Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

laesa queror de te, si sinis ipse, meo.
Quis deus opposuit nostris sua numina votis?
ne tua permaneam, quod mihi crimen obest?
Leniter, ex merito quidquid patiare, ferendum est:
quae venit indignae poena, dolenda venit.
Nondum tantus eras, quum te contenta marito,
edita de magno flumine Nympha, fui.
Qui nunc Priamides (adsit reverentia vero,)
servus eras; servo nubere Nympha tuli.
Saepe greges inter requievimus arbore tecti;
mistaque cum foliis praebuit herba torum.
Saepe super stramen foenoque iacentibus alto
defensa est humili cana pruina casa.
Quis tibi monstrabat saltus venatibus aptos,
et tegeret catulos qua fera rupe suos?
Retia saepe comes maculis distincta tetendi;
saepe citos egi per iuga summa canes.
Incisae servant a te mea nomina fagi,
et legor Oenone falce notata tua :

et quantum trunci, tantum mea nomina crescunt.
Crescite et in titulos surgite recta meos.
Populus est, memini, fluviali consita ripa,
est in qua nostri litera scripta memor.
Popule, vive precor, quae consita margine ripae
hoc in rugoso cortice carmen habes:
Quum Paris Oenone poterit spirare relicta,
ad fontem Xanthi versa recurret aqua.

Xanthe, retro propera, versaeque recurrite lym

sustinet Denonen deseruisse Paris.

phae:

Illa dies fatum miserae mihi duxit: ab illa pessima mutati coepit amoris hiems:

qua Venus et Iuno, sumtisque decentior armis

[blocks in formation]

40

venit in arbitrium nuda Minerva tuum. Attoniti micuere sinus, gelidusque cucurrit, ut mihi narrasti, dura per ossa tremor. Consului (neque enim modice terrebar,) anusque longaevosque senes. Constitit esse nefas. Caesa abies, sectaeque trabes, et, classe parata, caerula ceratas accipit unda rates. Flesti discedens: hoc saltem parce negare. Praeterito magis est iste pudendus amor. 45 Et flesti et nostros vidisti flentis ocellos.

50

Miscuimus lacrimas moestus uterque suas.
Non sic appositis vincitur vitibus ulmus,
ut tua sunt collo brachia nexa meo.
Ah quoties, quum te vento quererere teneri,
riserunt comites! Ille secundus erat.
Oscula dimissae quoties repetita dedisti!
Quam vix sustinuit dicere lingua, Vale!
Aura levis rigido pendentia lintea malo

suscitat; et remis eruta canet aqua. 55 Prosequor infelix oculis abeuntia vela,

60

qua licet; et lacrimis humet arena meis.
Utque celer venias, virides Nereïdas oro;
scilicet ut venias in mea damna celer.
Votis ergo meis alii rediture redisti?

Hei mihi! pro dira pellice blanda fui!
Adspicit immensum moles nativa profundum.
Mons fuit: aequoreis illa resistit aquis.
Hinc ego vela tuae cognovi prima carinae,
et mihi per fluctus impetus ire fuit.

65 Dum moror, in summa fulsit mihi purpura prora. Pertimui: cultus non erat ille tuus.

Fit propior, terrasque cita ratis attigit aura:
femineas vidi corde tremente genas.

Non satis id fuerat: (quid enim furiosa morabar?)
haerebat gremio turpis amica tuo.
Tunc vero rupique sinus et pectora planxi,
et secui madidas ungue rigente genas:
implevique sacram querulis ululatibus Iden.
Illinc has lacrimas in mea saxa tuli.

Sic Helene doleat, desertaque coniuge ploret ;
quaeque prior nobis intulit, ipsa ferat.

Nunc tibi conveniunt, quae te per aperta sequantur aequora, legitimos destituantque viros.

At

quum pauper eras, armentaque pastor agebas, nulla, nisi Oenone, pauperis uxor erat.

Non ego miror opes, nec me tua regia tangit,

nec de tot Priami dicar ut una nurus:

non tamen ut Priamus Nymphae socer esse recuset, aut Hecubae fuerim dissimulanda nurus. Dignaque sum, et cupio fieri matrona potentis.

Sunt mihi, quas possint sceptra decere, manus. Nec me, faginea quod tecum fronde iacebam, despice purpureo sum magis apta toro. Denique, tutus amor meus est tibi; nulla parantur bella, nec ultrices advehit unda rates. Tyndaris infestis fugitiva reposcitur armis. Hac venit in thalamos dote superba tuos. Quae si sit Danais reddenda, vel Hectora fratrem, vel cum Deiphobo Polydamanta roga. Quid gravis Antenor, Priamus quid censeat ipse, consule, quîs aetas longa magistra fuit. Turpe rudimentum, patriae praeponere raptam. Caussa pudenda tua est; iusta vir arma movet. Nec tibi, si sapias, fidam promitte Lacaenam, quae sit in amplexus tam cito versa tuos. Ut minor Atrides temerati foedera lecti

70

75

80

85

90

95

100

clamat, et externo laesus amore dolet, tu quoque clamabis. Nulla reparabilis arte laesa pudicitia est: deperit illa semeì. 105 Ardet amore tui? Sic et Menelaon amavit: nunc iacet in viduo credulus ille toro. Felix Andromache, certo bene nupta marito! Uxor ad exemplum fratris habenda fui. Tu levior foliis, tunc quum, sine pondere succi, mobilibus ventis arida facta, volant:

110

et minus est in te, quam summa pondus arista,
quae levis assiduis solibus usta riget.

Hacc tua (nam recolo,) quondam germana canebat,
sic mihi diffusis vaticinata comis:

115 Quid facis, Oenone? quid arenae semina mandas? Non profecturis littora bobus aras.

120

Graia iuvenca venit, quae te patriamque domum

que

perdat: iö prohibe; Graia iuvenca venit.
Dum licet, obscoenam ponto, di, mergite pup-
pim.
Heu! quantum Phrygii sanguinis illa vehit!
Dixerat; in cursu famulae rapuere furentem:
at mihi flaventes diriguere comae.

Ah, nimium vates miserae mihi vera fuisti !
Possidet en saltus illa iuvenca meos.

125 Sit facie quamvis insignis, adultera certe est.
Deseruit socios, hospite capta, deos.
Illam de patria Theseus, nisi nomine fallor,
nescio quis Theseus, abstulit ante sua.

130

A iuvene et cupido credatur reddita virgo.
Unde haec compererim tam bene, quaeris? Amo
Vim licet appelles, et culpam nomine veles;

quae toties rapta est, praebuit ipsa rapi.

At manet Oenone fallenti casta marito :
et poteras falli legibus ipse tuis.
Me Satyri celeres (silvis ego tecta latebam,)
quaesierunt rapido, turba proterva, pede:
cornigerumque caput pinu praecinctus acuta
Faunus in immensis, qua tumet Ida, iugis.
Me fide conspicuus Troiae munitor amavit.
Ille meae spolium virginitatis habet.
Id quoque luctando; rupi tamen ungue capillos;
oraque sunt digitis aspera facta meis.
Nec pretium stupri gemmas aurumve poposci.
Turpiter ingenuum munera corpus emunt.
Ipse, ratus dignam, medicas mihi tradidit artes ;
admisitque meas ad sua dona manus.

Quaecunque herba potens ad opem radixque medendi
utilis in toto nascitur orbe, mea est.

Me miseram, quod amor non est medicabilis herbis!
Deficior prudens artis ab arte mea.

Ipse repertor opis vaccas pavisse Pheraeas
fertur, et a nostro saucius igne fuit.
Quod neque graminibus tellus fecunda creatis,
nec deus, auxilium tu mihi ferre potes.
Et potes et merui; dignae miserere puellae.
Non ego cum Danais arma cruenta fero:
sed tua sum, tecumque fui puerilibus annis :
et tua, quod superest temporis, esse precor.

EPISTOLA VI.

HYPSIPYLE IASONI

Litora Thessaliae reduci tetigisse carina diceris, auratae vellere dives ovis.

135

140

145

150

155

« ZurückWeiter »