Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER PRIMUS

In nova fert animus mutatas dicere formas
Corpora. Di, coeptis, nam vos mutastis et illas,
Adspirate meis: primaque ab origine mundi
Ad mea perpetuum deducite tempora carmen.

Ante mare et tellus, et, quod tegit omnia, coelum,

Unus erat toto Naturae vultus in orbe,
Quem dixere Chaos; rudis indigestaque moles;

Nec quidquam, nisi pondus iners; congestaque eodem
Non bene iunctarum discordia semina rerum.
Nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan;
Nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe;
Nec circumfuso pendebat in aëre tellus
Ponderibus librata suis: nec brachia longo
Margine terrarum porrexerat Amphitrite.
Quaque fuit tellus, illic et pontus et aër;
Sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
Lucis egens aër: nulli sua forma manebat;
Obstabatque aliis aliud: quia corpore in uno
Frigida pugnabant calidis, humentia, siccis,

Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.
Hanc deus, et melior litem Natura diremit:
Nam coelo terras, et terris abscidit undas:
Et liquidum spisso secrevit ab aëre coelum.
Quae postquam evolvit, caecoque exemit acervo;
Dissociata locis concordi pace ligavit.
Ignea convexi vis et sine pondere coeli
Emicuit, summaque locum sibi legit in arce.

[blocks in formation]

5

10

15

20

25

Proximus est aër illi levitate, locoque:

Densior his tellus, elementaque grandia traxit; 30 Et pressa est gravitate sui. Circumfluus humor Ultima possédit, solidumque coërcuit orbem.

Sic ubi dispositam, quisquis fuit ille deorum,
Congeriem secuit, sectamque in membra redegit;
Principio terram, ne non aequalis ab omni
35 Parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.
Tum freta diffundi, rabidisque tumescere ventis
Iussit, et ambitae circumdare littora terrae.
Addidit et fontes, immensaque stagna, lacusque;
Fluminaque obliquis cinxit declivia ripis:

40 Quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa;
In mare perveniunt partim, campoque recepta
Liberioris aquae, pro ripis littora pulsant.
Iussit et extendi campos, subsidere valles.
Fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes.
45 Utque duae dextra coelum, totidemque sinistra
Parte secant Zonae, quinta est ardentior illis;
Sic onus inclusum numero distinxit eodem

Cura dei: totidemque plagae tellure premuntur.
Quarum quae media est, non est habitabilis aestu:
50 Nix tegit alta duas: totidem inter utramque locavit,
Temperiemque dedit, mista cum frigore flamma.
Imminet his aër, qui, quanto est pondere terrae
Pondus aquae levius, tanto est onerosior igni.
Illic et nebulas, illic consistere nubes

55 Iussit, et humanas motura tonitrua mentes,
Et cum fulminibus facientes frigora ventos.
His quoque non passim mundi fabricator habendum
Aëra permisit. Vix nunc obsistitur illis,

Cum sua quisque regant diverso flamina tractu,
60 Quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum!
Eurus ad Auroram, Nabataeaque regna recessit,
Persidaque, et radiis iuga subdita matutinis.
Vesper, et occiduo quae littora sole tepescunt,
Proxima sunt Zephyro: Scythiam Septemque trionem

65 Horrifer invasit Boreas: contraria tellus

Nubibus assiduis pluvioque madescit ab Austro.
Haec super imposuit liquidum, et gravitate carentem,
Aethera, nec quidquam terrenae faecis habentem.
Vix ea limitibus dissepserat omnia certis,

70 Cum, quae pressa diu massa latuere sub'illa,
Sidera coeperunt toto effervescere coelo,

Neu regio foret ulla suis animantibus orba,
Astra tenent coeleste solum, formaeque deorum:
Cesserunt nitidis habitandae piscibus undae:
Terra feras cepit: volucres agitabilis aër.
Sanctius his animal, mentisque capacius altae
Deerat adhuc, et quod dominari in caetera posset.
Natus homo est, sive hunc divino semine fecit
Ille opifex rerum, mundi melioris origo:
Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto
Aethere, cognati retinebat femina coeli.
Quam satus läpeto, mistam fluvialibus undis,
Finxit in effigiem moderantum cuncta deorum.
Pronaque cum spectent animalia caetera terram,
Os homini sublime dedit: coelumque tueri
Iussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
Sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus
Iuduit ignotas hominum conversa figuras.

ک

Aurea prima sata est aetas, quae, vindice nullo,
Sponte sua, sine lege, fidem rectumque colebat.
Poena metusque aberant; nec verba minacia fixo
Aere legebantur: nec supplex turba timebant
Iudicis ora sui: sed erant sine iudice tuti.
Nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem,
Montibus, in liquidas pinus descenderat undas:
Nullaque mortales, praeter sua, littora norant.
Nondum praecipites cingebant oppida fossae:
Non tuba directi, non aeris cornua flexi,

75

80

85

90

95

Non galeae, non ensis erant. Sine militis usu

Mollia securae peragebant otia gentes.

100

Ipsa quoque immunis, rastroque intacta, nec ullis

Saucia vomeribus, per se dabat omnia tellus :

Contentique cibis, nullo cogente, creatis,
Arbuteos foetus, montanaque fraga legebant,
Cornaque, et in duris haerentia mora rubetis,
Et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.
Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris
Mulcebant Zephyri natos sine semine flores.
Mox etiam fruges tellus inarata ferebat:
Nec renovatus ager gravidis canebat aristis.
Flumina iam lactis, jam flumina nectaris ibant:
Flavaque de viridi stillabant ilice mella.

105

110

Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso, Sub love mundus erat; subiit argentea proles, Auro deterior, fulvo pretiosior aere.

115

Iupiter antiqui contraxit tempora veris :

Perque hiemes, aestusque, et inaequales autumnos, Et breve ver, spatiis exegit quatuor annum. Tum primum siccis aër fervoribus ustus 120 Canduit: et ventis glacies adstricta pependit. Tum primum subiere domos. Domus antra fuerunt, Et densi frutices, et vinctae cortice virgae. Semina tum primum longis Cerealia sulcis Obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci. Tertia post illas successit aënea proles, Saevior ingeniis, et ad horrida promtior arma: Nec scelerata tamen. De duro est ultima ferro. Protinus irrumpit venae peioris in aevum

125

Omne nefas fugere pudor, verumque, fidesque: 130 In quorum subiere locum fraudesque, dolique, Insidiaeque, et vis, et amor sceleratus habendi. Vela dabant ventis, nec adhuc bene noverat illos Navita: quaeque diu steterant in montibus altis, Fluctibus ignotis insultavere carinae.

135 Communeinque prius, ceu lumina Solis et auras, Cautus humum longo signavit limite mensor. Nec tantum segetes alimentaque debita dives Poscebatur humus; sed itum est in viscera terrae: Quasque recondiderat, Stygiisque admoverat umbris, 140 Effodiuntur opes, irritamenta malorum.

Iamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum Prodierant: prodit bellum, quod pugnat utroque, Sanguineaque manu crepitantia concutit arma. Vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus, 145 Non socer a genero: fratrum quoque gratia rara est. Imminet exitio vir coniugis, illa mariti:

Lurida terribiles miscent aconita novercae: Filius ante diem patrios inquirit in annos. Victa iacet Pietas: et Virgo caede madentes, 150 Ultima coelestum, terras Astraea reliquit.

Neve foret terris securior arduus aether; Affectasse ferunt regnum coeleste Gigantas, Altaque congestos struxisse ad sidera montes. Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum 155 Fulmine, et excussit subiecto Pelion Ossae. Obruta mole sua cum corpora dira iacerent; Perfusam multo natorum sanguine Terram Incaluisse ferunt, calidumque animasse cruorem: Et, ne nulla suae stripis monumenta manerent,

« ZurückWeiter »