Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Occuluit, tenuitque fugam, rapuitque pudorem.
Interea medios Iuno despexit in agros:
Et noctis faciem nebulas fecisse volucres
Sub nitido mirata die; non fluminis illas
Esse, nec humenți sentit tellure remitti:
Atque, suus coniux ubi sit, circumspicit; ut quae
Deprensi toties iam nosset furta mariti.

Quem postquam coelo non reperit; Aut ego fallor,
Aut ego laedor, ait; delapsaque ab aethere summo
Constitit in terris, nebulasque recedere iussit.
Coniugis adventum praesenserat, inque nitentem
Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam,

Bos quoque formosa est. Speciem Saturnia vaccae,
Quamquam invita, probat: nec non et cuius, et unde,
Quove sit armento, veri quasi nescia, quaerit.

600

605

610

Iupiter e terra genitam mentitur, ut auctor
Desinat inquiri. Petit hanc Saturnia munus.

615

Quid faciat? crudele, suos addicere amores:

Non dare, suspectum. Pudor est, qui suadeat illinc;

Hinc dissuadet amor. Victus pudor esset amore:

Sed, leve si munus sociae generisque torique

620

Vacca negaretur, poterat non vacca videri.

Pellice donata, non protinus exuit omnem

Diva metum; timuitque Iovem, et fuit anxia furti;
Donec Arestoridae servandam tradidit Argo.
Centum luminibus cinctum caput Argus habebat:
Inde suis vicibus capiebant bina quietem:
Caetera servabant, atque in statione manebant.
Constiterat quocunque modo, spectabat ad Io:
Ante oculos Io, quamvis aversus, habebat.
Luce sinit pasci: cum sol tellure sub alta est,
Claudit, et indigno circumdat vincula collo.
Frondibus arborers, et amara pascitur herba:
Proque toro terrae, non semper gramen habenti,
Incubat infelix; limosaque flumina potat.
Illa etiam supplex Argo cum brachia vellet

625

630

635

Tendere, non habuit, quae brachia tenderet Argo:
Conatoque queri mugitus edidit ore:

Pertimuitque sonos: propriaque exterrita voce est.

Venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat,

640

Inachidas ripas: novaque ut conspexit in unda
Cornua, pertimuit, seque externata refugit.
Naides ignorant, ignorat et Inachus ipse,

Quae sit. At illa patrem sequitur, sequiturque sorores:
Et patitur tangi, seque admirantibus offert.

645 Decerptas senior porrexerat Inachus herbas;

Illa manus lambit, patriisque dat oscula palmis:
Nec retinet lacrimas: et, si modo verba sequantur,
Oret opem, nomenque suum, casusque loquatur.
Littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit,
650 Corporis indicium mutati triste peregit.

Me miserum! exclamat pater Inachus: inque gementis
Cornibus, et niveae pendens cervice iuvencae,

Me miserum! ingeminat. Tune' es quaesita per omnes,
Nata, mihi terras? tu non inventa reperta

655 Luctus eras levior. Retices: nec mutua nostris
Dicta refers; alto tantum suspiria ducis

Pectore: quodque unum potes, ad mea verba remugis.
At tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam:
Spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum.
660 De grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus.
Nec finire licet tantos mihi morte dolores:
Sed nocet esse deum: praeclusaque ianua leti
Aeternum nostros luctus extendit in aevum.
Talia moerenti stellatus submovet Argus,
665 Ereptamque patri diversa in pascua natam

Abstrahit. Ipse procul montis sublime cacumen
Occupat: unde sedens partes speculetur in omnes.

Nec Superum rector mala tanta Phoronidos ultra
Ferre potest: natumque vocat, quem lucida partu
670 Pleïas enixa est: letoque det, imperat, Argum.
Parva mora est, alas pedibus, virgamque potenti
Somniferam sumsisse manu, tegimenque capillis.
Haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce
Desilit in terras. Illic tegimenque removit,
675 Et posuit pennas: tantummodo virga retenta est.
Hac agit, ut pastor, per devia rura capellas,
Dum venit, abductas: et structis cantat avenis.
Voce nova captus custos Iunonius, At tu,

Quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo, 680 Argus ait: neque enim pecori fecundior ullo

Herba loco est: aptamque vides pastoribus umbram. Sedit Atlantiades, et euntem multa loquendo Detinuit sermone diem: iunctisque canendo Vincere arundinibus servantia lumina tentat. 685 Ille tamen pugnat molles evincere somnos: Et, quamvis sopor est oculorum parte receptus, Parte tamen vigilat. Quaerit quoque, namque reperta Fistula nuper erat, qua sit ratione reperta.

Tum deus, Arcadiae gelidis in montibus, inquit,

Inter Hamadryadas celeberrima Nonacrinas
Naïas una fuit: Nymphae Syringa vocabant.
Non semel et Satyros eluserat illa sequentes,
Et quoscunque deos umbrosave silva, feraxve
Rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat
Virginitate deam. Ritu quoque cincta Dianae
Falleret, et credi posset Latonia, si non
Corneus huic arcus, si non foret aureus illi.
Sic quoque fallebat. Redeuntem colle Lycaeo
Pan videt hanc, pinuque caput praecinctus acuta,
Talia verba refert. Restabat verba referre,
Et precibus spretis fugisse per avia Nympham;
Donec arenosi placidum Ladonis ad amnem
Venerit: hic illi cursum impedientibus undis,
Ut se mutarent, liquidas orasse sorores:
Panaque cum prensam sibi iam Syringa putaret,
Corpore pro Nymphae calamos tenuisse palustres:
Dumque ibi suspirat, motos in arundine ventos
Effecisse sonum tenuem, similemque querenti:
Arte nova vocisque deum dulcedine captum,
Hoc mihi concilium tecum, dixisse, manebit:
Atque ita disparibus calamis compagine cerae
Inter se iunctis nomen tenuisse puellae.
Talia dicturus vidit Cyllenius omnes

690

695

700

705

710

Succubuisse oculos, adopertaque lumina somno.
Supprimit extemplo vocem, firmatque soporem,
Lauguida permulcens medicata lumina virga.
Nec mora: falcato nutantem vulnerat ense,
Qua collo confine caput: saxoque cruentum
Deiicit, et maculat praeruptam sanguine cautem.

715

Arge, iaces: quodque in tot lumina lumen habebas,
Exstinctum est: centumque oculos nox occupat una.
Excipit hos, volucrisque suae Saturnia pennis
Collocat: et gemmis caudem stellantibus implet.
Protinus exarsit, nec tempora distulit irae;
Horriferamque oculis animoque obiecit Erinnyn
Pellicis Argolicae, stimulosque in pectora caecos
Condidit, et profugam per totum terruit orbem.
Ultimus immenso restabat, Nile, labori.

720

725

Quem simul ac tetigis, positisque in margine ripae
Procubuit genibus, resupinoque ardua collo,
Quos potuit, solos tollens ad sidera vultus,
Et gemitu, et lacrimis, et luctisono mugitu
Cum love visa queri est, finemque orare malorum,
Coniugis ille suae complexus colla lacertis,

750

20 P. OVIDII NASONIS METAMORPHOSEON LIB. I.

735 Finiat ut poenas tandem, rogat: Inque futurum
Pone metus, inquit, nunquam tibi causa doloris
Haec erit et Stygias iubet hoc audire paludes.
Ut lenita dea est, vultus capit illa priores:
Fitque, quod ante fuit. Fugiunt e corpore setae:
740 Cornua decrescunt: fit luminis artior orbis:

Contrahitur rictus: redeunt humerique manusque:
Ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues.
De bove nil superest, formae nisi candor, in illa:
Officioque pedum Nymphe contenta duorum
745 Erigitur: metuitque loqui, ne more iuvencae
Mugiat: et timide verba intermissa retentat.
Nunc dea linigera colitur celeberrima turba.

Huic Epaphus magni genitus de semine tandem
Creditur esse Iovis: perque urbes iuncta parenti
750 Templa tenet. Fuit huic animis aequalis et annis
Sole satus Phaethon: quem quondam magna loquentem,
Nec sibi cedentem, Phoeboque parente superbum,
Non tulit Inachides: Matrique, ait, omnia demens
Credis, et es tumidus genitoris imagine falsi.
755 Erubuit Phaethon, iramque pudore repressit:
Et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem.
Quoque magis doleas, genetrix, ait; ille ego liber,
Ille ferox tacui. Pudet haec opprobria nobis
Et dici potuisse, et non potuisse repelli.
760 At tu, si modo sum coelesti stirpe creatus,
Ede notam tanti generis: meque assere coelo.
Dixit, et implicuit materno brachia collo:

Perque suum, Meropisque caput, taedasque sororum,
Traderet, oravit, veri sibi signa parentis.

765 Ambiguum, Clymene precibus Phaethontis, an ira
Mota magis dicti sibi criminis, utraque coelo
Brachia porrexit: spectansque ad lumina Solis,
Per iubar hoc, inquit, radiis insigne coruscis,
Nate, tibi iuro, quod nos auditque videtque;
770 Hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem,
Sole satum. Si ficta loquor, neget ipse videndum
Se mihi, sitque oculis lux ista novissima nostris.
Nec longus labor est, patrios tibi nosse penates:
Unde oritur, domus est terrae contermina nostrae.
775 Si modo fert animus; gradere: et scitabere ab ipso.
Emicat extemplo laetus post talia matris

Dicta suae Phaethon, et concipit aethera mente.
Aethiopasque suos, positosque sub ignibus Indos
Sidereis transit, patriosque adit impiger ortus.

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER SECUNDUS.

Regia Solis erat sublimibus alta columnis,
Clara micante auro, flammasque imitante pyropo: .
Cuius ebur nitidum fastigia summa tenebat:
Argenti bifores radiabant lumine valvae..
Materiem superabat opus: nam Mulciber illic
Aequora caelarat, medias cingentia terras,

Terrarumque orbem, coelumque, quod imminet orbi.
Coeruleos habet unda deos, Tritona canorum,
Proteaque ambiguum, balaenarumque prementem.
Aegaeona suis immania terga lacertis,

Doridaque, et natas: quarum pars nare videntur,
Pars in mole sedens virides siccare capillos,
Pisce vehi quaedam. Facies non omnibus una,
Nec diversa tamen: qualem decet esse sororum.
Terra viros, urbesque gerit, silvasque, ferasque,
Fluminaque, et Nymphas, et caetera numina ruris.
Haec super imposita est coeli fulgentis imago,
Signaque sex foribus dextris, totidemque sinistris.
Quo simul acclivo Clymeneïa limite proles
Venit, et intravit dubitati tecta parentis;
Protinus ad patrios sua fert vestigia vultus,
Consistitque procul: neque enim propiora ferebat
Lumina. Purpurea velatus veste sedebat
In solio Phoebus, claris lucente zmaragdis.
A dextra, laevaque Dies, et Mensis, et Annus,
Saeculaque, et positae spatiis aequalibus Horae:
Verque novum stabat, cinctum florente corona:

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »