Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Perque leves populos simulacraque functa sepulcris 15 Persephonen adiit inamænaque regna tenentem

Umbrarum dominum, pulsisque ad carmina nervis
Sic ait: “O positi sub terra numina mundi,
In
quem

recidimus quicquid mortale creamur,
Si licet et falsi positis ambagibus oris
20 Verba loqui sinitis; non huc, ut opaca viderem

Tartara, descendi, nec uti villosa colubris
Terna Medusæi vincirem guttura monstri:
Causa viæ est conjux, in quam calcata venenum

Vipera diffudit, crescentesque abstulit annos. 25 Posse pati volui, nec me tentasse negabo;

Vicit Amor. Supera deus hic bene notus in ora est :
An sit et hic, dubito; sed et hic tamen auguror esse ;
Famaque si veteris non est mentita rapinæ,
Vos quoque junxit Amor. Per ego hæc loca plena

timoris,
30 Per Chaos hoc ingens vastique silentia regni,

Eurydices, oro, properata retexite fata !
Omnia debentur vobis, paullumque morati
Serius aut citius sedem properamus ad unam!

Tendimus huc omnes, hæc est domus ultima, vosque 35 Humani generis longissima regna tenetis :

Hæc quoque, cum justos matura peregerit annos,
Juris erit vestri ; pro munere poscimus usum.
Quod si fata negant veniam pro conjuge, certum est

Nolle redire mihi : leto gaudete duorum.”
40 Talia dicentem nervosque ad verba moventem

Exsangues flebant animæ : nec Tantalus undam
Captavit refugam, stupuitque Ixionis orbis,
Nec carpsere jecur volucres, urnisque vacarunt

Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo. 45 Tunc primum lacrimis victarum carmine fama est

Eumenidum maduisse genas, nec regia conjux
Sustinet oranti nec, qui regit ima, negare :
Eurydicenque vocant. Umbras erat illa recentes

Inter, et incessit passu de vulnere tardo.
50 Hanc simul et legem Rhodopeïus accipit heros,

Ne flectat retro sua lumina, donec Avernas
Exierit valles,-aut irrita dona futura.

Carpitur acclivis per muta silentia trames,

[ocr errors]

Arduus, obscurus, caligine densus opaca.
55 Nec procul abfuerant telluris margine summæ :

Hic, ne deficeret, metuens, avidusque videndi
Flexit amans oculos ; et protinus illa relapsa est,
Brachiaque intendens, prendique et prendere captans,

Nil nisi cedentes infelix arripit auras. 60 Jamque iterum moriens non est de conjuge quicquam

Questa suo: quid enim nisi se quereretur amatam ?
Supremumque vale, quod jam vix auribus ille
Acciperet, dixit, revolutaque rursus eodem est.

Attonitus stupuit gemina nece conjugis Orpheus. 65 Orantem frustraque iterum transire volentem

Portitor arcuerat; septem tamen ille diebus
Squalidus in ripa Cereris sine munere sedit :
Cura dolorque animi lacrimæque alimenta fuere. 75

Esse deos Erebi crudeles questus, in altam 70 Se recipit Rhodopen pulsumque Aquilonibus Hæmon. (Orpheus, having remained faithful to the memory of Eurydícê, is

at length torn to pieces by the Thracian women.)

Collis erat collemque super planissima campi 86 Area, quam viridem faciebant graminis herbæ ; Umbra loco deerat : qua postquam parte resedit

Dîs genitus vates et fila sonantia movit; 75 Umbra loco venit. Non Chaonis abfuit arbor, 90

Non nemus Heliadum, non frondibus æsculus altis
Nec tiliæ molles, nec fagus et innuba laurus,
Et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis,

Enodisque abies curvataque glandibus ilex, 80 Et platanus genialis acerque coloribus impar, 95

Amnicolæque simul salices et aquatica lotos,
Perpetuoque virens buxus tenuesque myricæ,
Et bicolor myrtus et baccis cærula tinus.

Vos quoque flexipedes hederæ venistis, et una 85 Pampineæ vites et amictæ vitibus ulmi,

100
Ornique et piceæ pomoque onerata rubenti
Arbutus, et lentæ, victoris præmia, palmæ,
Et succincta comas hirsutaque vertice pinus ;

Affuit huic turbæ metas imitata cupressus.
90 Tale nemus vates attraxerat, inque ferarum

143 Concilio medius turba volucrumque sedebat.

Ut satis impulsas tentavit pollice chordas,
Et sensit varios, quamvis diversa sonarent,

Concordare modos; hoc vocem carmine movit: 95 “Ab Jove, Musa parens,-cedunt Jovis omnia

regno Carmina nostra move! Jovis est mihi summa

potestas Dicenda !” Atque canit plectro graviore Gigantas Sparsaque Phlegræis victricia fulmina campis. 151

Carmine dum tali silvas animosque ferarum (XI) 1 100 Threïcius vates et saxa sequentia ducit,

Ecce nurus Ciconum, tectæ lymphata ferinis
Pectora velleribus, tumuli de vertice cernunt
Orphea percussis sociantem carmina nervis. 5

E quibus una, levem jactato crine per auram, 105 “En,” ait, en hic est nostri contemtor !” et

hastam
Vatis Apollinei vocalia misit in ora,
Quæ foliis præsuta notam sine vulnere fecit.
Alterius telum lapis est, qui missus in ipso 10

Aere concentu victus vocisque lyræque est, 110 Ac veluti supplex pro tam furialibus ausis

Ante pedes jacuit. Sed enim temeraria crescunt
Bella, modusque abiit, insanaque regnat Erinnys.
Cunctaque tela forent cantu mollita; sed ingens 15

Clamor et inflato Berecyntia tibia cornu 115 Tympanaque et plausus et Bacchei ululatus

Obstrepuere sono citharæ : tum denique saxa
Non exauditi rubuerunt sanguine vatis.
Ac primum attonitas etiamnum voce canentis 20

Innumeras volucres anguesque agmenque ferarum 120 Mænades Orphei titulum rapuere theatri ;

Inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris,
Et coeunt, ut aves, si quando luce vagantem
Noctis avem cernunt, structoque utrimque theatro 25

Ut matutina cervus periturus arena 125 Præda canum est; vatemque petunt, et fronde

virentes
Conjiciunt thyrsos non hæc in munera factos.
Hæ glebas, illæ direptos arbore ramos,
Pars torquent silices. Neu desint tela furori, 30

Forte boves presso subigebant vomere terram, 130 Nec procul hinc, multo fructum sudore parantes,

Dura lacertosi fodiebant arva coloni:
Agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt
Arma sui, vacuosque jacent dispersa per agros 35

Sarculaque, rastrique graves, longique ligones. 135 Quæ postquam rapuere feræ,

cornuque minaces Divellere boves; ad vatis fata recurrunt, Tendentemque manus atque illo tempore primum Irrita dicentem nec quicquam voce moventem 40 Sacrilegæ perimunt; perque os-pro Jupiter !

illud, 140 Auditum saxis intellectumque ferarum

Sensibus, in ventos anima exhalata recessit.

Te mæstæ volucres, Orpheu, te turba ferarum, Te rigidi silices, tua carmina sæpe secutæ 45

Fleverunt silvæ; positis te frondibus arbos 145 Tonsa comam luxit ; lacrimis quoque flumina dicunt

Increvisse suis, obscuraque carbasa pullo
Naïdes et Dryades passosque habuere capillos.
Membra jacent diversa locis. Caput, Hebre, lyram-
que

50 Excipis, et-mirum-medio dum labitur amne, 150 Flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua

Murmurat exanimis, respondent flebile ripæ.
Jamque mare invectæ flumen populare relinquunt,
Et Methymnææ potiuntur litore Lesbi :

55 Umbra subit terras et, quæ loca viderat ante, 155 Cuncta recognoscit, quærensque per arva piorum

Invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis.
Hic modo conjunctis spatiantur passibus ambo,
Nunc præcedentem sequitur, nunc prævius anteit 65
Eurydicenque suam jam tuto respicit Orpheus.

XXXIX. HYACINTHUS.

(X. 160-219.)

Apollo was warmly attached to the Spartan youth, Hyacinthus, with whom he betook himself to the Spartan stream, Eurotas, and engaged with him in the labours of the chase. As, however, they once at mid-day (when the sun stands equally removed from the past and the coming night (v. l), were amusing themselves with quoit-throwing, the god with strength of hand threw the discus high up to the clouds. Hyacinthus was in haste to catch the discus as it fell, and was crushed by it. Although Apollo, the god of the healing art, tried all means to revive him, his skill was of no avail. On this the god changed him to a flower (the blue sword- or flag -lily), which on its leaves bears the wail of the lover. In Greek AI, AI (or ai, ai) is a lament, which answers to the Latin ove, ove (the English ucoe). Hence scripto gemitus imitabere nostros, v. 33. This flower blooms in the spring, when the sun enters the sign of the Ram (Pisci Aries succedit), and Apollo prophesies, that in time to come one also of the bravest heroes of Greece, Ajax (Aias) should be transformed into this flower, and that the first sound of his pame should be read on its leaf (v. 35 : comp. the end of the Introd. to XLVII). Hyacinthus became a national hero of the Spartans, and in honour of him they yearly celebrate the Hyacinthia, a Lacedæmonian national festival, which lasts three days, and takes place at Midsummer.

Jamque fere medius Titan venientis et actæ
Noctis erat, spatioque pari distabat utrimque: 175
Corpora veste levant, et suco pinguis olivi

Splendescunt, latique ineunt certamina disci. 5 Quem prius aerias libratum Phæbus in auras

Misit, et oppositas disjecit pondere nubes.
Recidit in solidam longo post tempore terram 180
Pondus, et exhibuit junctam cum viribus artem.

Protinus imprudens actusque cupidine ludi,
10 Tollere Tænarides orbem properabat ; at illum

Dura repercussum subjecit in aera tellus,
In vultus, Hyacinthe, tuos. Expalluit æque, 185
Quam puer, ipse deus, collapsosque excipit artus,

Et modo te refovet, modo tristia vulnera siccat, 15 Nunc animam admotis fugientem sustinet herbis.

Nil prosunt artes : erat immedicabile vulnus.
Ut, si quis violas riguove papavera in horto 190
Liliaque infringat fulvis hærentia virgis,

Marcida demittant subito caput illa gravatum
20 Nec se sustineant, spectentque cacumine terram :

Sic vultus moriens jacet, et defecta vigore
Ipsa sibi est oneri cervix humeroque recumbit. 195

“ Laberis, Ebalide, prima fraudate juventa," Phoebus ait, videoque tuum, mea crimina, vulnus. 25 Tu dolor es facinusque meum ; mea dextera leto

« ZurückWeiter »