Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Dente pedem strinxit, virusque in corpore liquit.
Cum vita suppressa fuga est. Amplectitur amens.
Exanimem, clamatque, Piget, piget esse secutum:
Sed non hoc timui: nec erat mihi vincere tanti.
Perdidimus miseram nos te duo. Vulnus ab angue,
A me causa data est. Ego sim sceleratior illo,
Ni tibi morte mea mortis solatia mittam.
Dixit: et e scopulo, quem rauca subederat unda,
Se dedit in pontum. Tethys miserata cadentem
Molliter excepit, nantemque per aequora pennis
Texit: et optatae non est data copia mortis.
Indignatur amans invitum vivere cogi,
Obstarique animae, misera de sede volenti
Exire. Utque novas humeris assumserat alas,

780

785

Subvolat, atque iterum corpus super aequora mittit.

790

Pluma levat casus. Furit Aesacos, inque profundum
Pronus abit, letique viam sine fine retentat.
Fecit amor maciem: longa internodia crurum,
Longa manet cervix: caput est a corpore longe.
Aequor amat, nomenque tenet, quia mergitur illo.

795

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER DUODECIMUS.

Nescius assumtis Priamus pater Aesacon alis
Vivere, lugebat: tumulo quoque nomen habenti
Inferias dederat cum fratribus Hector inanes.
Defuit officio Paridis praesentia trísti,

5 Postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum
Attulit in patriam: coniurataeque sequuntur
Mille rates, gentisque simul commune Pelasgae.
Nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi
Invia fecissent venti, Boeotaque tellus

10 Aulide piscosa puppes tenuisset ituras.

Hic patrio de more lovi cum sacra parassent,
Ut vetus accensis incanduit ignibus ara;
Serpere caeruleum Danai videre draconem
In platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.
15 Nidus erat volucrum bis quatuor arbore summa:
Quas simul, et matrem circum sua damna volantem,
Corripuit serpens, avidaque recondidit alvo.
Obstupuere omnes; at veri providus augur
Thestorides, Vincemus, ait: gaudete, Pelasgi.
20 Troia cadet; sed erit nostri mora longa laboris.
Atque novem volucres in belli digerit annos.
Ille, ut erat, virides amplexus in arbore ramos,
Fit lapis, et servat serpentis imagine saxum.
Permanet Aoniis Nereus violentus in undis,
25 Bellaque non transfert; et sunt, qui parcere Troiae
Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi.
At non Thestorides. Nec enim nescitve tacetve,

Sanguine virgineo placandam virginis iram
Esse deae. Postquam pietatem publica causa,
Rexque patrem vicit, castumque datura cruorem
Flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris;
Victa dea est, nubemque oculis obiecit, et inter
Officium turbamque sacri, vocesque precantum,
Supposita fertur mutasse Mycenida cerva.
Ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana,
Et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit;
Accipiunt ventos a tergo mille carinae,
Multaque perpessae Phrygia potiuntur arena.
Orbe locus medio est inter terrasque, fretumque,
Coelestesque plagas, triplicis confinia mundi;
Vnde quod est usquam, quamvis regionibus absit,
Inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures.
Fama tenet, summaque domum sibi legit in arce:
Innumerosque aditus, ac mille foramina tectis
Addidit, et nullis inclusit limina portis.
Nocte dieque patent. Tota est ex ore sonanti:
Tota fremit, vocesque refert: iteratque, quod audit.
Nulla quies intus, nullaque silentia parte.

30

$5

40

45

Nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis:
Qualia de pelagi, si quis procul audiat, undis
Esse solent: qualemve sonum, cum Iupiter atras
Increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.

50

Atria turba tenent: veniunt leve vulgus, euntque,
Mistaque cum veris passim commenta vagantur
Millia rumorum, confusaque verba volutant.
E quibus hi vacuas implent sermonibus aures:
Hi narrata ferunt alio: mensuraque ficti
Crescit, et auditis aliquid novus adiicit auctor.
Illic Credulitas, illic temerarius Error,
Vanaque Laetitia est, consternatique Timores,
Seditioque repens, dubioque auctore Susurri.
Ipsa, quid in coelo rerum, pelagoque geratur,
Et tellure, videt, totumque inquirit in orbem.

55

60

Fecerat haec notum, Graias cum milite forti Adventare rates: neque inexspectatus in armis Hostis adest. Prohibent aditu, littusque tuentur Troës: et Hectorea primus fataliter hasta,

65

Protesilaë, cadis: commissa que proelia magno

Stant Danaïs: fortisque animae nece cognitus Hector:

Nec Phryges exiguo, quid Achaïa dextera posset,
Sanguine senserunt. Et iam Sigea rubebant

70

Littora: iam leto, proles Neptunia, Cygnus

Mille viros dederat: iam curru instabat Achilles,
Troaque Peliacae sternebat cuspidis ictu

75 Agmina, perque acies aut Cygnum aut Hectora quaerens
Congreditur Cygno: decimum dilatus in annum
Hector erat. Tum colla iugo candentia pressos
Exhortatus equos, currum direxit in hostem :
Concutiensque suis vibrantia tela lacertis,
80 Quisquis es, o iuvenis, solatia mortis habeto,
Dixit, ab Haemonia quod sis iugulatus Achille.
Hactenus Aeacides. Vocem gravis hasta secuta est.
Sed quamquam certa nullus fuit error in hasta;
Nil tamen emissi profecit acumine ferri:
85 Utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu
Nate dea, nam te fama praenovimus, inquit
Ille, quid a nobis vulnus miraris abesse?

Mirabatur enim; non haec, quam cernis, equinis
Fulva iubis cassis, neque onus cava parma sinistrae
90 Auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis.
Mars quoque ob hoc capere arma solet. Romovebitur omne
Tegminis officium; tamen indestrictus abibo.
Est aliquid, non esse satum Nereede, sed qui
Nereaque, et natas, et totum temperet aequor.
95 Dixit: et haesurum clipei curvamine telum
Misit in Aeaciden, quod et aes, et proxima rupit
Terga novena boum, decimo tamen orbe moratum.
Excutit hoc heros, rursusque trementia forti
Tela manu torsit; rursus sine vulnere corpus,
100 Sincerumque fuit, nec tertia cuspis apertum
Et se praebentem valuit destringere Cygnum.
Haud secus exarsit, quam Circo taurus aperto,
Cum sua terribili petit irritamina cornu,
Puniceas vestes, elusaque vulnera sentit.

105 Num tamen exciderit ferrum, considerat, hastae:
Haerebat ligno. Manus est mea debilis ergo,
Quasque, ait, ante habuit vires, effudit in uno.
Nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primus
Moenia disieci; vel cum Tenedonque suoque
110 Eëtioneas implevi sanguine Thebas;

Vel cum purpureus populari caede Caycus
Fluxit, opusque meae bis sensit Telephus hastae.
Hic quoque tot caesis, quorum per littus acervos
Et feci, et video, valuit mea dextra, valetque.
115 Dixit: et, ante actis veluti male crederet, hastam

Misit in adversum Lycia de plebe Menoeten:
Loricamque simul, subiectaque pectora rupit
Quo plangente gravem moribundo vertice terram,
Extrahit illud idem calido de vulnere telum,

125

Atque ait, Haec manus est, haec, qua modo vicimus, hasta. 120
Utar in hunc isdem: sit in hoc precor exitus idem.
Sic fatus, Cygnumque petit, nec fraxinus errat:
Inque humero sonuit non evitata sinistro.
Inde, velut muro, solidave a caute, repulsa est.
Qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cygnum
Viderat, et frustra fuerat gavisus, Achilles.
Vulnus erat nullum: sanguis erat ille Menoetae.
Tum vero praeceps curru fremebundus ab alto
Desilit, et nitido securum cominus hostem
Ense petens, parmam gladio, galeamque cavari
Cernit, et in duro laedi quoque corpore ferrum.
Haud tulit ulterius: clipeoque adversa reducto
Ter, quater ora viri, capulo cava tempora pulsat,
Cedentique sequens instat, turbatque, ruitque,
Attonitoque negat requiem. Pavor occupat illum:
Ante oculosque natant tenebrae: retroque ferenti
Aversos passus medio lapis obstitit arvo:
Quem super inpulsum resupino pectore Cygnum
Vi multa vertit, terraeque adflixit Achilles.

130

135

Tum, clipeo genibusque premens praecordia duris,

140

Vincla trahit galeae: quae presso subdita mento
Elidunt fauces, et respiramen, iterque

Eripiunt animae. Victum spoliare parabat;

Arma relicta videt: corpus deus aequoris albam
Contulit in volucrem, cuius modo nomen habebat.

145

Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum

Attulit, et positis pars utraque substitit armis.

Dumque vigil Phrygios servat custodia muros,
Et vigil Argolicas servat custodia fossas;
Festa dies aderat, qua Cygni victor Achilles
Pallada vittatae placabat sanguine vaccae.
Cuius ut imposuit prosecta calentibus aris,
Et dis acceptus penetravit in aethera nidor;
Sacra tulere suam, pars est data caetera mensis.
Discubuere toris proceres, et corpora tosta
Carne replent, vinoque levant curasque sitimque.
Non illos citharae, non illos carmina vocum,
Longave multifori delectat tibia buxi;

Sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendi

150

155

« ZurückWeiter »