Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[graphic][merged small]

III.

Lugete, o Veneres Cupidinesque,
Et quantum est hominum venustiorum.
Passer mortuus est meae puellae,
Passer, deliciae meae puellae,

Quem plus illa oculis suis amabat:
Nam mellitus erat suamque norat
Ipsam tam bene quam puella matrem,
Nec sese a gremio illius movebat,
Sed circumsiliens modo huc modo illuc
Ad solam dominam usque pipiabat.
Qui nunc it per iter tenebricosum
Illuc, unde negant redire quemquam.
At vobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella devoratis :
Tam bellum mihi passerem abstulistis.
Vae factum male! vae miselle passer!
Tua nunc opera meae puellae

Flendo turgiduli rubent ocelli.

5

ΙΟ

15

IV.

Phaselus ille, quem videtis, hospites,
Ait fuisse navium celerrimus,

Neque ullius natantis impetum trabis

Nequisse praeterire, sive palmulis

5

Opus foret volare sive linteo.

IO

15

Et hoc negat minacis Hadriatici

Negare litus insulasve Cycladas

Rhodumque nobilem horridamque Thraciam

Propontida trucemve Ponticum sinum,

Vbi iste post phaselus antea fuit
Comata silva: nam Cytorio in iugo
Loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica et Cytore buxifer,
Tibi haec fuisse et esse cognitissima
Ait phaselus ultima ex origine
Tuo stetisse dicit in cacumine,
Tuo imbuisse palmulas in aequore,

Et inde tot per impotentia freta

Erum tulisse, laeva sive dextera
Vocaret aura, sive utrumque Iuppiter
Simul secundus incidisset in pedem;
Neque ulla vota litoralibus deis

Sibi esse facta, cum veniret a mari
Novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
Sed haec prius fuere: nunc recondita
Senet quieta seque dedicat tibi,

Gemelle Castor et gemelle Castoris.

20

25

« ZurückWeiter »