Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

205 Et silvas moveo, jubeoque tremiscere montes

Et mugire solum, Manesque exire sepulcris ;
Te quoque, Luna, traho, quamvis Temesæa labores
Æra tuos minuant; currus quoque carmine nostro

Pallet avi, pallet nostris Aurora venenis.
210 Vos mihi taurorum flammas hebetastis, et unco

Haud patiens oneris collum pressistis aratro ;
Vos serpentigenis in se fera bella dedistis,
Custodemque rudem somno sopistis, et aurum

Vindice decepto Grajas misistis in urbes. 215 Nunc opus est sucis, per quos renovata senectus

In florem redeat, primosque recolligat annos :-
Et dabitis : neque enim micuerunt sidera frustra,
Nec frustra volucrum tractus cervice draconum

Currus adest." Aderat demissus ab æthere currus. 220 Quo simul adscendit, frenataque colla draconum

Permulsit, manibusque leves agitavit habenas;
Sublimis rapitur, subjectaque Thessala Tempe
Despicit, et certis regionibus applicat angues ;

Et, quas Ossa tulit quasque altus Pelion herbas 225 Othrysque Pindusque et Pindo major Olympus,

Perspicit, et placitas partim radice revellit,
Partim succidit curvamine falcis ahenæ.
Multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis,
Multa quoque Amphrysi; neque eras immunis,

Enipeu;
230 Nec non Peneos, nec non Spercheïdes undæ

Contribuere aliquid, juncosaque litora Bebes ;
Carpsit et Euboïca vivax Anthedone gramen,
Nondum mutato vulgatum corpore Glauci.

Et jam nona dies curru pennisque draconum 235 Nonaque nox omnes lustrantem. viderat agros,

Cum rediit; neque erant tacti nisi odore dracones,
Et tamen annosæ pellem posuere senectæ.

Constitit adveniens citra limenque foresque,

Et tantum cælo tegitur, refugitque viriles 240 Contactus, statuitque aras e cespite binas,

Dexteriorem Hecates, ast læva parte Juventæ.
Has ubi verbenis silvaque incinxit agresti;
Haud procul egesta scrobibus tellure duabus
Sacra facit, cultrosque in guttura velleris atri

245 Conjicit, et patulas perfundit sanguine fossas.

Tum super invergens liquidi carchesia mellis
Æreaque invergens tepidi carchesia lactis,
Verba simul fundit, terrenaque numina poscit,

Umbrarumque rogat rapta cum conjuge regem, 250 Ne properent artus anima fraudare seniles.

Quos ubi placavit precibusque et murmure longo;
Æsonis effetum proferri corpus ad aras
Jussit, et in plenos resolutum carmine somnos,

Exanimi similem stratis porrexit in herbis. 255 Hinc procul Æsoniden, procul hinc jubet ire mi

nistros,
Et monet arcanis oculos removere profanos.
Diffugiunt jussi. Sparsis Medea capillis
Bacchantum ritu flagrantes circuit aras,

Multifidasque faces in fossa sanguinis atra 260 Tingit et intinctas geminis accendit in aris,

Terque senem flamma, ter aqua, ter sulfure lustrat.

Interea validum posito medicamen aheno
Fervet et exsultat, spumisque tumentibus albet.

Illic Hæmónia radices valle resectas
265 Seminaque floresque et sucos incoquit acres;

Adjicit extremo lapides Oriente petitos
Et, quas Oceani refluum mare lavit, arenas ;
Addit et exceptas luna pernocte pruinas,

Et strigis infames ipsis cum carnibus alas, 270 Inque virum soliti vultus mutare ferinos

Ambigui prosecta lupi; nec defuit illis
Squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri
Vivacisque jecur cervi; quibus insuper addit

Ora caputque novem cornicis sæcula passæ.
275 His et mille aliis postquam sine nomine rebus

Propositum instruxit mortali barbara munus;
Arenti ramo jampridem mitis olivæ
Omnia confudit, summisque immiscuit ima.

Ecce, vetus calido versatus stipes aheno
280 Fit viridis primo, nec longo tempore frondes

Induit, et subito gravidis oneratur olivis;
At, quacumque cavo spumas ejecit aheno
Ignis, et in terram guttæ cecidere calentes,
Vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt.

285 Quod simul ac vidit, stricto Medea recludit

Ense senis jugulum, veteremque exire cruorem
Passa, replet sucis. Quos postquam combibit Æson
Aut ore acceptos aut vulnere; barba comæque

Canitie posita nigrum rapuere colorem ;
290 Pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque,

Adjectoque cavæ supplentur corpore rugæ,
Membraque luxuriant. Æson miratur, et olim
Ante quater denos hunc se reminiscitur annos.

Viderat ex alto tanti miracula monstri
295 Liber, et, admonitus juvenes nutricibus annos

Posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus.

Neve doli cessent: odium cum conjuge falsum Phasias assimulat, Peliæque ad limina supplex

Confugit; atque illam, quoniam gravis ipse senecta, 300 Excipiunt natæ. Quas tempore callida parvo

Colchis amicitiæ mendacis imagine cepit :
Dumque refert inter meritorum maxima, demtos
Æsonis esse situs, atque hac in parte moratur ;

Spes est virginibus Pelia subjecta creatis,
305 Arte suum parili revirescere posse parentem;

Idque petunt, pretiumque jubent sine fine pacisci.
Illa brevi spatio silet, et dubitare videtur,
Suspenditque animos ficta gravitate rogantum,

Mox, ubi pollicita est, “ Quo sit fiducia major 310 Muneris hujus:" ait, “qui vestras maximus ævo est

Dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet.”

Protinus innumeris effetus laniger annis
Attrahitur, flexo circum cava tempora cornu.

Cujus ut Hæmonio marcentia guttura cultro 315 Fodit, et exiguo maculavit sanguine ferrum;

Membra simul pecudis validosque venefica sucos
Mergit in ære cavo. Minuuntur corporis artus,
Cornuaque exuitur, nec non cum cornibus annos,

Et tener auditur medio balatus aheno,
320 Nec mora, balatum mirantibus exsilit agnus,

Lascivitque fuga lactantiaque ubera quærit.

Obstupuere satæ Pelia; promissaque postquam Exhibuere fidem, tum vero impensius instant.

Ter juga Phoebus equis in Ibero flumine mersis

325 Demserat, et quarta radiantia nocte micabant

Sidera ; cum rapido fallax Æetias igni
Imponit purum laticem et sine viribus herbas.
Jamque neci similis, resoluto corpore, regem

Et cum rege suos custodes somnus habebat, 330 Quem dederant cantus magicæque potentia linguæ.

Intrarant jussæ cum Colchide limina natæ,
Ambierantque torum: “Quid nunc dubitatis inertes ?
Stringite," ait, “gladios, veteremque haurite cru-

orem,
Ut repleam vacuas juvenili sanguine venas!
335 In manibus vestris vita est ætasque parentis :

Si pietas ulla est, nec spes agitatis inanes ;
Officium præstate patri, telisque senectam
Exigite, et saniem conjecto emittite ferro !”

His, ut quæque pia est, hortatibus impia prima est, 340 Et, ne sit scelerata, facit scelus. Haud tamen ictus

Ulla suos spectare potest, oculosque reflectunt
Cæcaque dant sævis aversæ vulnera dextris.
Ille cruore fluens cubito tamen allevat artus,

Semilacerque toro tentat consurgere, et inter 345 Tot medius gladios pallentia brachia tendens

"Quid facitis, gnatæ ? quis vos in fata parentis
Armat?” ait. Cecidere illis animique manusque ;
Plura locuturo cum verbis guttura Colchis
Abstulit, et calidis laniatum mersit in undis.

350 Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras ;

Non exemta foret pænæ. Fugit atque tetendit
Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis. 391
Sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis,

Flagrantemque domum regis mare vidit utrumque, 355 Sanguine natorum perfunditur impius ensis ; 396

Ultaque se male mater Iasonis effugit arma,
Palladiasque arces ablata draconibus intrat.

Excipit hanc Ægeus, facto damnandus in uno; 402
Nec satis hospitium est, thalami quoque fædera

jungit.
360 Jamque aderat Theseus, proles ignara parenti,

Qui virtute sua bimarem pacaverat Isthmon. 405
Hujus in exitium miscet Medea, quod olim

Attulerat secum Scythicis aconiton ab oris.

Illud Echidnææ memorant e dentibus ortum 365 Esse canis.-Specus est tenebroso cæcus hiatu;

Est via declivis, per quam Tirynthius heros 410
Restantem, contraque diem radiosque micantes
Obliquantem oculos, nexis adamante catenis

Cerberon abstraxit; rabida qui concitus ira 370 Implevit pariter ternis latratibus auras,

Et sparsit virides spumis albentibus agros. 415
Has concresse putant, nactasque alimenta feracis
Fecundique soli, vires cepisse nocendi.

Quæ, quia nascuntur dura vivacia caute, 375 Agrestes aconita vocant.-Ea conjugis astu

Ipse parens Ægeus nato porrexit, ut họsti. 420
Sumserat ignara Theseus data pocula dextra ;
Cum pater in capulo gladii cognovit eburno

Signa sui generis, facinusque excussit ab ore. 380 Effugit illa necem nebulis per carmina motis.

XXXI. THE MYRMIDONS.

(VII. 502—660.)

When Ægeus, the father of Theseus, ruled at Athens, a son of King Minos came to Athens from Crete. He was called Androgeos, and his name seems of itself to indicate that he was an improver of agriculture. It is probable that he gave agricultural precepts and directions, which in Attica excited opposition and provoked enmity against him ; at any rate the legend says, that he perished by a treacherous ambush of the Athenians. Upon his death, there followed, as is said, a general drought and desolation of the tilled lands, which spread itself over all Greece, and which Jupiter removed only at the intercession of Æacus. Æacus was a son of Jupiter, and Ægina, daughter of Asõpus. He was born in the island of Ægīna, the earlier name of which was Enopia or Enone, but which Æacus called Ægina in honour of his mother. Through his wisdom and justice, as well as through the intercession with Jupiter just mentioned, Æacus stood in high respect in all Greece. Juno hated him alone, as the son of a paramour; and so too she hated the whole island, which from that paramour had received its name Ægīna (terras a pellice dictas, v. 23). Under the influence of this feeling she sent a pestilence on the land, which destroyed the whole population of Ægina, so that the land was nearly without inhabitants. On this

« ZurückWeiter »