et mens, et rediit verus in ora color. Jurgit; et oppositas agitato corpore frondes movit, in amplexus uxor itura viri. lle, feram sonuisse ratus, iuveniliter arcum corripit: in dextra tela fuere manu. 730 740 Quid facis, infelix? Non est fera: supprime tela. 735 Sed repetamus iter. Nudis mihi rebus agendum est, et quaeris monitus hac quoque parte meos? Sera veni; positaque decens incede lucerna. Grata mora est Veneri: maxima lena mora est. Etsi turpis eris, formosa videbere potis: et latebras vitiis nox dabit ipsa tuis. Carpe cibos digitis; est quidam gestus edendi : ora nec immunda tota perunge manu. Neve diu praesume dapes; sed desine, citra quam cupias paulo, quam potes, esse minus. Priamides Helenen avide si spectet edentem, oderit, et dicat, Stulta rapina mea est. Aptius est, deceatque magis potare puellas. Cum Veneris puero non male, Bacche, facis. 745 750 755 760 Hoc quoque, qua patiens caput est; animusque pedesque constent: nec, quae sint singula, bina vide. 765 Turpe iacens mulier, multo madefacta Lyaeo: digna est concubitus quoslibet illa pati. Nec somno tutum est posita succumbere mensa: per somnos fieri multa pudenda solent. Ulteriora pudet docuisse: sed alma Dione, 770 Praecipue nostrum est, quod pudet, inquit, opus. Nota sibi sit quaeque: modos ad corpora certos sumite. Non omnes una figura decet. Quae facie praesignis eris, resupina iaceto: spectetur tergo, cui sua terga placent. 775 Milanion humeris Atalantes crura ferebat: si bona sunt, hoc sunt adspicienda modo. Parva vehatur equo: quod erat longissima, nunquam Thebais Hectoreo nupta resedit equo. 780 Strata premat genibus, paullum cervice reflexa, femina per longum conspicienda latus. Cui femur est iuvenile, carent quoque cetera menda, Nec tibi turpe puta crinem, ut Phylleïa mater, 785 Tu quoque, cui rugis uterum Lucina notavit, 790 Mille modi Veneris. Simplex minimique laboris, credite praestabunt carmina nostra fidem. femina; et ex aequo res iuvet ista duos : nec blandae voces, iocundaque murmura cessent: 795 nec taceant mediis improba verba iocis. Tu quoque, cui Veneris sensum natura negavit, dulcia mendaci gaudia finge sono, 800 Infelix, cui torpet hebes locus ille, puella; Nec lucem in thalamos totis admitte fenestris. Lusus habet finem: cycnis descendere tempus, Ut quondam iuvenes, ita nunc, mea turba, puellae inscribant spoliis, Naso magister erat. 810 P. OVIDII NASONIS REMEDIORUM AMORIS LIBER UNUS. 5 10 Legerat huius Amor titulum nomenque libelli : in liquidum rediit aethera Martis equis. et si, quid faciam nunc quoque, quaeris, amo. Quin etiam docui, qua posses arte parari: et quod nunc ratio est, impetus ante fuit. Si quis amat, quod amare iuvat, feliciter ardet. 15 At, si quis male fert indignae regna puellae, 20 Qui, nisi desierit, misero periturus amore est; desinat: et nulli funeris auctor eris. Et puer es; nec te quicquam, nisi ludere, oportet. Tu cole maternas, tuto quibus utimur, artes: et tegat ornatas multa corona fores, Fac coëant furtim iuvenes, timidaeque puellae ; verbaque dent cauto qualibet arte viro: rogos. et modo blanditias, rigido modo iurgia posti Sed quaecunque viris, vobis quoque dicta, puellae, Utile propositum est, saevas extinguere flammas; 25 30 35 40 45 50 |