Causa morae nulla est: et iam puer Arcas, id ipsum 470 Quo simul obvertit saevam cum lumine mentem; Stravit humi pronam. Tendebat brachia supplex: Brachia coeperunt nigris horrescere villis, Curvarique manus, et aduncos crescere in ungues, 480 Officioque pedum fungi: laudataque quondam Ora Iovi, lato fieri deformia rictu. Neve preces animos, et verba potentia flectant, Posse loqui eripitur. Vox iracunda, minaxque, Plenaque terroris rauco de gutture fertur. 485 Mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa: Assiduoque suos gemitu testata dolores, Qualescunque manus ad coelum et sidera tollit, Ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit. Ah! quoties, sola non ausa quiescere silva, 490 Ante domum, quondamque suis erravit in agris! Ah! quoties per saxa canum latratibus acta est! Venatrixque metu venantum territa fugit! Saepe feris latuit visis, oblita quid esset: Vrsaque conspectos in montibus horruit ursos: 495 Pertimuitque lupos; quamvis pater esset in illis. Ecce! Lycaoniae proles, ignara parentis, Arcas adest, ter quinque fere natalibus actis. Dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos, Nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit; 500 Incidit in matrem: quae restitit Arcade viso, Et cognoscenti similis fuit. ille refugit, Immotosque oculos in se sine fine tenentem Nescius extimuit: propiusque accedere aventi Vulnifico fuerat fixurus pectora telo. 505 Arcuit Omnipotens, pariterque ipsosque nefasque Sustulit; et celeri raptos per inania vento Imposuit coelo, vicinaque sidera fecit. Intumuit Iuno, postquam inter sidera pellex Fulsit: et ad canam descendit in aequora Tethyn, 510 Oceanumque senem; quorum reverentia movit Saepe deos: causamque viae scitantibus infit: Quaeritis, aetheriis quare regina deorum 515 En ego quantum egi! quam vasta potentia nostra est! 520 Collocet in thalamo, socerumque Lycaona sumat? Di maris annuerant. Habili Saturnia curru 525 530 Quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses, 535 540 Non fuit Haemonia. Placuit tibi, Delphice, certe, 545 Detegeret culpam non exorabilis index, Ad dominum tendebat iter: quem garrula motis Consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix. Auditaque viae causa, Non utile carpis, Inquit, iter: ne sperne meae praesagia linguae. 550 Quid fuerim, quid simque, vide; meritumque require: Invenies nocuisse fidem. Nam tempore quodam Virginibusque tribus, gemino de Cecrope natis, 555 Hanc legem dederat, sua ne secreta viderent. Abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo, Quid facerent. Commissa duae sine fraude tuentur, Pandrosos atque Herse. Timidas vocat una sorores 560 Aglauros, nodosque manu diducit: at intus Infantemque vident, apporrectumque draconem. Acta deae refero: pro quo mihi gratia talis Redditur, ut dicar tutela pulsa Minervae, Et ponar post noctis avem. Mea poena volucres 565 Admonuisse potest, ne voce pericula quaerant. At, puto, non ultro, nec quidquam tale rogantem Me petiit. Ipsa licet hoc a Pallade quaeras; Quamvis irata est, non hoc irata negabit. Nam me Phocaica clarus tellure Coroneus, 570 Nota loquor, genuit, fueramque ego regia virgo: Divitibusque procis, ne me contemne, petebar. Forma mihi nocuit: nam cum per littora lentis Passibus, ut soleo, summa spatiarer arena, Vidit, et incaluit pelagi deus: utque precando 575 Tempora cum blandis consumsit inania verbis ; Vim parat, et sequitur. Fugio, densumque relinquo Littus, et in molli nequidquam lassor arena. Inde deos, hominesque voco: nec contigit ullum Vox mea mortalem. Mota est pro virgine virgo, 580 Auxiliumque tulit. Tendebam brachia coelo: Brachia coeperunt levibus nigrescere pennis. Reiicere ex humeris vestem molibar: at illa Pluma erat, inque cutem radices egerat imas. Plangere nuda meis conabar pectora palmis: 585 Sed neque iam palmas, nec pectora nuda gerebam. Currebam: nec, ut ante, pedes retinebat arena, Sed summa tollebar humo: mox acta per auras Evehor, et data sum comes inculpata Minervae. Quid tamen hoc prodest, si dirò facta volucris 590 Crimine Nyctimene nostro successit honori? An, quae per totam res est notissima Lesbon, Nou audita tibi est? patrium temerasse cubile Nyctimenen? avis illa quidem: sed conscia culpae Conspectum lucemque fugit, tenebrisque pudorem 595 Celat, et a cunctis expellitur aethere toto. Talia dicenti, Tibi, ait, revocamina, corvus, Laurea delapsa est, audito crimine, amanti: Icta dedit gemitum, tractoque a vulnere ferro, 600 605 610 Odit avem, per quam crimen causamque dolendi Scire coactus erat: nervumque, arcumque, manumque 615 Odit, cumque manu temeraria tela, sagittas. Quae postquam frustra tentata, rogumque parari Sensit, et arsuros supremis ignibus artus; 620 Tum vero gemitus, neque enim coelestia tingi Ora licet lacrimis, alto de corde petitos Edidit: haud aliter, quam cum, spectante iuvenca, Lactentis vituli, dextra libratus ad aure, 625 Tempora discussit claro cava malleus ictu. 630 Semifer interea divinae stirpis alumno Laetus erat, mistoque oneri gaudebat honore. Ecce! venit rutilis humeros protecta capillis 635 Filia Centauri: quam quondam Nympha Chariclo, Fluminis in rapidi ripis enixa, vocavit Ocyrhoën. Non haec artes contenta paternas 640 Incaluitque deo, quem clausum pectore habebat; Corpora debebunt: animas tibi reddere ademtas 640 Fas erit: idque semel dîs indignantibus ausus, Posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita: Eque deo corpus fies exsangue: deusque, Qui modo corpus eras: et bis tua fata novabis. Tu quoque, care pater, non iam mortalis, et aevis 650 Omnibus ut maneas, nascendi lege creatus; Posse mori cupies tum, cum cruciabere dirae Sanguine serpentis, per saucia membra recepto: Teque ex aeterno patientem numina mortis Efficient, triplicesque deae tua fila resolvent. 655 Restabat fatis aliquid: suspirat ab imis Pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae: Atque ita, Praevertunt, inquit, me fata; vetorque Plura loqui, vocisque meae praecluditur usus. Non fuerant artes tanti, quae numinis iram 660 Contraxere mihi; mallem nescisse futura. Iam mihi subduci facies humana videtur: Iam cibus herba placet: iam latis currere campis Impetus est: in aquam, cognataque corpora vertor. Tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis. 665 Talia dicenti pars est extrema querelae Intellecta parum, confusaque verba fuere. Mox nec verba quidem, nec equae sonus ille videtur, Dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet, 685 Processisse boves. Videt has Atlantide Maia |