Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

X. 219.]

Death of Hyacinthus.

дете

[blocks in formation]

200

205

Phoebus ait, videoque tuum, mea crimina, vulnus. tu dolor es, facinusque meum: mea dextera leto inscribenda tuo est; ego sum tibi funeris auctor. quae mea culpa tamen? nisi si lusisse vocari culpa potest, nisi culpa potest et amasse vocari. atque utinam pro te vitam, tecumve liceret reddere! Quod quoniam fatali lege tenemur, semper eris mecum, memorique haerebis in ore. te lyra pulsa manu, te carmina nostra sonabunt; flosque novus scripto gemitus imitabere nostros: tempus et illud erit, quo se fortissimus heros addat in hunc florem, folioque legatur eodem." • Talia dum vero memorantur Apollinis ore, ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbam, desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro flos oritur, formamque capit quam lilią, si non purpureus color his, argenteus esset in illis. non satis hoc Phoebo est (is enim fuit auctor honoris): ipse suos gemitus foliis inscribit, et AI AI flos habet inscriptum, funestaque littera ducta est. nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon, honorque durat in hoc aevi; celebrandaque more priorum annua praelata redeunt Hyacinthia pompa.'

[ocr errors]
[ocr errors]

210

215

* 1.4

224

25

[ocr errors]

XVI. THE DEATH OF ORPHEUS.

[Book XI. - 1-84.]

STILL lamenting in solitude for his lost Eurydice, Orpheus is assailed in a frenzy by the women of Thrace, who tear him in pieces; so that while his body is borne upon the Hebrus, and to the isle of Lesbos, his shade securely joins that of his wife in the Elysian Fields (XI. 1–66); the women who had caused his death being by Bacchus changed to trees (67-84).

CA

ARMINE dum tali silvas animosque ferarum
Threïcius vates et saxa sequentia ducit,
ecce nurus Ciconum, tectae lymphata ferinis
pectora velleribus, tumuli de vertice cernunt
Orphea, percussis sociantem carmina nervis.

e quibus una, levem jactato crine per auram,

[ocr errors]

• En,' ait ' en hic est nostri contemptor !' et hastam

vatis Apollinei vocalia misit in ora:

quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit.
Alterius telum lapis est, qui missus, in ipso
aëre concentu victus vocisque lyraeque est,
ac veluti supplex pro tam furialibus ausis
ante pedes jacuit. Sed enim temeraria crescunt
bella, modusque abiit, insanaque regnat Erinys.

5

Cunctaque tela forent cantu mollita; sed ingens 15 clamor et infracto Berecyntia tibia cornu,

tympanaque et plausus et Bacchei ululatus
obstrepuere sono citharae. Tum denique saxa
non exauditi rubuerunt sanguine vatis.
ac primum attonitas etiamnum voce canentis
innumeras volucres, anguesque agmenque ferarum,
Maenades Orphei titulum rapuere triumphi.

Inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris,
et coëunt ut aves, si quando luce vagantem

20

XI. 58.]

The Thracian Manades.

noctis avem cernunt; structoque utrimque theatro

ceu matutina cervus periturus arena

105

25

praeda canum est, vatemque petunt, et fronde virentes
coniciunt thyrsos, non haec in munera factos.

hae glebas, illae direptos arbore ramos,
pars torquent silices. Neu desint tela furori,
forte boves presso subigebant vomere terram;
nec procul hinc, multo fructum sudore parantes,
dura lacertosi fodiebant arva coloni.
agmine qui viso fugiunt, operisque relinquunt
arma sui; vacuosque jacent dispersa per agros
sarculaque rastrique graves longique ligones.
quae postquam rapuere ferae, cornuque minaces
divellere boves, ad vatis fata recurrunt,
tendentemque manus atque illo tempore primum
irrita dicentem, nec quicquam voce moventem,
sacrilegae perimunt; perque os, pro Juppiter! illud,
auditum saxis intellectumque ferarum

sensibus, in ventos anima exhalata recessit.

Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum,
te rigidi silices, te carmina saepe secutae
fleverunt silvae; positis te frondibus arbos

30

35

40

45

med tonsa comam luxit; lacrimis quoque flumina dicunt increvisse suis, obstrusaque carbasa pullo Mach naïdes et dryades passosque habuere capillos. membra jacent diversa locis: caput, Hebre, lyramque 5, excipis; et, mirum! medio dum labitur amne, flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua murmurat exanimis, respondent flebile ripae. jamque mare invectae flumen populare relinquunt, et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi. hic ferus expositum peregrinis anguis arenis os petit et sparsos stillanti rore capillos.

tandem Phoebus adest, morsusque inferre parantem

55

60

arcet, et in lapidem rictus serpentis apertos
congelat, et patulos, ut erant, indurat hiatus.
Umbra subit terras, et quae loca viderat ante,
cuncta recognoscit; quaerensque per arva piorum
invenit Eurydicen, cupidisque amplectitur ulnis.
hic modo conjunctis spatiantur passibus ambo,
nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit, 65
Eurydicenque suam jam tuto respicit Orpheus.

Non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus: amissoque dolens sacrorum vate suorum,

protinus in silvis matres Edonidas omnes, Thracian

quae videre nefas, tortą radice ligavit.

70

75

quippe pedum digitos, (in quantum quaeque secuta est,
traxit, et in solidam detrusit acumine terram;
utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps,
crus ubi commisit volucris, sensitque teneri,
plangitur, ac trepidans astringit vincula motu :
sic, ut quaequè solo defixa cohaeserat hárum,
exsternata fugam frustra temptabat; at illam
lenta tenet radix, exsultantemque coërcet.
dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues,
aspicit in teretes lignum succedere suras;

et conata femur maerenti plangere dextra,
robora percussit. Pectus quoque robora fiunt;
robora sunt humeri; porrectaque bracchia veros

- esse putes ramos, et non fallare putando.

80

XI. 101.]

Bacchus in Phrygia.

107

XVII. THE STORY OF MIDAS.

[Book XI. -85-193.]

PROCEEDING from Thrace into Phrygia, Bacchus is deserted by Silenus, whom king Midas restores to him, and so receives from Bacchus whatever boon he should desire. Choosing that whatever he touched might become gold, Midas presently finds his gift a curse; but by help of the god is freed from it on bathing in the river Pactolus, whose sands thenceforth become gold (85-145). Afterwards, frequenting woods and lonely places, he became witness of a contest for the palm of music between Pan and Apollo. By Tmolus, the mountain-god, Apollo is judged victor; and Midas pronouncing for Pan, his ears are by Apollo lengthened into ass's ears (146–179); the secret of which being by his servant whispered to the earth, there sprang up reeds, which in their rustling told the shame of Midas (180-193).

EC satis hoc Baccho est: ipsos quoque deserit

NEC

agros,

cumque choro meliore sui vineta Timoli

Pactolonque petit quamvis non aureus illo
tempore, nec caris erat invidiosus arenis.

hunc assueta cohors satyri bacchaeque frequentant,
at Silenus abest. Titubantem annisque meroque
ruricolae cepere Phryges, vinctumque coronis
ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus
orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.
qui simul agnovit socium comitemque sacrorum,
hospitis adventu festum genialiter egit
per bis quinque dies et junctas ordine noctes.

Et jam stellarum sublime coëgerat agmen Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros rex venit, et juveni Silenum reddit alumno. huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit muneris arbitrium, gaudens altore recepto.

90

95

100

« ZurückWeiter »