Ipse Menoetiades, tunc, quum tradebar, in aurem, Nec repetisse parum est : pugnas, ne reddar, Achille. 25 ille gradu propior sanguinis, ille comes: Laërtaque satus; per quos comitata redirem. Auxerunt blandae grandia dona preces : viginti fulvos operoso ex aere lebetas, et tripodas septem, pondere et arte pares. Addita sunt illis auri bis quinque talenta : bis sex, assueti vincere semper, equi: quodque supervacuum, forma praestante puellae Lesbides, eversa corpora capta domo: cumque tot his, (sed non opus est tibi coniuge,) coniux ex Agamemnoniis una puella tribus. Si tibi ab Atrida pretio redimenda fuissem, quae dare debueras, accipere illa negas? Qua merui culpa fieri tibi vilis, Achille? Quo levis a nobis tam cito fugit amor? An miseros tristis Fortuna tenaciter urget? nec venit inceptis mollior aura meis? Diruta Marte tuo Lyrnesia moenia vidi : et fueram patriae pars ego magna meae. Vidi consortes pariter generisque necisque tres cecidisse: tribus, quae mihi, mater erat. Vidi, quantus erat, fusum tellure cruenta, pectora iactantem sanguinolenta, virum. Tot tamen amissis te compensavimus unum: tu dominus, tu vir, tu mihi frater eras. Tu mihi, iuratus per numina matris aquosae, utile dicebas ipse fuisse capi: 30 35 40 45 50 55 scilicet ut, quamvis veniam dotata, repellar; et mecum fugias, quae tibi dantur, opes. Quin etiam fama est, quum crastina fulserit Eos, te dare nubiferis linea vela Notis. 60 Quod scelus ut pavidas miserae mihi contigit aures, 65 quam sine me Phthiis canescant aequora remis, 70 Si tibi iam reditusque placent, patriique Penates; non ego sum classi sarcina magna tuae. Victorem captiva sequar, non nupta maritum. Est mihi, quae lanas molliat, apta manus. Inter Achaïadas longe pulcherrima matres in thalamos coniux ibit, eatque, tuos: digna nurus socero, Iovis Aeginaeque nepote; cuique senex Nereus prosocer esse velit: 75 nos humiles famulaeque tuae data pensa trahemus: et minuent plenas stamina nostra colos. Exagitet ne me tantum tua, deprecor, uxor, quae mihi nescio quo non erit aequa modo: neve meos coram scindi patiare capillos: 80 et leviter dicas: Haec quoque nostra fuit. Vel patiare licet; dum ne contemta relinquar. Hic mihi vae miserae concutit ossa metus. Quid tamen exspectas? Agamemnona poenitet irae, et iacet ante tuos Graecia moesta pedes. 85 Vince animos iramque tuam, qui caetera vincis.. Quid lacerat Danaas impiger Hector opes? Arma cape, Aeacide, sed me tamen ante recepta: et preme turbatos Marte favente viros. Propter me mota est, propter me desinat ira: simque ego tristitiae caussa modusque tuae. Nec tibi turpe puta precibus succumbere nostris: coniugis Oenides versus in arma prece est. Res audita mihi, nota est tibi: fratribus orba devovit nati spemque caputque parens. Bellum erat: ille ferox positis secessit ab armis, et patriae rigida mente negavit opem. Sola virum coniux flexit. Felicior illa! at mea pro nullo pondere verba cadunt. Nec tamen indignor: nec me pro coniuge gessi, saepius in domini serva vocata torum. Me quaedam, memini, dominam captiva vocabat⚫ Servitio, dixi, nominis addis onus. Per tamen ossa viri, subito male tecta sepulcro, semper iudiciis ossa verenda meis, 90 95 100 perque trium fortes animas, mea numina, fratrum, 105 qui bene pro patria, cum patriaque, iacent, perque tuum nostrumque caput, quae iunximus una,. perque tuos enses, cognita tela meis, nulla Mycenaeum sociasse cubilia mecum iuro fallentem deseruisse velis. Si tibi nunc dicam: Fortissime, tu quoque iura, nulla tibi sine me gaudia facta: neges. At Danai moerere putant. Tibi plectra moventur : te tenet in tepido mollis amica sinu. Et si quis quaerat, quare pugnare recuses : pugna nocet; citharae noxque Venusque iuvant. Tutius est iacuisse toro, tenuisse puellam, Threiciam digitis increpuisse lyram, quam manibus clypeos, et acutae cuspidis hastam, et galeam pressa sustinuisse coma. 110 115 120 Sed tibi pro tutis insignia facta placebant: An tantum, dum me caperes, fera bella probabas? cumque mea patria laus tua victa iacet? 125 Di melius: validoque, precor, vibrata lacerto transeat Hectoreum Pelias hasta latus. Mittite me, Danai; dominum legata rogabo: multaque mandatis oscula mista feram. 120 Plus ego quam Phoenix, plus quam facundus 135 Nunc quoque (sic omnes Peleus pater impleat 140 annos, sic eat auspiciis Pyrrhus in arma tuis) respice sollicitam Briseïda, fortis Achille : nec miseram lenta ferreus ure mora. Aut, si versus amor tuus est in taedia nostri ; quam sine te cogis vivere, coge mori. Utque facis, coges; abiit corpusque colorque. Sustinet hoc animi spes tamen una tui. Qua si destituar, repetam fratresque virumque: nec tibi magnificum femina iussa mori. 145 Cur autem iubeas? Stricto pete corpora ferro. Est mihi, qui fosso pectore sanguis eat. Me petat ille tuus, qui, si dea passa fuisset, ensis in Atridae pectus iturus erat. 150 At potius serves nostram, tua munera, vitam. Pergama; materiam caedis ab hoste pete. Me modo, sive paras impellere remige classem, sive manes, domini more venire iube. EPISTOLA IV. PHAEDRA HIPPOLYTO. Qua, nisi tu dederis, caritura est ipsa, salutem mittit Amazonio Cressa puella viro. Perlege quodcumque est: quid epistola lecta no cebit? Te quoque, in hac aliquid, quod iuvet, esse potest. Non ego nequitia socialia foedera rumpam. |