Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Primus habet, laetaque tenet tua munera dextra? Sed neque iam foetus desiderat arbore demtos, 690 Nec, quas hortus alit, cum succis mitibus herbas; Nec quidquam, nisi te. Miserere ardentis, et ipsum, Qui petit, ore meo praesentem crede precari: Ultoresque deos, et pectora dura perosam Idalien, memoremque time Rhamnusidis iram. 695 Quoque magis timeas, etenim mihi multa vetustas Scire dedit, referam tota notissima Cypro Facta, quibus flecti facile et mitescere possis. Viderat a veteris generosam sanguine Teucri Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus; 700 Viderat, et totis perceperat ossibus aestum. Luctatusque diu, postquam ratione furorem Vincere non potuit, supplex ad limina venit: Et modo nutrici miserum confessus amorem, Ne sibi dura foret, per spes oravit alumnae: 705 Et modo de multis blanditus cuique ministris, Sollicita petiit propensum voce favorem.

Saepe ferenda dedit blandis sua verba tabellis : Interdum madidas lacrimarum rore coronas Postibus intendit, posuitque in limine duro 710 Molle latus, tristique serae convicia fecit. Surdior illa freto surgente, cadentibus Hoedis, Durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis, Et saxo, quod adhuc viva radice tenetur, Spernit, et irridet; factisque immitibus addit 715 Verba superba ferox, et spe quoque fraudat amantem. Non tulit impatiens longi tormenta doloris

Iphis, et ante fores haec verba novissima dixit: Vincis, Anaxarete, neque erunt tibi taedia tandem Ulla ferenda mei. Laetos molire triumphos, 720 Et Paeana voca, nitidaque incingere lauro. Vincis enim, moriorque libens: age, ferrea, gaude. Certe aliquid laudare mei cogeris, eritque,

Quo tibi sim gratus, meritumque fatehere nostrum. Non tamen ante tui curam cessisse memento, 725 Quam vitam, geminaque simul mihi luce carendum. Nec tibi Fama mei ventura est nuntia leti ; Ipse ego, ne dubites, adero, praesensque videbor, Corpore ut exanimi crudelia lumina pascas. Si tamen, o Superi, mortalia fata videtis, 730 Este mei memores, nihil ultra lingua precari Sustinet, et longo facite ut memoremur in aevo:

Et, quae demsistis vitae, date tempora famae.
Dixit: et ad postes, ornatos saepe coronis,
Humentes oculos, et pallida brachia tendens,
Cum foribus laquei religaret vincula summi;
Haec tibi serta placent, crudelis et impia? dixit,
Inseruitque caput, sed tum quoque versus ad illam,
Atque onus infelix elisa fauce pependit.
Icta pedum motu trepidantum ut multa gementem
Visa dedisse sonum est, adapertaque ianua factum
Prodidit; exclamant famuli: frustraque levatum,
Nam pater occiderat, referunt ad limina matris.
Accipit illa sinu, complexaque frigida nati

Membra sui, postquam miserorum verba parentum
Edidit, et matrum miserarum facta peregit;
Funera ducebat mediam lacrimosa per urbem,
Luridaque arsuro portabat membra feretro.
Forte viae vicina domus, qua flebilis ibat

Pompa, fuit: duraeque sonus plangoris ad aures
Venit Anaxaretes: quam iam deus ultor agebat.
Mota tamen, Videamus, ait, miserabile funus;
Et patulis iniit tectum sublime fenestris.

Vixque bene impositum lecto prospexerat Iphin;
Deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis,

735

740

745

750

Inducto pallore, fugit: conataque retro

755

Ferre pedes, haesit: conata avertere vultus,

Hoc quoque non potuit: paulatimque occupat artus,

Quod fuit in duro iam pridem pectore, saxum.

Neve ea ficta putes, dominae sub imagine signum

Servat adhuc Salamis: Veneris quoque nomine templum 760 Prospicientis habet. Quorum memor, o mea, lentos

Pone, precor, fastus, et amanti iungere, Nymphe.

Sic tibi nec vernum nascentia frigus adurat

Poma, nec excutiant rapidi florentia venti.

Haec ubi nequidquam formas deus aptus in omnes

765

Edidit, in iuvenem rediit, et anilia demit

Instrumenta sibi: talisque apparuit illi,

Qualis ubi oppositas nitidissima Solis imago

Evicit nubes, nullaque obstante reluxit.

Vimque parat: sed vi non est opus, inque figura
Capta dei Nymphe est, et mutua vulnera sentit.
Proximus Ausonias iniusti miles Amuli
Rexit opes; Numitorque senex amissa nepotum
Munere regna capit; festisque Palilibus urbis
Moenia conduntur. Tatiusque, patresque Sabini

770

775

Bella gerunt; arcisque via Tarpeia reclusa
Digna animam poena congestis exuit armis.
Inde sati Curibus, tacitorum more luporum,
Ore premunt voces: et corpora victa sopore
780 Invadunt, portasque petunt, quas obiice firma
Clauserat Iliades. Unam tamen ipsa recludit,
Nec strepitum verso Saturnia cardine fecit.
Sola Venus portae cecidisse repagula sensit:
Et clausura fuit, nisi quod rescindere numquam
785 Dis licet acta deûm. Iano loca iuncta tenebant
Naïdes Ausoniae, gelido rorantia fonte.

Has rogat auxilium: nec Nymphae iusta petentem
Sustinuere deam, venasque et flumina fontis
Elicuere sui. Nondum tamen invia lani
790 Ora patentis erant, neque iter praecluserat unda.
Lurida supponunt fecundo sulphura fonti.
Incenduntque cavas fumante bitumine venas.
Viribus his aliisque vapor penetravit ad ima
Fontis et Alpino modo quae certare rigori
795 Audebatis aquae, non ceditis ignibus ipsis.
Flammifera gemini fumant adspergine postes :
Portaque, nequidquam rigidis permissa Sabinis,
Fonte fuit praestructa novo; dum Martius arma
Indueret miles. Quae postquam Romulus ultro
800 Obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis

Corporibus, strata estque suis, generique cruorem Sanguine cum soceri permiscuit impius ensis; Pace tamen sisti bellum, nec in ultima ferro Decertare, placet, Tatiumque accedere regno. 805 Occiderat Tatius, populisque aequata duobus, Romule, iura dabas: posita cum casside Mavors Talibus adfatur Divumque hominumque parentem: Tempus adest, genitor, quoniam fundamine magno Res Romana valet, nec praeside pendet ab uno, 810 Praemia, quae promissa mihi dignoque nepoti, Solvere, et ablatum terris imponere coelo. Tu mihi concilio quondam praesente deorum, Nam memoro, memorique animo pia verba notavi, Unus erit, quem tu tolles in caerula coeli, 815 Dixisti: rata sit verborum summa tuorum. Annuit Omnipotens, et nubibus aëra caecis Occuluit, tonitruque et fulgure terruit Urbem. Quae sibi promissae sensit data signa rapinae, Innixusque hastae, pressos temone cruento

Impavidus conscendit equos Gradivus, et ictu
Verberis iucrepuit: pronumque per aëra lapsus,
Constitit in summo nemorosi colle Palatt:
Reddentemque suo iam regia iura Quiriti
Abstulit Iliaden. Corpus mortale per auras
Dilapsum tenues: ceu lata plumbea funda
Missa solet medio glans intabescere coelo.
Pulcra subit facies, et pulvinaribus altis
Dignior, et qualis trabeati forma Quirini.
Flebat ut amissum coniux, cum regia Iuno
Irin ad Hersiliam descendere limite curvo
Imperat, et vacuae sua sic mandata referre:
Ŏ et de Latia, o et de gente Sabina
Praecipuum, matrona, decus, dignissima tanti
Ante fuisse viri, coniux nunc esse Quirini,
Siste tuos fletus: et, si sibi cura videndi
Coniugis est, duce me lucum pete, colle Quirine
Qui viret, et templum Romani regis obumbrat.
Paret, et in terram pictos delapsa per arcus,
Hersiliam iussis compellat vocibus Iris.

820

825

830

835

Illa verecundo vix tollens lumina vultu,

840

O dea, namque mihi, nec quae sis dicere promtum est,

Et liquet esse deam, duc, o duc, inquit, et offer
Coniugis ora mihi: quae si modo posse videre
Fata semel dederint, coelum accepisse fatebor.
Nec mora, Romuleos cum virgine Thaumantea
Ingreditur colles. Ibi sidus ab aethere lapsum
Decidit in terras: a cuius lumine flagrans
Hersiliae crinis cum sidere cessit in auras.
Hanc manibus notis Romanae conditor urbis

845

Excipit, et priscum pariter cum corpore nomen

850

Mutat, Horamque vocat; quae nunc dea iuncta Quirino est.

OVID. II.

Z

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER QUINTUS DECIMUS.

Quaeritur interea, qui tantae pondera molis

Sustineat, tantoque queat succedere regi.
Destinat imperio clarum praenuntia veri
Fama Numam. Non ille satis cognosse Sabinae
5 Gentis habet ritus: animo maiora capaci
Concipit, et quae sit rerum natura requirit.
Huius amor curae, patria, Curibusque relictís,
Fecit, ut Herculei penetraret ad hospitis urbem.
Graia quis Italicis auctor posuisset in oris
10 Moenia quaerenti sic e senioribus unus
Retulit indigenis, veteris non inscius aevi:
Dives ab Oceano bubus Iove natus Iberis
Littora felici tenuisse Lacinia cursu

Fertur, et, armento teneras errante per herbas,
15 Ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis
Intrasse, et requie longum relevasse laborem;
Atque ita discedens, Aevo, dixisse, nepotum
Hic locus urbis erit; promissaque vera fuerunt.
Nam fuit Argolico generatus Alemone quidam
20 Myscelos, illius dis acceptissimus aevï.

Hunc super incumbens pressum gravitate soporis
Claviger alloquitur: Patrias, age, desere sedes:
I, pete diversi lapidosas Aesaris undas.

Et, nisi paruerit, multa ac metuenda minatur.
25 Post ea discedunt pariter somnusque deusque.
Surgit Alemonides, tacitaque recentia mente
Visa refert, pugnatque diù sententia secum.

« ZurückWeiter »