Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Concipit interea validos Æetias ignes;

10 Et luctata diu, postquam ratione furorem

Vincere non poterat, "Frustra, Medea, repugnas: Nescio quis deus obstat," ait, "mirumque quid hoc est. Anne aliquid certe simile huic, quod amare vocatur ? Nam cur jussa patris nimium mihi dura videntur ? 15 Sunt quoque dura nimis. Cur, quem modo denique vidi,

Ne pereat timeo? Quæ tanti causa timoris? Excute virgineo conceptas pectore flammas, Si potes, infelix!-Si possem, sanior essem. Sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido, 20 Mens aliud suadet. Video meliora proboque; Deteriora sequor.-Quid in hospite, regia virgo, Ureris, et thalamos alieni concipis orbis ? Hæc quoque terra potest, quod ames, dare.-Vivat an ille

Occidat, in dîs est.

Vivat tamen; idque precari 25 Vel sine amore licet. Quid enim commisit Iason? Quem nisi crudelem non tangat Iasonis ætas

Et genus et virtus? Quem non, ut cetera desint, Ore movere potest? Certe mea pectora movit.— At, nisi opem tulero, taurorum afflabitur igne, 30 Concurretque suæ segeti, tellure creatis

Hostibus, aut avido dabitur fera præda draconi.
Hoc ego si patiar; tum me de tigride natam,
Tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor.
Cur non et specto pereuntem, oculosque videndo
35 Conscelero ? Cur non tauros exhortor in illum
Terrigenasque feros insopitumque draconem?
Dî meliora velint! Quanquam non ista precanda,
Sed facienda mihi.-Prodamne ego regna parentis,
Atque ope nescio quis servabitur advena nostra,
40 Ut, per me sospes, sine me det lintea ventis
Virque sit alterius, pœnæ Medea relinquar?
Si facere hoc, aliamve potest præponere nobis ;
Occidat ingratus! Sed non is vultus in illo,
Non ea nobilitas animo est, ea gratia formæ,
45 Ut timeam fraudem meritique oblivia nostri.

Et dabit ante fidem, cogamque in fœdera testes
Esse deos. Quid tuta times? Accingere, et omnem

Pelle moram tibi se semper debebit Iason, Te face solemni junget sibi, perque Pelasgas 50 Servatrix urbes matrum celebrabere turba.Ergo ego germanam fratremque patremque deosque Et natale solum, ventis ablata, relinquam ?

Nempe pater sævus, nempe est mea barbara tellus, Frater adhuc infans; stant mecum vota sororis ; 55 Maximus intra me deus est. Non magna relinquam; Magna sequar: titulum servatæ pubis Achivæ Notitiamque loci melioris et oppida, quorum Hic quoque fama viget, cultusque artesque virorum, Quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis, 60 Æsoniden mutasse velim: quo conjuge felix Et dîs cara ferar, et vertice sidera tangam.Quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis Dicuntur montes, ratibusque inimica Charybdis Nunc sorbere fretum nunc reddere, cinctaque sævis 65 Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo? Nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis

hærens

Per freta longa ferar. Nihil illum amplexa timebo;
Aut, si quid metuam, metuam de conjuge solo.
Conjugiumne putas, speciosaque nomina culpæ
70 Imponis, Medea, tuæ ? Quin adspice, quantum
Aggrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen!"
Dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque
Constiterant, et victa dabat jam terga Cupido.
Ibat ad antiquas Hecates Perseïdos aras,

75 Quas nemus umbrosum secretaque silva tegebant;
Et jam fortis erat pulsusque residerat ardor:
Cum videt Æsoniden, exstinctaque flamma revixit,
Et rubuere genæ, totoque recanduit ore.

Ut solet a ventis alimenta assumere, quæque

80 Parva sub inducta latuit scintilla favilla,

Crescere et in veteres agitata resurgere vires :
Sic jam lentus amor, jam quem languere putares,
Ut vidit juvenem, specie præsentis inarsit.
Et casu solito formosior Esone natus

85 Illa luce fuit: posses ignoscere amanti.
Spectat et in vultu, veluti tum denique viso,
Lumina fixa tenet; nec se mortalia demens

Ora videre putat, nec se declinat ab illo.
Ut vero cœpitque loqui dextramque prehendit
90 Hospes, et auxilium submissa voce rogavit,
Promisitque torum; lacrimis ait illa profusis:

[ocr errors]

Quid faciam video; nec me ignorantia veri
Decipiet, sed amor. Servabere munere nostro ;
Servatus promissa dato!" Per sacra triformis
95 Ille deæ, lucoque foret quod numen in illo,
Perque patrem soceri cernentem cuncta futuri,
Eventusque suos et tanta pericula jurat.
Creditus accepit cantatas protinus herbas,
Edidicitque usum, lætusque in tecta recessit.
100 Postera depulerat stellas aurora micantes :
Conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum,
Consistuntque jugis; medius rex ipse resedit
Agmine, purpureus sceptroque insignis eburno.
Ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant
105 Eripedes tauri, tactæque vaporibus herbæ
Ardent; utque solent pleni resonare camini,
Aut ubi terrena silices fornace soluti

Concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum :
Pectora sic intus clausas volventia flammas
110 Gutturaque usta sonant. Tamen illis Æsone natus
Obvius it. Vertere truces venientis ad ora
Terribiles vultus præfixaque cornua ferro,
Pulvereumque solum pede pulsavere bisulco,
Fumificisque locum mugitibus implevere.
115 Diriguere metu Minyæ; subit ille, nec ignes
Sensit anhelatos, tantum medicamina possunt,-
Pendulaque audaci mulcet palearia dextra,
Suppositosque jugo pondus grave cogit aratri
Ducere, et insuetum ferro proscindere campum.
120 Mirantur Colchi; Minyæ clamoribus augent
Adjiciuntque animos. Galea tum sumit ahena
Vipereos dentes, et aratos spargit in agros.
Semina mollit humus valido prætincta veneno,
Et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes;
125 Utque hominis speciem materna sumit in alvo,
Perque suos intus numeros componitur infans,
Nec nisi maturus communes exit in auras:
Sic, ubi visceribus gravida telluris imago

Effecta est hominis, feto consurgit in arvo;

130 Quodque magis mirum est, simul edita concutit

arma.

Quos ubi viderunt præacutæ cuspidis hastas
In caput Hæmonii juvenis torquere parantes;
Demisere metu vultumque animumque Pelasgi.
Ipsa quoque extimuit, quæ tutum fecerat illum,
135 Utque peti juvenem tot vidit ab hostibus unum,
Palluit et subito sine sanguine frigida sedit;
Neve parum valeant a se data gramina, carmen
Auxiliare canit secretasque advocat artes.

Ille gravem medios silicem jaculatus in hostes
140 A se depulsum Martem convertit in ipsos.
Terrigenæ pereunt per mutua vulnera fratres,
Civilique cadunt acie. Gratantur Achivi,
Victoremque tenent avidisque amplexibus hærent.
Tu quoque victorem complecti, barbara, velles;
145 Obstitit incepto pudor :-et complexa fuisses;
Sed te, ne faceres, tenuit reverentia famæ.
Quod licet, affectu tacito lætaris, agisque
Carminibus grates et dîs auctoribus horum.

Pervigilem superest herbis sopire draconem, 150 Qui, crista linguisque tribus præsignis et uncis Dentibus horrendus, custos erat arboris aureæ. Hunc postquam sparsit Lethæi gramine suci, Verbaque ter dixit placidos facientia somnos, Quæ mare turbatum, quæ concita flumina sistant ; 155 Somnus in ignotos oculos advenit, et auro Heros Æsonius potitur, spolioque superbus, Muneris auctorem secum, spolia altera, portans, Victor Iolciacos tetigit cum conjuge portus.

Hæmoniæ matres pro natis dona receptis 160 Grandævique ferunt patres, congestaque flamma Tura liquefiunt, inductaque cornibus aurum Victima vota cadit. Sed abest gratantibus Æson, Jam propior leto fessusque senilibus annis.

[ocr errors]

Tum sic sonides: O cui debere salutem

165 Confiteor, conjux, quanquam mihi cuncta dedisti, Excessitque fidem meritorum summa tuorum,

Si tamen hoc possunt ;-quid enim non carmina possint?

Deme meis annis et demtos adde parenti."

Nec tenuit lacrimas. Mota est pietate rogantis, 170 Dissimilemque animum subiit Æeta relictus; Non tamen affectus tales confessa, "Quod," inquit, "Excidit ore tuo, conjux, scelus?

cuiquam

Ergo ego

Posse tuæ videor spatium transcribere vitæ ?

Nec sinat hoc Hecate, nec tu petis æqua; sed isto, 175 Quod petis, experiar majus dare munus, Iason. Arte mea soceri longum tentabimus ævum Non annis revocare tuis: modo diva triformis Adjuvet, et præsens ingentibus annuat ausis!" Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent 180 Efficerentque orbem: postquam plenissima fulsit Ac solida terras spectavit imagine Luna, Egreditur tectis vestes induta recinctas, Nuda pedem, nudos humeris infusa capillos, Fertque vagos mediæ per muta silentia noctis 185 Incomitata gradus. Homines volucresque ferasque Solverat alta quies, nullo cum murmure sepes Immotæque silent frondes, silet humidus aer; Sidera sola micant: ad quæ sua brachia tendens Ter se convertit, ter sumtis flumine crinem 190 Irroravit aquis, ternis ululatibus ora

Solvit, et in dura submisso poplite terra.

[ocr errors]

"Nox," ait, "arcanis fidissima, quæque diurnis Aurea cum Luna succeditis ignibus, astra,

Tuque triceps Hecate, quæ cœptis conscia nostris 195 Adjutrixque venis, cantusque artesque magorum, Quæque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis, Auræque et venti, montesque amnesque lacusque, Dîque omnes nemorum, dîque omnes noctis adeste : Quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes 200 In fontes rediere suos, concussaque sisto, Stantia concutio cantu freta, nubila pello, Nubilaque induco, ventos abigoque vocoque, Vipereas rumpo verbis et carmine fauces, Vivaque saxa sua convulsaque robora terra

« ZurückWeiter »