Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

5

10

XIII

Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
Paucis, si tibi di favent, diebus,

Si tecum attuleris bonam atque magnam
Cenam, non sine candida puella

Et vino et sale et omnibus cachinnis.

Haec si, inquam, attuleris, venuste noster,
Cenabis bene: nam tui Catulli

Plenus sacculus est aranearum.

Sed contra accipies meros amores
Seu quid suavius elegantiusve est:

Nam unguentum dabo, quod meae puellae
Donarunt Veneres Cupidinesque,

Quod tu cum olfacies, deos rogabis,

Totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

XIV.

Ni te plus oculis meis amarem,
Iucundissime Calve, munere isto

Odissem te odio Vatiniano:

Nam quid feci ego quidve sum locutus,

Cur me tot male perderes poetis ?

Isti di mala multa dent clienti,

Qui tantum tibi misit inpiorum.

Quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum
Munus dat tibi Sulla litterator,

Non est mi male, sed bene ac beate,

Quod non dispereunt tui labores.

Di magni, horribilem et sacrum libellum
Quem tu scilicet ad tuum Catullum
Misti, continuo ut die periret

Saturnalibus optimo dierum!

Non non hoc tibi, salse, sic abibit:

Nam, si luxerit, ad librariorum

Curram scrinia Caesios Aquinos

с

5

10

15

20

Suffenum omnia colligam venena,

Ac te his suppliciis remunerabor.
Vos hinc interea valete abite

Illuc, unde malum pedem attulistis,
Saecli incommoda, pessimi poetae.

25

XIVb.

Siqui forte mearum ineptiarum
Lectores eritis manusque vestras
Non horrebitis admovere nobis,

XV.

Commendo tibi me ac meos amores,
Aureli veniam peto pudenter,

Vt, si quicquam animo tuo cupisti,
Quod castum expeteres et integellum,
Conserves puerum mihi pudice,

Non dico a populo: nihil veremur

Istos, qui in platea modo huc modo illuc
In re praetereunt sua occupati:

Verum a te metuo tuoque pene

Infesto pueris bonis malisque.

Quem tu qua lubet, ut iubet, moveto,
Quantum vis, ubi erit foris, paratum:
Hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
Quod si te mala mens furorque vecors
In tantam inpulerit, sceleste, culpam,
Vt nostrum insidiis caput lacessas,
A tum te miserum malique fati,
Quem attractis pedibus patente porta
Percurrent raphanique mugilesque.

5

ΙΟ

15

ΙΟ

XVI.

Pedicabo ego vos et irrumabo,
Aureli pathice et cinaede Furi,
Qui me ex versiculis meis putastis,
Quod sunt molliculi, parum pudicum.
5 Nam castum esse decet pium poetam
Ipsum, versiculos nihil necesse est,

Qui tum denique habent salem ac leporem,
Si sunt molliculi ac parum pudici

Et quod pruriat incitare possunt,

Non dico pueris, sed his pilosis,
Qui duros nequeunt movere lumbos.
Vos, quod milia multa basiorum
Legistis, male me marem putatis ?
Pedicabo ego vos et irrumabo.

« ZurückWeiter »