Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Surgit humus, crescuntloca decrescentibus undis, 345
Postque diem longam nudata cacumina silvæ
Ostendunt, limumque tenent in fronde relictum.
Redditus orbis erat. Quem postquam vidit

apertum, 90 Et desolatas agere alta silentia terras; Deucalion lacrimis ita Pyrrham affatur obortis : 350

O soror, o conjux, o femina sola superstes,
Quam commune mihi genus et patruelis origo,

Deinde torus junxit, nunc ipsa pericula jungunt, 95 Terrarum, quascumque vident occasus et ortus,

Nos duo turba sumus : possedit cetera pontus. 355
Hæc quoque adhuc vitæ non est fiducia nostræ
Certa satis : terrent etiam nunc nubila mentem.

Quid tibi, si sine me fatis erepta fuisses, 100 Nunc animi, miseranda, foret ? quo sola timorem

Ferre modo posses; quo consolante doleres ? 360
Namque ego,-crede mihi-si te quoque pontus

haberet,
Te sequerer, conjux, et me quoque pontus haberet.

O utinam possem populos reparare paternis 105 Artibus, atque animas formatæ infundere terræ !

Nunc genus in nobis restat mortale duobus,- 365
Sic visum Superis,-huminumque exempla mane-

mus.”

Dixerat, et flebant. Placuit cæleste precari

Numen, et auxilium per sacras quærere sortes. 110 Nulla mora est : adeunt pariter Cephisidas undas,

Ut nondum liquidas, sic jam vada nota secantes. 370
Inde ubi libatos irroravere liquores
Vestibus et capiti : flectunt vestigia sanctæ

Ad delubra deæ, quorum fastigia turpi
115 Pallebant musco, stabantque sine ignibus aræ.

Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque 375
Pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo,
Atque ita, “ Si precibus,” dixerunt, “ numina justis

Victa remollescunt, si flectitur ira deorum; 120 Dic, Themi, qua generis mnum reparabile nostri

Arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus.” 380
Mota dea est, sortemque dedit : “ Discedite

templo,

Et velate caput cinctasque resolvite vestes,

Ossaque post tergum magnæ jactate parentis. 125 Obstupuere diu, rumpitque silentia voce

Pyrrha prior, jussisque deæ parere recusat, 385
Detque sibi veniam, pavido rogat ore, pavetque
Lædere jactatis maternas ossibus umbras.

Interea repetunt cæcis obscura latebris
130 Verba datæ sortis secum, inter seque volutant:

Inde Promethiades placidis Epimethida dictis 390
Mulcet et Aut fallax," ait, “est sollertia nobis,"
Aut pia sunt, nullumque nefas oracula suadent.

Magna parens terra est, lapides in corpore terræ 135 Ossa reor dici : jacere hos post terga jubemur.”

Conjugis augurio quanquam Titania mota est, 395 Spes tamen in dubio est : adeo cælestibus ambo Diffidunt monitis ;—sed quid tentare nocebit ?

Discedunt, velantque caput tunicasque recingunt, 140 Et jussos lapides sua post vestigia mittunt. Saxa-quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?

400 Ponere duritiem coepere suumque rigorem, Mollirique mora mollitaque ducere formam.

Mox, ubi creverunt naturaque mitior illis
145 Contigit, ut quædam sic non manifesta videri

Forma potest hominis, sed, uti de marmorecepta, 405
Non exacta satis rudibusque simillima signis.
Quæ tamen ex illis aliquo pars humida succo,

Et terrena fuit, versa est in corporis usum ; 150 Quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa ;

Quæ modo vena fuit, sub eodem nomine mansit. 410
Inque brevi spatio, Superorum numine, saxa
Missa viri manibus faciem traxere virorum,

Et de femineo reparata est femina jactu. 155 Inde genus durum sumus experiensque laborum,

Et documenta damus, qua simus origine nati. 415

V. DAPHNE.

(I. 452–567.) + Transformation of the Nymph Daphne into a laurel-bush. When Deucalion had been saved from the deluge, and men had

с

arisen from the stones thrown by him and his wife behind their backs, the heat of the sun, which worked on and animated the wet soil of the earth, again brought forth, not only the old races of animals, but new ones besides. Amongst the latter was a monstrous dragon, Python, which was found on Parnassus, near the temple which was afterwards so long renowned for the Delphic oracle. In those days, however, though already an oracle, it belonged to the goddess Themis. But, when Apollo had slain that formidable dragon, he gained for himself the possession of the temple and its oracle, and was worshipt there as the Pythian god. And by him, as the conqueror of the Python, were founded the Pythian games, in commemoration of this victory. The victors in these contests received at first green branches of oak; for the laurel, which was afterwards the sacred tree of Apollo, did not as yet exist. From this remark Ovid takes occasion to relate the legend of the Nymph Daphne, the daughter of the Thessalian river-god Penēus, who was transformed into a laurelbush, to save her from the passionate love of Apollo.

Primus amor Phobi Daphne Peneïa, quem non
Fors ignara dedit, sed sæva Cupidinis ira.
Delius hunc nuper victa serpente superbus

Viderat adducto flectentem cornua nervo, 455 5 “Quidque tibi, lascive puer, cum fortibus armis ?”

Dixerat: “ ista decent humeros gestamina nostros,
Qui dare certa feræ, dare vulnera possumus hosti,
Qui modo pestifero tot jugera ventre prementem

Stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis. 460 10 Tu face nescio quos esto contentus amores Irritare tua, nec laudes assere nostras.”

Filius huic Veneris, “ Figat tuus omnia, Phoebe : Te meus arcus,” ait; “

quantoque animalia cedunt Cuncta deo, tanto minor est tua gloria nostra." 465 15 Dixit; et eliso percussis aere pennis

Impiger umbrosa Parnasi constitit arce,
Eque sagittifera promsit duo tela pharetra
Diversorum operum : fugat hoc, facit illud amorem.

Quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta, 470 20 Quod fugat, obtusum est et habet sub arundine

plumbum.
Hoc deus in Nympha Peneïde fixit; at illo
Læsit Apollineas trajecta per ossa medullas.
Protinus alter amat; fugit altera nomen amantis,
Silvarum latebris captivarumque ferarum 475

25 Exuviis gaudens innuptæque æmula Phoebes.

Sæpe pater dixit, “ Generum mihi, filia, debes ;" 481
Sæpe pater dixit, “ Debes mihi, nata, nepotes :
Illa, velut crimen, tædas exosa jugales,

Pulchra verecundo suffunditur ora rubore, 30 Inque patris blandis hærens cervice lacertis 485 " Da mihi perpetua, genitor carissime," dixit, Viginitate frui : dedit hoc pater ante Dianæ." Ille quidem obsequitur ; sed te decor iste, quod

optas, Esse vetat, votoque tuo tua forma repugnat. 35 Phoebus amat, visæque cupit connubia Daphnes, 490

Quodque cupit sperat, suaque illum oracula fallunt.
Utque leves stipulæ demtis adolentur aristis,
Ut facibus sepes ardent, quas forte viator

Vel nimis admovit vel jam sub luce reliquit;
40 Sic deus in flammas abiit. Fugit ocior aura 502
Illa levi, neque ad hæc revocantis verba resistit :
Nympha, precor, Peneï, mane: non insequor

hostis : Nympha, mane. Sic agna lupum, sic cerva leonem,

505 Sic aquilam penna fugiunt trepidante columbæ, 45 Hostes quæque suos; amor est mihi causa sequendi.

Me miserum, ne prona cadas, indignave lædi
Crura notent sentes, et sim tibi causa doloris.
Aspera, qua properas, loca sunt: moderatius, oro, 510

Curre fugamque inhibe; moderatius insequar ipse. 50 Cui placeas, inquire tamen : non incola montis,

Non ego sum pastor, non hic armenta gregesve
Horridus observo. Nescis, temeraria, nescis,
Quem fugias, ideoque fugis. Mihi Delphica tellus 515

Et Claros et Tenedos Patareaque regia servit ; 55 Jupiter est genitor; per me, quod eritque fuitque

Estque, patet; per me concordant carmina nervis.
Certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta
Certior, in vacuo quæ vulnera pectore fecit. 520

Inventum medicina meum est, opiferque per orbem 60 Dicor, et herbarum subjecta potentia nobis.

Hei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis,
Nec prosunt domino, quæ prosunt omnibus, artes !”

Plura locuturum timido Peneïa cursu

525 Fugit, cumque ipso verba imperfecta reliquit,65 Tum quoque visa decens: nudabant corpora venti,

Obviaque adversas vibrabant flamina vestes,
Et levis impulsos retro dabat aura capillos;
Aucta fuga forma est. Sed enim non sustinet
ultra

530 Perdere blanditias juvenis deus, utque movebat 70 Ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu.

Ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo
Vidit, et hic prædam pedibus petit, ille salutem ;
Alter, inhæsuro similis, jam jamque tenere 535

Sperat et extento stringit vestigia rostro,
75 Alter in ambiguo est, an sit comprensus, et ipsis

Morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit:
Sic deus et virgo est, hic spe celer, illa timore.
Qui tamen insequitur, pennis adjutus Amoris, 540

Ocior est, requiemque negat, tergoque fugacis 80 Imminet, et crinem sparsum cervicibus afflat.

Viribus absumtis expalluit illa, citæque Victa labore fugæ, spectans Peneïdas undas, · Fer, pater," inquit, “ opem, si flumina numen habetis.

545 Qua nimium placui, tellus,” ait, “ hisce, vel istam, 85 Quæ facit ut lædar, mutando perde figuram.”

Vix prece finita, torpor gravis occupat artus;
Mollia cinguntur tenui præcordia libro;
In frondem crines, in ramos brachia crescunt; 550

Pes, modo tam velox, pigris radicibus hæret ; 90 Ora cacumen obit; remanet nitor unus in illa. Hanc quoque Phæbus amat, positaque in stipite

dextra Sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus, Complexusque suis ramos, ut membra, lacertis, 555

Oscula dat ligno; refugit tamen oscula lignum. 95

Cui deus, At quoniam conjux mea non potes

esse,
Arbor eris certe,” dixit, mea. Semper habebunt
Te coma, te citharæ, te nostræ, Laure, pharetræ.
Tu ducibus lætis aderis, cum læta triumphum 560
Vox canet, et longas visent Capitolia pompas.

« ZurückWeiter »