Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

130

125 Illic te invenio; quamquam regionibus absis.
Sed non longa satis gaudia somnus habet.
Saepe tuos nostra cervice onerare lacertos,
saepe tuae videor supposuisse meos.
Blandior interdum, verisque simillima verba
eloquor: et vigilant sensibus ora meis.
Oscula cognosco, quae tu committere linguae,
aptaque consueras accipere, apta dare.
Ulteriora pudet narrare: sed omnia fiunt.
Et iuvat, et sine te non libet esse mihi.
135 At quum se Titan ostendit, et omnia secum,
tam cito me somnos destituisse queror.

140

Antra nemusque peto; tanquam nemus antraque

Conscia deliciis illa fuere meis.

prosint.

Illuc mentis inops, ut quam furialis Erichtho
impulit, in collo crine iacente, feror.
Antra vident oculi scabro pendentia topho,
quae mihi Mygdonii marmoris instar erant.
Invenio silvam, quae saepe cubilia nobis
praebuit, et multa texit opaca coma :

145 at non invenio dominum silvaeque meumque.
Vile solum locus est: dos erat ille loci.

150

Agnovi pressas noti mihi cespitis herbas :
de nostro curvum pondere gramen erat.
Incubui, tetigique locum, qua parte fuisti.
Grata prius lacrimas combibit herba meas.
Quin etiam rami positis lugere videntur

frondibus, et nullae dulce queruntur aves.
Sola virum non ulta pie moestissima mater
concinit Ismarium Daulias ales Ityn.
155 Ales Ityn, Sappho desertos cantat amores.
Hactenus, ut media caetera nocte silent.

Est nitidus, vitroque magis perlucidus omni,
fons sacer: hunc multi numen habere putant:
quem supra ramos expandit aquatica lotos,
una nemus; tenero cespite terra viret.
Hic ego quum lassos posuissem fletibus artus,
constitit ante oculos Naïas una meos.

Constitit, et dixit, Quoniam non ignibus aequis
ureris, Ambracias terra petenda tibi.

Phoebus ab excelso, quantum patet, adspicit ae

quor:

Actiacum populi Leucadiumque vocant.

Hinc se Deucalion, Pyrrhae succensus amore, misit, et illaeso corpore pressit aquas.

Nec mora: versus Amor tetigit lentissima Pyrrhae pectora; Deucalion igne levatus erat.

Hanc legem locus ille tenet. Pete protinus altam
Leucada; nec saxo desiluisse time.

160

165

170

Ut monuit, cum voce abiit. Ego territa surgo:
nec gravidae lacrimas continuere genae.
Ibimus, o, Nymphe, monstrataque saxa petemus.
Sit procul insano victus amore timor.
Quidquid erit, melius, quam nunc, erit. Aura, subito:
et mea non magnum corpora pondus habent.
quoque, mollis Amor, pennas suppone cadenti :
ne sim Leucadiae mortua crimen aquae.
Inde chelyn Phoebo, communia munera, ponam:
et sub ea versus unus et alter erunt:

Tu

Graia lyram posui tibi, Phoebe, poëtria Sappho:
convenit illa mihi, convenit illa tibi.

Cur tamen Actiacas miseram me mittis ad oras,
quum profugum possis ipse referre pedem?
Tu mihi Leucadia potes esse salubrior unda :
et forma et meritis tu mihi Phoebus eris.

175

180

185

190

An poles, o, scopulis undaque ferocior illa,
si moriar, titulum mortis habere meae?
At quanto melius iungi mea pectora tecum,

quam poterant saxis praecipitanda dari! Haec sunt illa, Phaon, quae tu laudare solebas: visaque sunt toties ingeniosa tibi.

195 Nunc vellem facunda forent! Dolor artibus obstat, ingeniumque meis substitit omne malis.

200

Non mihi respondent veteres in carmina vires.
Plectra dolore tacent; muta dolore lyra est.
Lesbides aequoreae, nupturaque nuptaque proles,
Lesbides, Aeolia nomina dicta lyra,

Lesbides, infamem quae me fecistis amatae,

desinite ad citharas turba venire meas. Abstulit omne Phaon, quod vobis ante placebat. Me miseram! dixi quam modo paene, meus! 205 Efficite, ut redeat: vates quoque vestra redibit. Ingenio vires ille dat, ille rapit.

210

Ecquid ago precibus? Pectusne agreste movetur?
an riget? et Zephyri verba caduca ferunt?
Qui mea verba ferunt, vellem tua vela referrent:
hoc te, si saperes, lente, decebat opus.

Sive redis, puppique tuae votiva parantur

munera; quid laceras pectora nostra mora? Solve ratem: Venus, orta mari, mare praestat amanti.

Aura dabit cursum; tu modo solve ratem. 215 Ipse gubernabit residens in puppe Cupido: ipse dabit tenera vela, legetque, manu. Sive iuvat longe fugisse Pelasgida Sappho; non tamen invenies, cur ego digna fuga. Hoc saltem miserae crudelis epistola dicat: ut mihi Leucadiae fata petantur aquae.

220

[blocks in formation]

Hanc tibi Priamides mitto, Ledaea, salutem,
quae tribui sola te mihi dante potest.
Eloquar? an flammae non est opus indice notae,
et plus, quam vellem, iam meus extat amor?
Ille quidem lateat malim, dum tempora dentur
laetitiae mistos non habitura metus.

Sed male dissimulo. Quis enim celaverit ignem,
lumine qui semper proditur ipse suo?

Si tamen exspectas, vocem quoque rebus ut addam,
uror: habes animi nuntia verba mei.
Parce, precor, fasso: nec duro caetera vultu
perlege, sed formae conveniente tuae.

Iamdudum gratum est, quod epistola nostra recepta
spem facit, hoc recipi me quoque posse modo.
Quae rata sint, nec te frustra promiserit, opto,
hoc mihi quae suasit, mater Amoris, iter.
Namque ego divino monitu, ne nescia pecces,
advehor: et coepto non leve numen adest.
Praemia magna quidem, sed non indebita, posco:
pollicita est thalamo te Cytherea meo.
Hac duce Sigeo dubias a littore feci

longa Phereclea per freta puppe vias.

Illa dedit faciles auras, ventosque secundos.
In mare (nil mirum) ius habet orta mari.
Perstet: et, ut pelagi, sic pectoris adiuvet aestum :
deferat in portus et mea vota suos.

Attulimus flammas, non hic invenimus, illas,
hac mihi tam longae caussa fuere viae.

[blocks in formation]

30

Nam neque tristis hiems, neque nos huc appulit

error.

Taenaris est classi terra petita meae.

Nec me crede fretum merces portante carina
findere. Quas habeo, di tueantur opes.
Nec venio Graias veluti spectator ad urbes.
Oppida sunt regni divitiora mei.

35 Te peto, quam lecto pepigit Venus aurea nostro.
Te prius optavi, quam mihi nota fores.
Ante tuos animo vidi, quam lumine, vultus:
prima fuit vultus nuntia fama tui.

40

Nec tamen est mirum, si, sicut oportuit, arcu
missilibus telis eminus ictus, amo.

Sic placuit fatis: quae ne convellere tentes,
accipe cum vera dicta relata fide.

Matris adhuc utero partu remorante tenebar:
iam gravidus iusto pondere venter erat.
45 Illa sibi ingentem visa est sub imagine somni
flammiferam pleno reddere ventre facem.
Territa consurgit; metuendaque noctis opacae
visa seni Priamo, vatibus ille, refert.
Arsuram Paridis vates canit Ilion igni.

50

Pectoris, ut nunc est, fax fuit illa mei.

Forma vigorque animi, quamvis de plebe videbar,
indicium tectae nobilitatis erant.

Est locus in mediae nemorosis vallibus Idae
devius, et piceis ilicibusque frequens :

55 qui nec ovis placidae, nec amantis saxa capellae,
nec patulo tardae carpitur ore bovis.
Hinc ego Dardaniae muros, excelsaque tecta,
et freta prospiciens, arbore nixus eram.
Ecce pedum pulsu visa est mihi terra moveri :
(vera loquar, veri vix habitura fidem :)

60

« ZurückWeiter »