Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Æacus addressed his prayer to Jupiter, who hearkened to him, and then, out of ants there grew men, who made an industrious, vigorous population, and received from Æacus the name of Myrmidons. All this befell while Minos, king of Crete, was preparing for war against Athens, in order to take vengeance for the murder of his son Androgeos. He obtained assistance from many of the neighbouring islands, and amongst them his ambassadors came to Ægina, to request its aid against Athens. Æacus, however, rejected them on account of his intimate alliance with Athens. Scarcely had they withdrawn, when_ambassadors came from Athens also, who claimed the aid of Æacus against Minos.

At their head was Cephòlus, who delivered to King Æacus the message of the Athenians. (Herewith begins the tale, v. 1.) Cephălus was by origin from Phocis, but had taken to wife the daughter of the Athenian king, Erechtheus, and was dwelling in Attica. His request for auxiliaries was favorably received by Æacus, who admitted to him that he at present possessed such forces, that he could make no excuse for refusing the request (inexcusabile tempus, v. 10). Cephalus, who, from the friendly connexion between Athens and Ægina, had previously been often in the island, had now met many young men who were unknown to him, and missed others whom he had seen there formerly, before the pestilence; he accordingly expressed his surprise at this circumstance to Æacus, who related to him the ravages of the pestilence, and the already mentioned origin of the Myrmidons.

The name of this race of people probably gave occasion to the fable, for in Greek (viz, Doric) uvpundóv is the word for an ant and an ant-lıill.-Whence nec origine nomina fraudo, v. 153.

Cecropidum Cephalus peragit mandata, rogatque Auxilium, fædusque refert et jura parentum, Imperiumque peti totius Achaïdos addit.

Sic ubi mandatum juvit facundia causam; 505 5 Æacus in capulo sceptri nitente sinistra

" Ne petite auxilium, sed sumite," dixit, “ Athenæ, Nec dubie vires, quas hæc habet insula, vestras Ducite; et omnis eat rerum status iste mearum !

Robora non desunt: superat mihi miles et hosti. 510 10 Gratia dîs, felix et inexcusabile tempus !”

• Immo ita sit!” Cephalus, “Crescat tua civibus opto Urbs;" ait, “ Adveniens equidem modo gaudia cepi, Cum tam pulchra mihi, tam par ætate juventus,

Obvia processit. Multos tamen inde requiro, 515 15 Quos quondam vidi vestra prius urbe receptus.”

Æacus ingemuit, tristique ita voce locutus :
“Flebile principium melior fortuna sequuta est.

Et quota pars

Hanc utinam possem vobis memorare sine illo !

Ordine nunc repetam; neu longa ambage morer vos, 20 Ossa cinisque jacent, memori quos mente requiris. 521

illi rerum periere mearum ! Dira lues ira populis Junonis iniquæ Incidit, exosæ dictas a pellice terras.

Dum visum mortale malum, tantæque latebat 525 25 Caussa nocens cladis, pugnatum est arte medendi ;

Exitium superabat opes, victæque jacebant.
Principio cælum spissa caligine terras
Pressit, et ignavos inclusit nubibus æstus,

Dumque quater junctis implevit cornibus orbem 530 30 Luna, quater plenum tenuata retexuit orbem,

Letiferis calidi spirarúnt flatibus Austri.
Constat, et in fontes vitium venisse lacusque,
Milliaque incultos serpentum multa per agros

Errasse, atque suis fluvios temerasse venenis. 535 35 Strage canum primo volucrumque oviumque boumque

Inque feris subiti deprensa potentia morbi.
Concidere infelix validos miratur arator
Inter opus tauros, medioque recumbere sulco;

Lanigeris gregibus, balatus dantibus ægros, 540 40 Sponte sua lanæque cadunt et corpora tabent;

Acer equus quondam, magnæque in pulvere famæ,
Degenerat palmas, veterumque oblitus honorum
Ad præsepe gemit, leto moriturus inerti;
Non
aper

irasci meminit, non fidere cursu 545 45 Cerva, nec armentis incurrere fortibus ursi :

Omnia languor habet, silvisque agrisque viisque
Corpora fæda jacent, vitiantur odoribus auræ.
Mira loquor : non illa canes avidæque volucres,

Non cani tetigere lupi : dilapsa liquescunt, 550 50 Afflatuque nocent, et agunt contagia late.

Pervenit ad miseros damno graviore colonos
Pestis, et in magnæ dominatur mænibus urbis.
Viscera torrentur primo flammisque fatiscunt:

Indicium rubor est et ductus anhelitus ægre. 555 55 Aspera lingua tumet, tepidisque arentia venis

Ora patent, auræque graves captantur hiatu.
Non stratum, non ulla pati velamina possunt,
Dura sed in terra ponunt præcordia; nec fit

N

Corpus homo gelidum, sed humus de corpore fervet. 60 Nec moderator adest, inque ipsos sæva medentes 561

Erumpit clades, obsuntque auctoribus artes.
Quo propior quisque est servitque fidelius ægro,
In partem leti citius venit. Utque salutis

Spes abiit, finemque vident in funere morbi; 565 65 Indulgent animis, et nulla, quid utile, cura est

Utile enim nihil est :-passim positoque pudore
Fontibus et fluviis puteisque capacibus hærent,
Nec prius est exstincta sitis, quam vita, bibendo.

Inde graves multi nequeunt consurgere, et ipsis 570 70 Immoriuntur aquis ; aliquis tamen haurit et illas.

Tantaque sunt miseris invisi tædia lecti:
Prosiliunt, aut, si prohibent consistere vires,
Corpora devolvunt in humum, fugiuntque Penates

Quisque suos: sua cuique domus funesta videtur, 575 75 Et, quia causa latet, locus est in crimine. Notis

Semanimes errare viis, dum stare valebant,
Adspiceres, flentes alios terraque jacentes
Lassaque versantes supremo lumina motu ;

Membraque pendentis tendunt ad sidera coeli, 580 80 Hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes.

Quid mihi tunc animi fuit ? an, quod debuit esse,
Ut vitam odissem, et cuperem pars esse meorum ?
Quo se cum.que acies oculorum flexerat, illic

Vulgus erat stratum, veluti cum putria motis 585 85 Poma cadunt ramis, agitataque ilice glandes.

Templa vides contra, gradibus sublimia longis :
Jupiter illa tenet. Quis non altaribus illis
Irrita tura dedit ? Quoties, pro conjuge conjux,

Pro gnato genitor dum verba precantia dicit, 590 90 Non exoratis animam finivit in aris,

Inque manu turis pars inconsumta reperta est !
Admoti quoties templis, dum vota sacerdos
Concipit, et fundit purum inter cornua vinum,

Haud exspectato ceciderunt vulnere tauri! 595 95 Ipse ego sacra Jovi pro me patriaque tribusque

Cum facerem natis; mugitus victima diros
Edidit, et subito collapsa sine ictibus ullis
Exiguo tinxit subjectos sanguine cultros.
Fibra quoque ægra notas veri monitusque deorum 600

100 Perdiderat: tristes penetrant ad viscera morbi.

Ante sacros vidi projecta cadavera postes,
Ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras.
Pars animam laqueo claudunt, mortisque timorem

Morte fugant, ultroque vocant venientia fata. 605 105 Corpora missa neci nullis de more feruntur

Funeribus : neque enim capiebant funera portæ ;
Aut inhumata premunt terras, aut dantur in altos
Indotata rogos. Et jam reverentia nulla est,

Deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent. 610 110 Qui lacriment, desunt, indefletæque vagantur Natorumque virûmque animæ juvenumque senum

que;
Nec locus in tumulos nec sufficit arbor in ignes.

Attonitus tanto miserarum turbine rerum

Jupiter, o,” dixi, “si te non falsa loquuntur 615 115 Dicta sub amplexus Æginæ Asopidos isse,

Nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem ;
Aut mihi redde meos, aut me quoque conde se-

pulcro !"

Ille notam fulgore dedit tonitruque secundo.

" Accipio, sintque ista precor felicia mentis 620 120 Signa tuæ!” dixi: “quod das mihi, pigneror omen.”

Forte fuit juxta patulis rarissima ramis
Sacra Jovi quercus de semine Dodonæo :
Hic nos frugilegas adspeximus agmine longo

Grande onus exiguo formicas ore gerentes, 625 125 Rugosoque suum servantes cortice callem. Dum numerum miror, “Totidem, pater optime,”

dixi,
“Tu mihi da cives, et inania mænia supple!”
Intremuit, ramisque sonum sine flamine motis

Alta dedit quercus. Pavido mihi membra timore 630 130 Horruerant, stabantque comæ; tamen oscula terræ

Roboribusque dedi: nec me sperare fatebar ;
Sperabam tamen, atque animo mea vota fovebam.

Nox subit, et curis exercita corpora somnus

Occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse 635 135 Et rami totidem, totidemque animalia ramis

Ferre suis visa est, pariterque tremiscere motu,
Graniferumque agmen subjectis spargere in arvis,

Crescere quod subito et majus majusque videri,

Ac se tollere humo rectoque assistere trunco, 640 140 Et maciem numerumque pedum nigrumque colorem

Ponere, et humanam membris inducere formam.
Somnus abit: damno vigilans mea visa, que-

rorque
In Superis opis esse nihil. At in ædibus ingens

Murmur erat, vocesque hominum exaudire videbar 645 145 Jam mihi desuetas. Dum suspicor has quoque somni,

Ecce venit Telamon properus, foribusque reclusis,
"Speque fideque, pater,” dixit, “majora videbis.
Egredere!”—“Egredior, qualesque in imagine

somni Visus eram vidisse viros, ex ordine tales 650 150 Adspicio noscoque. Adeunt regemque salutant.

Vota Jovi solvo, populisque recentibus urbem
Partior et vacuos priscis cultoribus agros,
Myrmidonasque voco, nec origine nomina fraudo.

Corpora vidisti ; mores, quos ante gerebant, 655 155 Nunc quoque habent: parcum genus est patiensque

laborum
Quæsitique tenax, et quod quæsita reservet.
Hi te ad bella, pares annis animisque, sequentur,
Cum primum, qui te feliciter attulit, Eurus”.
Eurus enim attulerat," fuerit mutatus in Austros.”

XXXII. CEPHALUS AND PROCRIS.

(VII. 666—865.)

When Cephalus came from Athens to the island of Ægina, to request from King Æăcus assistance against Minos (s. Introd. XXXI.) Æăcus gave him a friendly reception. On the morning of the second day, Cephalus with his companions (Pallante creati, v.1) came to the apartments of Æăcus, who was yet asleep (regem sopor habebat, v. 2). On this occasion Phocus, the son of Æăcus, conversed with the strangers, and questioned Cephalus about the beautiful javelin which he had in his hands. Cephalus was the consort of Procris, daughter of Erechtheus, who, after Pandion, was king of Athens. The fate of Orithyia, the beautiful sister of Procris, has already been told (s. Introd. XXIX.). In answer to Phocus, Cephalus now relates, from whom he had obtained the

« ZurückWeiter »