Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

XII. 139.]

Death of Cygnus.

quasque' ait' ante habuit vires, effudit in uno?
nam certe valui, vel cum Lyrnesia primus
moenia dejeci, vel cum Tenedonque suoque
Eëtioneas implevi sanguine Thebas;
vel cum purpureus populari caede Caÿcus
fluxit, opusque meae bis sensit Telephus hastae.
hic quoque tot caesis, quorum per litus acervos
et feci, et video, valuit mea dextra valetque.'

[merged small][ocr errors]

Dixit, et, ante actis veluti male crederet, hastam 115 misit in adversum Lycia de plebe Menoeten, loricamque simul subjectaque pectora rupit. quo plangente gravem moribundo vertice terram, extrahit illud idem calido de vulnere telum,

atque ait: Haec manus est, haec, qua modo vicimus,

hasta ;

utar in hoc isdem : sit in hoc precor exitus idem.'

sic fatur, Cygnumque petit; nec fraxinus errat,
inque humero sonuit non evitata sinistro:
inde velut muro solidaque a caute repulsa est.

120

130

qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cygnum 125 viderat, et frustra fuerat gavisus Achilles. vulnus erat nullum: sanguis erat ille Menoetae. Tum vero praeceps curru fremebundus ab alto desilit, et nitido securum cominus hostem ense petens, parmam gladio galeamque cavari cernit, at in duro laedi quoque corpore ferrum. haud tulit ulterius, clipeoque adversa retecto ter quater ora viri et capulo cava tempora pulsat; cedentique sequens instat, turbatque, ruitque, attonitoque negat requiem. Pavor occupat illum: 135 ante oculosque natant tenebrae, retroque ferenti aversos passus medio lapis obstitit arvo. quem super impulsum resupino pectore Cygnum vi multa vertit, terraeque adflixit Achilles.

tum clipeo genibusque premens praecordia duris, 140

vincla trahit galeae, quae presso subdita mento

elidunt fauces, et respiramen iterque

eripiunt animae.

Victum spoliare parabat :

arma relicta videt; corpus deus aequoris albam contulit in volucrem, cujus modo nomen habebat.

145

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

[As the chiefs marvel at this prodigy, Nestor relates of Cæneus, once a maiden (Cænis), but made into an invulnerable man, who was present when the nuptial feast of Pirithous and Hippodamia was disturbed by the battle of the Lapithæ and the Centaurs. For the Centaurs, monsters of vast strength and fury, half-man, halfhorse, had attempted to steal away the bride. And Cæneus, remaining unhurt through the fight, was at length overwhelmed with vast piles of trees, and transformed by Neptune to an eagle (XII. 146–535). The son of Hercules, Tlepolemus, tells also of Periclymenus, slain by Hercules as he flew against him in the form of an eagle (536-579). At the request of Neptune, whose son Cygnus had been slain, Apollo guides the arrow of Paris to the vulnerable heel of Achilles; so that he dies, and a strife arises among the other chiefs who shall receive his armor, the rival claimants being Ajax and Ulysses (580-628).]

Ajax maintains his claim, before the assembled chiefs, first as of nobler descent, and then by his martial exploits, chiefly the defence of the Grecian fleet; at the same time scorning the strategy of Ulysses, and asserting that himself alone has might to wield the immortal armour (1-122). To which Ulysses replies, that his own counsel had been most effective in the siege, and his own acts most essential, especially in the night attack of the tents of Rhesus, and the carrying away of the Palladium (123–381). To him the victory is judged; and Ajax, in ungovernable wrath, slays himself with his own sword, — the flower hyacinth springing from his blood (382-398).

CONSEDERE duces, et vulgi stante corona

surgit ad hos clipei dominus septemplicis Ajax.

utque erat impatiens irae, Sigeïa torvo

litora respexit, classemque in litore vultu,

intendensque manus, ‹ Agimus, pro Juppiter!'inquit 5

' ante rates causam, et mecum confertur Ulixes!

at non Hectoreis dubitavit cedere flammis,

quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi. tutius est igitur fictis contendere verbis,

quam pugnare manu. Sed nec mihi dicere promptum, nec facere est isti; quantumque ego marte feroci inque acie valeo, tantum valet iste loquendo.

Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi, esse reor, vidistis enim sua narret Ulixes,

:

quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est.
praemia magna peti fateor, sed demit honorem
aemulus Ajaci non est tenuisse superbum,
sit licet hoc ingens, quicquid speravit Ulixes.
iste tulit pretium jam nunc certaminis hujus :
quo cum victus erit, mecum certasse feretur.

Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset, nobilitate potens essem, Telamone creatus, moenia qui forti Trojana sub Hercule cepit, litoraque intravit Pagasaea Colcha carina. Aeacus huic pater est, qui jura silentibus illic reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urguet. Aeacon agnoscit summus, prolemque fatetur Juppiter esse suam. Sic ab Jove tertius Ajax. nec tamen haec series in causam prosit, Achivi, si mihi cum magno non est communis Achille. frater erat fraterna peto. Quid sanguine cretus Sisyphio, furtisque et fraude simillimus illi, inserit Aeacidis alienae nomina gentis?

[ocr errors]

An quod in arma prior, nulloque sub indice veni, arma neganda mihi? potiorque videbitur ille, ultima qui cepit, detrectavitque furore militiam ficto, donec sollertior isto,

sed sibi inutilior, timidi commenta retexit Naupliades animi, vitataque traxit in arma? optima num sumat, quia sumere noluit ulla? nos inhonorati et donis patruelibus orbi,

15

20

25

30

35

40

XIII. 76.]

Claim of Ajax.

119

obtulimus quia nos ad prima pericula, simus?

6

45

• Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset, nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces hortator scelerum! non te, Poeantia proles, expositum Lemnos nostro cum crimine haberet : qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris, saxa moves gemitu, Laërtiadaeque precaris quae meruit, quae, si di sunt, non vana precaris. et nunc ille eadem nobis juratus in arma, heu! pars una ducum, quo successore sagittae Herculis utuntur, fractus morboque fameque velaturque aliturque avibus, volucresque petendo debita Trojanis exercet spicula fatis, ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixen.

'Mallet et infelix Palamedes esse relictus : quem male convicti nimium memor iste furoris prodere rem Danaam finxit, fictumque probavit crimen, et ostendit, quod jam praefoderat, aurum. Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis,

[ocr errors]

50

55

60

65

aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes. qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat, haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen esse rear nullum: qui cum imploraret Ulixen vulnere tardus equi, fessusque senilibus annis, proditus a socio est. Non haec mihi crimina fingi scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum corripuit, trepidoque fugam exprobravit amico. aspiciunt oculis superi mortalia justis : en eget auxilio, qui non tulit; utque reliquit, sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse. 'Conclamat socios. Adsum; videoque trementem pallentemque metu et trepidantem morte futura. opposui molem clipei, texique jacentem,

70

75

servavique animam (minimum est hoc laudis) inertem.

« ZurückWeiter »