Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CATVLLI FRAGMENTA.

I.

At non effugies meos iambos.

Porph. ad Hor. Carm. I. 16, 24. Iambici autem versus aptissimi habentur ad maledicendum. *** Denique et Catullus, cum maledicta minaretur, sic ait. At non cett.

2 Hunc lucum tibi dedico consecroque Priape,

3.

Qua domus tua Lampsaci est
Lampsaci est quaque
quaque silva

Priape,

Nam te praecipue in suis urbibus colit ora

Hellespontia ceteris ostreosior oris.

Terentianus Maurus 2755.

de meo ligurrire libidost.

Nonius Marcellus p. 134 M.

4. [et Lario inminens Comum.]

Vibii Sequestris (p. 12, 9 Bursian) codex unus, (Mus. Brit.

Add. MSS. 16986.).

5. Servius ad Verg. Georg. II. 95. Hanc uvam Cato praecipue laudat in libris quos scripsit ad filium; contra Catullus eam vituperat et dicit nulli rei esse aptam miraturque cur eam laudaverit Cato.

6. Plin. Nat. Hist. XXVIII. 2. 19. Hinc Theocriti apud Graecos, Catulli apud nos proxumeque Vergili incantamentorum amatoria imitatio.

7.

8.

Sic sua lascivo cantata est saepe Catullo
Femina, cui falsum Lesbia nomen erat,
Nec contentus ea, multos vulgavit amores,

In quibus ipse suum fassus adulterium est. Ovid. Trist. II. 427.

Serv. ad Verg. Aen. III. 409. Hinc etiam Catullus cavĕre dixit. Cf. Catull. 50. 18, 19: 61, 152.

9.

[Nonius Marcellus p. 546 Carchesia. . . Catullus Veronensis :

10

Lucida qua splendet (sic) carchesia mali.]

Servius ad Verg. Aen. VII. 378 Catullus hoc turben dicit ut hoc carmen.

PERVIGILIVM VENERIS.

Cras amet qui numquam amavit quique amavit cras

amet.

Ver novum, ver iam canorum, vere natus orbis est, Vere concordant amores, vere nubunt alites,

Et nemus comam resolvit de maritis imbribus: 5 Cras amorum copulatrix inter umbras arborum Implicat casas virentis de flagello myrteo,

Cras Dione iura dicit fulta sublimi throno.

Cras amet qui numquam amavit quique amavit cras

amet.

Tunc cruore de superno spumeo pontus globo 10 Caerulas inter catervas, inter et bipedes equos, Fecit undantem Dionen de marinis imbribus.

Cras amet qui numquam amavit quique amavit cras

amet.

Ipsa gemmis purpurantem pingit annum floridis
Ipsa surgentes papillas de Favoni spiritu

Vrget in nodos feraces, ipsa roris lucidi,
Noctis aura quem relinquit, spargit umentis aquas.
En micant lacrimae trementes de caduco pondere :
Gutta praeceps orbe parvo sustinet casus suos.
En pudorem florulentae prodiderunt purpurae:
Vmor ille, quem serenis astra rorant noctibus,
Mane virgineas papillas solvit umenti peplo.
Ipsa iussit mane ut udae virgines nubant rosae :
Facta Veneris de cruore deque Amoris osculis
Deque gemmis deque flammis deque solis purpuris
Cras ruborem, qui latebat veste tectus ignea,
Vnico marita voto non pudebit solvere.

Cras amet qui numquam amavit quique amavit cras

amet.

Ipsa Nymphas diva luco iussit ire myrteo :
It puer comes puellis; nec tamen credi potest

Esse Amorem feriatum, si sagittas vexerit.

15

20

25

30

Ite, Nymphae, posuit arma, feriatus est Amor:
Iussus est inermis ire, nudus ire iussus est,

Neu quid arcu neu sagitta neu quid igne laederet. Sed tamen Nymphae cavete, quod Cupido pulcher est: 35 Est in armis totus idem quando nudus est Amor. Cras amet qui numquam amavit quique amavit cras

amet.

Conpari Venus pudore mittit ad te virgines.
Vna res est quam rogamus: cede, virgo Delia,
Vt nemus sit incruentum de ferinis stragibus,
40 Et recentibus virentes ducat umbras floribus.
Ipsa vellet te rogare, si pudicam flecteret,
Ipsa vellet ut venires, si deceret virginem.
Iam tribus choros videres feriantis noctibus
Congreges inter catervas ire per saltus tuos,
45 Floreas inter coronas, myrteas inter casas.

Nec Ceres nec Bacchus absunt nec poetarum deus.
Detinenda nocte tota est pervigilia canticis :

Regnet in silvis Dione: tu recede, Delia.

Cras amet qui numquam amavit quique amavit cras

amet.

« ZurückWeiter »