacrimam daret, “ Heu miser," inquit,

720 “Quisquis es, et si qua est conjux tibi!” Fluc

tibus actum
310 Fit propius corpus : quod quo magis illa tuetur,
Hoc minus et minus est mentis.

Jam jamque
propinqua
Admotum terræ, jam quod cognoscere posset,
Cernit: erat conjux. • Ille est !” exclamat, et

725 Ora comas vestem lacerat, tendensque trementes 315 Ad Ceyca manus, “Sic, o carissime conjux,

Sic ad me, miserande, redis ?” ait. Adjacet undis
Facta manu moles, quæ primas æquoris iras
Frangit, et incursus quæ prædelassat aquarum : 730

[ocr errors]

una

Insilit huc: mirumque fuit potuisse : volabat, 320 Percutiensque levem modo natis aera pennis,

Stringebat summas ales miserabilis undas.
Dumque volat, mæsto similem plenumque querelæ
Ora dedere sonum, tenui crepitantia rostro. 735

Ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus; 325 Dilectos artus amplexa recentibus alis,

Frigida nequicquam duro dedit oscula rostro.
Senserit hoc Ceyx an vultum motibus undæ
Tollere sit visus, populus dubitabat; at ille 740

Senserat, et tandem Superis miserantibus ambo 330 Alite mutantur. Fatis obnoxius îsdem

Tunc quoque mansit amor, nec conjugiale solutum
Foedus in alitibus : coeunt fiuntque parentes,
Perque dies placidos hiberno tempore septem 745

Incubat Alcyone pendentibus æquore nidis. 335 Tum via tuta maris : ventos custodit et arcet

Æolus egressu, præstatque nepotibus æquor.

XLIV. FAMA.

(XII. 39–63.)

We have already seen in former extracts descriptions of several subordinate deities, such as Enoy, XII, 53 sqq., Hunger, XXXVI., 48 sqq., Sleep, XLIII., 174 sqq. We have here a description of Fama, whose dwelling is somewhere between heaven, the earth, and the sea (triplicis mundi, v. 2), and whose office it is to spread and circulate reports—in which truth and falsehood are intermingled- of whatever takes place upon the earth.- The reader should compare Virgil's description (Æn. iv. 174 sqq.).

Orbe locus medio est inter terrasque fretumque Cælestesque plagas, triplicis confinia mundi, 40 Unde quod est usquam, quamvis regionibus absit,

Inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures. 5 Fama tenet, summaque domum sibi legit in arce,

Innumerosque aditus ac mille foramina tectis
Addidit, et nullis inclusit limina portis :

45
Nocte dieque patet; tota est ex ære sonanti,
Tota fremit vocesque refert, iteratque, quod audit.

10 Nulla quies intus, nullaque silentia parte;

Nec tamen est clamor, sed parvæ murmura vocis,
Qualia de pelagi, si quis procul audiat, undis 50
Esse solent, qualemve sonum, cum Jupiter atras

Increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
15 Atria turba tenet; veniunt leve vulgus euntque,

Mixtaque cum veris passim commenta vagantur
Millia rumorum, confusaque verba volutant. 55
E quibus hi vacuas implent sermonibus aures,

Hi narrata ferunt alio, mensuraque ficti
20 Crescit, et auditis aliquid novus adjicit auctor.

Illic Credulitas, illic temerarius Error,
Vanaque Lætitia est, consternatique Timores 60
Seditioque repens, dubioque auctore Susurri.
Ipsa, quid in cælo rerum pelagoque geratur
Et tellure, videt, totumque inquirit in orbem.

XLV. THE LAPITHÆ AND CENTAURS.

(XII. 150–161. 210_535.) In one of the earliest battles of the Trojan war Achilles had conquered Cygnus, son of Neptune, on whose body his father had conferred the property of being impenetrable by lance or sword. Cygnus, being hard pressed by his impetuous assailant, fell over a stone, and Achilles, flinging himself on his prostrate foe, throttled him with the strap of his helmet At a festive banquet, given in honour of Achilles and his victory, Nestor told the guests how, in the battle of the Lapithe and Centaurs, one of the former (Caneus) had also received from Neptune the same wonderful property as Cygnus. This led to a description of the battle, which occurred at the marriage-feast of Pirithous (king of the Lapithæ); to which he had invited, besides Nestor himself, Theseus, his attached friend, and Peleus, the father of Achilles (hence genitor tuus addressed to Achilles, v. 166, 242).-Cygnus and Cæneus also had a further resemblance in their deaths, being each changed into a bird; Cygnus, of course, into a swan.

According to the fable the Centaurs were the offspring of a Cloud (hence nubigeno, v. 14) which Jupiter had substituted for Juno, upon whom Ixion (the son of Phlegyas and father of Pirithous) had made a presumptuous and daring attempt (thence audaci Ixione, v. 210). The Centaurs are described by Pindar and subsequent poets-not by Homer and Hesiod-a8 being half men and half horses ; the human being the upper half (bimembres, gemini, semiferi, quadrupedantes). The fable is sup

« ZurückWeiter »