Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

605

sicut eram, fugio sine vestibus: altera vestes ripa meas habuit: tanto magis instat, et ardet. sic ego currebam, sic me ferus ille premebat, ut fugere accipitrem penna trepidante columbae, ut solet accipiter trepidas urguere columbas. usque sub Orchomenon, Psophidaque, Cyllenenque, Maenaliosque sinus, gelidumque Erymanthon, et Elin currere sustinui; nec me velocior ille.

Sed tolerare diu cursus ego, viribus impar, non poteram longi patiens erat ille laboris. per tamen et campos, per opertos arbore montes,. saxa quoque et rupes et qua via nulla, cucurri. sol erat a tergo: vidi praecedere longam

6104

ante pedes umbram nisi si timor illa videbat - 615 sed certe sonitusque pedum terrebat, et ingens crinales vittas adflabat anhelitus oris.

fessa labore fugae, Fer opem, deprendimur, inquam, armigerae, Dictynna, tuae, cui saepe dedisti ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra.

'Mota dea est, spissisque ferens e nubibus unam

620

me super injecit. Lustrat caligine tectam amnis, et ignarus circum cava nubila quaerit; bisque locum, quo me dea texerat, inscius ambit, et bis Io Arethusa! Io Arethusa! vocavit. quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae)

est,

siqua lupos audit circum stabula alta frementes?

aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit

ora canum, nullosque audet dare corpore motus?

6

625

Non tamen abscedit; neque enim vestigia cernit 6:0 longius ulla pedum: servat nubemque locumque. occupat obsessos sudor mihi frigidus artus, caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae. quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis

V. 661.]

Triptolemus and Lyncus.

59

635

ros cadit; et citius quam nunc tibi facta renarro, in latices mutor. Sed enim cognoscit amatas. amnis aquas, positoque viri quod sumpserat ore, vertitur in proprias, ut se mihi misceat, undas. Delia rupit humum, caecisque ego mersa cavernis advehor Ortygiam, quae me cognomine divae grata meae superas eduxit prima sub auras.' Hac Arethusa tenus. Geminos dea fertilis angues curribus admovit, frenisque coërcuit ora,

[ocr errors]

640

645

650

et medium caeli terraeque per aëra vecta est, atque levem currum Tritonida misit in urbem Triptolemo; partimque rudi data semina jussit spargere humo, partim post tempora longa recultae. jam super Europen sublimis et Asida terram vectus erat juvenis; Scythicas advertitur oras. rex ibi Lyncus erat. Regis subit ille penates; qua veniat, causamque viae nomenque rogatus et patriam, Patria est clarae mihi' dixit Athenae; Triptolemus nomen. Veni nec puppe per undas, nec pede per terras: patuit mihi pervius aether. dona fero Cereris, latos quae sparsa per agros frugiferas messes alimentaque mitia reddant.' barbarus invidit; tantique ut muneris auctor ipse sit, hospitio recipit, somnoque gravatum adgreditur ferro. Conantem figere pectus lynca Ceres fecit, rursusque per aëra jussit Mopsopium juvenem sacros agitare jugales.

655

660

32

[merged small][ocr errors]

VIII. THE PRIDE AND THE GRIEF OF NIOBE.

[Book VI. 165–312.]

[MINERVA, having heard the tale of the Pierides, bethinks herself of a fit penalty for Arachne, a Lydian maid, who had boastfully challenged her to a trial of skill in embroidery. Visiting her in the guise of an old woman, and finding her still of the same mind, she, assumes her proper shape, and works in her web the tale of sundry divine judgments, while Arachne weaves the story of numerous transformations of gods, impelled thereto by love. To punish her impiety and insolence, Minerva strikes her on the forehead; and when Arachne in despair hangs herself, converts her to a spider, condemned to spin and to hang for evermore (VI. 1–145).]

But her fate does not warn Niobe, daughter of Tantalus, who, as the mother of seven sons and seven daughters, boasts herself above Latona. In wrath, therefore, and to avenge their mother, Apollo in one day smites all the sons of Niobe, and Diana all her daughters; and so, being suddenly made childless, she is turned into marble, and her tears continue to flow for ever (165–312).

ECCE venit comitum Niobe celeberrima turba, 165

vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro,

et, quantum ira sinit, formosa; movensque decoro
cum capite inmissos humerum per utrumque capillos.
constitit; utque oculos circumtulit alta superbos,
Quis furor, auditos' inquit praeponere visis
caelestes? aut cur colitur Latona per aras,

170

numen adhuc sine ture meum est? Mihi Tantalus auctor,

cui licuit soli superorum tangere mensas.

one Pleïadum soror est genitrix mea; maximus Atlas
est avus, aetherium qui fert cervicibus axem;
Juppiter alter avus, socero quoque glorior illo.
'Me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi
sub domina est, fidibusque mei commissa mariti
moenia cum populis a meque viroque reguntur.

175

[ocr errors]
[ocr errors]

VI. 213.] She boasts herself above Latona.

in quamcumque domus adverti lumina partem,
immensae spectantur opes. Accedit eodem
digna dea facies. Huc natas adice septem

et totidem juvenes, et mox generosque nurusque.
quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam !
nescio quoque audete satam Titanida Coeo
Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam
exiguam sedem pariturae terra negavit.

61

180

185

nec caelo, nec humo, nec aquis dea yestra recepta est; exsul erat mundi, donec miserata vagantem,

190

195

Hospita tu terris erras, ego (dixit) in undis;
instabilemque locum Delos dedit. (Illa duorum
facta parens:
uteri pars
haec est septima nostri,
Sum felix: quis enim neget hoc? felixque manebo:
hoc quoque quis dubitet? tutam me copia fecit.
major sum, quam cui possit Fortuna nocere :
multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet,
excessere metum mea jam bona. Fingite demi
huic aliquid populo natorum posse meorum:
non tamen ad numerum redigar spoliata duorum,
Latonae turbam: quae quantum distat ab orba?"
ite, satisque superque sacri, laurumque capillis
ponite.' Deponunt, infectaque sacra relinquunt,
quodque licet, tacito venerantur murmure numen
Indignata dea est; summoque in vertice Cynthi
talibus est dictis gemina cum prole locuta :
En ego vestra parens, vobis animosa creatis,

et, nisi Junoni, nulli cessura dearum,

an dea sim, dubitor; perque omnia saecula cultis
arceor, O nati, nisi vos succurritis, aris.

nec dolor hic solus: diro convicia facto
Tantalis adjecit, vosque est postponere natis
ausa suis, et me, quod in ipsam recidat, orbam
dixit, et exhibuit linguam scelerata paternam.'

200

205

210

Adjectura preces erat his Latona relatis :

Desine Phoebus ait; poenae mora longa querella est dixit idem Phoebe; celerique per aëra lapsu contigerant tecti Cadmeïda nubibus arcem. planus erat lateque patens prope moenia campus, adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum duraque mollierat subjectas ungula glebas.

220

Pars ibi de septem genitis Amphione fortes conscendunt in equos, Tyrioque rubentia suco terga premunt, auroque graves moderantur habenas: e quibus Ismenos, qui matri sarcina quondam prima suae fuerat, dùm certum flectit in orbem quadrupedis cursus, spumantiaque ora coërcet, Ei mihi conclamat, medioque in pectore fixa tela gerit, frenisque manu moriente remissis, in latus a dextro paulatim defluit armo.

глав

Proximus, audito sonitu per inane pharetrael frena dabat Sipylus: veluti cum praescius imbris nube fugit visa, pendentiaque undique rector carbasa deducit, ne qua levis effluat aura. frena dabat: dantem non evitabile telum consequitur; summaque tremens cervice sagitta haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum. ille, ut erat pronus, per crura admissa jubasque volvitur, et calido tellurem sanguine foedat.

Phaedimus infelix et aviti nominis heres Tantalus, ut solito finem imposuere labori, transierant ad opus nitidae juvenile palaestrae: et jam contulerant arto luctantia nexu pectora pectoribus; cum tento concita nervo, sicut erant juncti, trajecit utrumque sagitta. ingemuere simul; simul incurvata dolore membra solo posuere ; simul suprema jacentes lumina versarunt: animam simul exhalarunt.

225

230

235

240

245

« ZurückWeiter »