Impiger ecce! Leo venantum sternere pergit agmina, et adversis infert sua pectora telis : quoque venit, fidens magis et sublatior ardet, 55 concussitque toros, et viribus addidit iram. Prodidit, atque suo properat sibi robore letum. Foedus Lucanis provolvitur Ursus ab antris, quid nisi pondus iners, stolidaeque ferocia mentis? Actus Aper setis iram denuntiat hirtis: 60 et ruit oppositi nitens in vulnera ferri, pressus et emisso moritur per viscera telo. Altera pars fidens pedibus, dat terga sequenti, ut pavidi Lepores, ut fulvo tergore Damae, et capto fugiens Cervus sine fine timore. 65 [Ipsa sequi natura docet, vel cominus ire.] Hic generosus honos, et gloria maior Equorum : nam capiunt animis palmam, gaudentque triumpho. Seu septem spatiis Circo meruere coronam; nonne vides victor quanto sublimius altum 70 attollat caput, et vulgi se venditet aurae? Celsave quum caeso decoratur terga leone, quam tumidus, quantoque venit spectabilis actu, compescatque solum generoso concita pulsu ungula sub spoliis graviter redeuntis opimis. 75 Quae laus prima Canum? quibus est audacia prae ceps, venandique sagax virtus, viresque sequendi. Quae nunc elatis rimantur naribus auras, et nunc demisso quaerunt vestigia rostro, et produnt clamore feram, dominumque vocando 80 increpitant. Quem si collatis effugit armis, insequitur tumulosque canis camposque per omnes. Noster in arte labor positus: spes omnis in illa. Nec tamen in medias pelagi te pergere sedes admoneam, vastique maris tentare profundum. Oblectetque moras, et molli serviat algae. tuque comes ratium, tractique per aequora sulci, 85 90 95 100 105 110 318 P. OVID. NAS. HALIEUTICON. 115 immitisque suae Conger per vulnera gentis; et capitis duro nociturus Scorpius ictu, ac nunquam aestivo conspectus sidere Glaucus. ut Scarus, epastas solus qui ruminat escas; 120 fecundumque genus Maenae, Lamyrosque, Smarisque, atque immunda Chromis, merito vilissima Salpa: atque avium dulces nidos imitata sub undis, et Squalus, et tenui suffusus sanguine Mullus: fulgentes Soleae candore, et concolor illis 125 passer, et Adriaco mirandus littore Rhombus : tunc Epodes lati, tum molles tergore Ranae, Extremi parent Lubricus et spina nocuus non Gobius ulla, et nigrum niveo portans in corpore virus 130 loligo, durique Sues, sinuosaque Caris: et tam deformi non dignus nomine Asellus : tuque peregrinis, Acipenser, nobilis undis. INCERTI AUCTORIS CONSOLATIO AD LIVIAM AUGUSTAM DE MORTE DRUSI NERONIS FILII EIUS QUI IN GERMANIA MORBO PERIIT. Visa diu felix, mater modo dicta Neronum, omnes, alterius luctu fortia verba loqui! Scilicet exiguo percussa es fulminis ictu ; fortior ut possis cladibus esse tuis. 10 Occidit exemplum, iuvenis, venerabile morum: maximus ille armis, maximus ille toga. 15 Ille modo eripuit latebrosas hostibus Alpes, et titulum belli dux, duce fratre, tulit. Ille genus Suevos acre, indomitosque Sygambros contudit, inque fugam barbara terga dedit: ignotumque tibi meruit, Romane, triumphum; protulit in terras imperiumque novas. Solvere vota Iovi, fatorum ignara tuorum, 20 20 mater, et armiferae solvere vota deae, Gradivumque patrem donis implere parabas; et quoscunque coli est iusque piumque deos. 25 maternaque sacros agitabas mente triumphos : forsitan et curae iam tibi currus erat. 30 Funera pro sacris tibi sunt ducenda triumphis, et tumulus Drusum pro Iovis arce manet. Fingebas reducem; praeceptaque mente fovebas gaudia; et ante oculos iam tibi victor erat. Iam veniet: iam me gratantem turba videbit: iam mihi pro Druso dona ferenda meo. Obvia progrediar, felixque per oppida dicar; collaque et os oculosque illius ore premam. 35 Talis erit: sic occurret: sic oscula iunget: hoc mihi narrabit: sic prior ipsa loquar. Gaudia vana foves: spem pone, miserrima, falsam Desine de Druso laeta referre tuo. 40 Caesaris illud opus, voti pars altera vestri, occidit; indignas, Livia, solve comas. Quid tibi nunc mores prosunt, actumque pudice omne aevum, et tanto tam placuisse viro? quidque, pudicitia tantum inviolata bonorum, ultima sit laudes inter ut illa tuas? 45 quid, tenuisse animum contra sua saecula rectum |