Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

sed Scythiam, Cilicasque feros, viridesque Britannos,

quaeque Prometheo saxa cruore rubent. Ulmus amat vites, vitis non deserit ulmos: separor a domina cur ego saepe mea? At mihi te comitem iurabas usque futuram per me, perque oculos, sidera nostra, tuos. Verba puellarum, foliis leviora caducis,

irrita, qua visum est, ventus et aura ferunt. Si qua mei tamen est in te pia cura relicti ; incipe pollicitis addere facta tuis :

parvaque quamprimum rapientibus esseda mannis ipsa per admissas concute lora iubas.

At vos, qua veniet, tumidi subsidite montes, et faciles curvis vallibus este, viae!

[blocks in formation]

Si quis erit, qui turpe putet servire puellae;
illo convincar iudice turpis ego.

Sim licet infamis, dum me moderatius urat,
quae Paphon et fluctu pulsa Cythera tenet.
Atque utinam dominae mitis quoque praeda fuis-
sem;

formosae quoniam praeda futurus eram.
Dat facies animos: facie violenta Corinna est.
Me miserum cur est tam bene nota sibi?
Scilicet a speculi sumuntur imagine fastus;
nec nisi compositam se videt illa prius.
Non,tibi si facies nimium dat in omnia regnum,
(o facies oculos nata tenere meos!)
collatum idcirco tibi me contemnere debes.
Aptari magnis inferiora licet.

OVID. T. I.

M

[blocks in formation]

15 Creditur et Nymphe, mortalis amore, Calypso, capta, reluctantem detinuisse virum. Credimus, aequoream Phthio Nereïda regi, Egeriam iusto concubuisse Numae; Vulcano Venerem: quamvis, incude relicta, turpiter obliquo claudicet ille pede.

20

Carminis hoc ipsum genus impar: sed tamen apte
iungitur herous cum breviore modo.

Tu quoque me, mea lux, in quaslibet accipe leges.
Te decet in medio iura dedisse toro.

25 Non tibi crimen ero, nec quo laetere remoto.
Non erit hic nobis inficiandus amor.

30

Sunt mihi pro magno felicia carmina censu:
et multae per me nomen habere volunt.
Novi aliquam, quae se circumferat esse Corinnam.
Ut fiat, quid non illa dedisse velit?

Sed neque diversi ripa labuntur eadem

frigidus Eurotas, populiferque Padus:
nec, nisi tu, nostris cantabitur ulla libellis.
Ingenio caussas tu dabis una meo.

[blocks in formation]

Carmen ad iratum dum tu perducis Achillem.
primaque iuratis induis arma viris;

nos, Macer, ignavae Veneris cessamus in umbra:
et tener ausuros grandia frangit Amor.

5 Saepe meae dixi, Tandem discede, puellae: in gremio sedit protinus illa meo.

10

Saepe, Pudet, dixi. Lacrimis vix illa retentis,
Me miseram! cur te, dixit, amare pudet?
implicuitque suos circum mea colla lacertos:
et, quae me perdunt, oscula mille dedit.

incor, et ingenium sumtis revocatur ab armis ;
resque domi gestas, et mea bella, cano.
ceptra tamen sumsi; curaque Tragoedia nostra
crevit: et huic operi quamlibet aptus eram.
isit Amor pallamque meam, pictosque cothurnos, 15
sceptraque privata tam cito sumta manu.

linc quoque me dominae numen deduxit iniquae:
deque cothurnato vate triumphat Amor.
Quod licet, aut artes teneri profitemur Amoris :
(hei mihi: praeceptis urgeor ipse meis!)
ut, quod Penelopes verbis reddatur Ulyxi,
scribimus; aut lacrimas, Phylli relicta, tuas :
quod Paris, et Macareus, et quod male gratus

Iäson,
Hippolytique parens, Hippolytusque legant.
quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem
dicat, et Aeoliae Lesbis amica lyrae.
Quam celer e toto rediit meus orbe Sabinus,
scriptaque diversis retulit ille locis !
Candida Penelope signum cognovit Ulyxis :
legit ab Hippolyto scripta noverca suo.
lam pius Aeneas miserae rescripsit Elissae :
quodque legat Phyllis, si modo vivit, habet.
Tristis ad Hypsipylen ab Iasone litera venit.
Dat votam Phoebo Lesbis amata lyram.
Nec tibi, qua tutum vati, Macer, arma canenti,
aureus in medio Marte tacetur Amor.

Et Paris est illic, et adultera nobile crimen ; et comes extincto Laodamia viro.

Si bene te novi, non bella libentius istis dicis, et a vestris in mea castra redis.

20

25

30

35

5

10

[blocks in formation]

Si tibi non opus est servata, stulte, puella,
at mihi fac serves, quo magis ipse velim.
Quod licet, ingratum est: quod non licet, acriu
urit.

Ferreus est, si quis, quod sinit alter, amat. Speremus pariter, pariter metuamus amantes: et faciat voto rara repulsa locum.

Quo mihi fortunam, quae nunquam fallere possit
Nil ego, quod nullo tempore laedat, amo.
Viderat hoc in me vitium versuta Corinna :

quaque capi possem, callida norat opem.
Ah quoties sani capitis mentita dolores,

cunctantem tardo iussit abire pede!

Ah quoties finxit culpam, quantumque libebat, insontis speciem praebuit ipsa nocens !

15 Sic ubi vexarat, tepidosque refoverat ignes, rursus erat votis comis et apta meis.

20

Quas mihi blanditias, quam dulcia verba parabat!
Oscula, di magni, qualia quotque dabat!

Tu quoque, quae nostros rapuisti nuper ocellos,
saepe face insidias, saepe rogata nega:

et sine me, ante tuos proiectum in limine postes, longa pruinosa frigora nocte pati.

Sic mihi durat amor, longosque adolescit in annos. Hoc iuvat: haec animi sunt alimenta mei. 25 Pinguis amor nimiumque potens in taedia nobis vertitur; et stomacho, dulcis ut esca, nocet. Si nunquam Danaën habuisset aënea turris, non esset Danaë de Iove facta parens. Dum servat Iuno sinuatam cornibus Io,

30

facta est, quani fuerat, gratior ipsa Iovi. Quod licet et facile est, quisquis cupit, arbore frondes

carpat, et e medio flumine potet aquam.
Si qua volet regnare diu, deludat amantem.
Hei mihi, quod monitis torqueor ipse meis!
Cui libet, eveniat; nocet indulgentia nobis.
Quod sequitur, fugio: quod fugit, usque sequor.
At tu, formosae nimium secure puellae,

incipe iam prima claudere nocte domum:
incipe, quis furtim toties tua limina pulset,
quaerere: quid latrent nocte silente canes;
quo ferat et referat sollers ancilla tabellas:
cur toties vacuo secubet ipsa toro.
Mordeat ista tuas aliquando cura medullas,
detque locum nostris materiamque dolis.
Ille potest vacuo furari littore arenas,
uxorem stulti si quis amare potest.

lamque ego praemoneo; nisi tu servare puellam
incipis, incipiet desinere esse mea.
Multa diuque tuli: speravi saepe futurum,
quum bene servasses, ut bene verba darem.
Lentus es, et pateris nulli patienda marito.
At mihi concessi finis amoris erit.

Scilicet infelix nunquam prohibebor adire?
Nox mihi sub nullo vindice semper erit?
Nil metuam? per nulla traham suspiria somnos?
Nil facies, cur te iure perisse velim?
Quid mihi cum facili, quid cum lenone marito?
Corrumpis vitio gaudia nostra tuo.

Quin alium, quem tanta iuvet patientia, quaeras!
Me tibi rivalem si iuvat esse, veta.

35

40

45

50

55

60

« ZurückWeiter »