Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

P. OVIDII NASONIS

AMORUM

LIBRI

TRES.

EPIGRAMMA NASONIS
IN AMORES SUOS.

Qui modo Nasonis fueramus quinque libelli,
tres sumus: hoc illi praetulit auctor opus.
Ut iam nulla tibi nos sit legisse voluptas,
at levior demtis poena duobus erit.

LIBER PRIMUS.

ELEGIA I.

Arma gravi numero violentaque bella parabam
edere, materia conveniente modis.
Par erat inferior versus: risisse Cupido
dicitur, atque unum surripuisse pedem.
Quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina iuris?
Pieridum vates, non tua turba, sumus.

Quid? si praeripiat flavae Venus arma Minervae:
ventilet accensas flava Minerva faces?

OVID. T. I.

I

5

10

Quis probet in silvis Cererem regnare iugosis? lege pharetratae Virginis arva coli? Crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum instruat, Aoniam Marte movente lyram? Sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna: cur opus affectas, ambitiose, novum? 15 An, quod ubique, tuum est? Tua sunt Heliconia

20

Tempe?

Vix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est.

Quum bene surrexit versu nova pagina primo,
attenuat nervos protinus ille meos.

Nec mihi materia est numeris levioribus apta, aut puer, aut longas comta puella comas. Questus eram; pharetra quum protinus ille soluta legit in exitium spicula facta meum; lunavitque genu sinuosum fortiter arcum: Quodque canas, vates, accipe, dixit, opus. 25 Me miserum! certas habuit puer ille sagittas. Uror, et in vacuo pectore regnat Amor.

30

Sex mihi surgat opus numeris; in quinque residat
Ferrea cum vestris bella valete modis.

Cingere littorea flaventia tempora myrto,
Musa, per undenos emodulanda pedes.

ELEGI A II.

Esse quid hoc dicam, quod tam mihi dura videntur
strata, neque in lecto pallia nostra sedent?
et vacuus somno noctem, quam longa, peregi,
lassaque versati corporis ossa dolent?

5 Nam puto sentirem, si quo tentarer amore.
An subit, et tacita callidus arte nocet?

Sic erat: haeserunt tenues in corde sagittae .

et possessa ferus pectora versat Amor. Cedimus? an subitum luctando accendimus ignem?

Cedamus: leve fit, quod bene fertur, onus. Vidi ego iactatas mota face crescere flammas,

et vidi nullo concutiente mori.

Verbera plura ferunt, quam quos iuvat usus aratri,
detrectant pressi dum iuga prima boves.
Asper equus duris contunditur ora lupatis :
frena minus sentit, quisquis ad arma facit.
Acrius invitos multoque ferocius urget,

En

Nil

quam qui servitium ferre fatentur, Amor.
ego confiteor: tua sum nova praeda, Cupido:
porrigimus victas ad tua iura manus.

opus est bello: pacem veniamque rogamus.
Non tibi laus, armis victus inermis, ero.
Necte comam myrto: maternas iunge columbas.
Qui deceant, currus vitricus ipse dabit :
inque dato curru, populo clamante triumphum,
stabis, et adiunctas arte movebis aves.
Ducentur capti iuvenes captaeque puellae.

Haec tibi magnificus pompa triumphus erit.
Ipse ego, praeda recens, factum modo vulnus ha-

bebo,

et nova captiva vincula mente feram. Mens Bona ducetur manibus post terga retortis, et Pudor, et castris quidquid Amoris obest. Omnia te metuent: ad te sua brachia tendent: vulgus, Io, magna voce, Triumphe, canet. Blanditiae comites tibi erunt, Errorque, Furorque, assidue partes turba secuta tuas.

His tu militibus superas hominesque deosque : haec tibi si demas commoda, nudus eris.

10

15

20

25

30

35

40

Laeta triumphanti de summo Mater Olympo
plaudet, et appositas sparget in ora rosas.
Tu, pennas gemma, gemma variante capillos,
ibis in auratis aureus ipse rotis.

Tum quoque non paucos, si te bene novimus, ures: tum quoque praeteriens vulnera multa dabis. 45 Non possunt, licet ipse velis, cessare sagittae. Fervida vicino flamma vapore nocet. Talis erat domita Bacchus Gangetide terra. Tu gravis alitibus, tigribus ille fuit. Ergo, quum possim sacri pars esse triumphi, parce tuas in me perdere, victor, opes. Adspice cognati felicia Caesaris arma.

50

5

10

Qua vincit, victos protegit ille manu.

Iusta

[blocks in formation]

precor: quae me nuper praedata puella est,
aut amet, aut faciat, cur ego semper amem.
Ah nimium volui! tantum patiatur amari.
Audierit nostras tot Cytherea preces.
Accipe, per longos tibi qui deserviat annos:
accipe, qui pura norit amare fide.

Si me non veterum commendant magna parentum
nomina, si nostri sanguinis auctor eques,
nec meus innumeris renovatur campus aratris,

temperat et sumtus parcus uterque parens:
at Phoebus, comitesque novem, vitisque repertor
hoc faciunt, et, me qui tibi donat, Amor:
et nulli cessura fides; sine crimine mores;

nudaque simplicitas, purpureusque pudor. 15 Non mihi mille placent: non sum desertor amoris. Tu mihi, si qua fides, cura perennis eris.

Tecum, quos dederint annos mihi fila Sororum,
vivere contingat, teque dolente mori.
Te mihi materiem felicem in carmina praebe:
provenient caussa carmina digna sua.
Carmine nomen habent exterrita cornibus Io,
et quam fluminea lusit adulter ave:

quaeque, super pontum simulato vecta iuvenco, virginea tenuit cornua falsa manu.

Nos quoque per totum pariter cantabimur orbem ; iunctaque semper erunt nomina nostra tuis.

[blocks in formation]

Vir tuus est epulas nobiscum aditurus easdem.
Ultima coena tuo sit, precor, illa viro.
Ergo ego dilectam tantum conviva puellam
adspiciam? tangi quem iuvet, alter erit?
alteriusque sinu dextram subiecta fovebis?
Iniiciet collo, quum volet, ille manum?
Desine mirari, posito quod candida vino
Atracis ambiguos traxit in arma viros.
Nec mihi silva domus, nec equo mea membra co-
haerent:

vix a te videor posse tenere manus.

Quae tibi sunt facienda tamen, cognosce: nec Euris
da mea, nec tepidis verba ferenda Notis.
Ante veni, quam vir. Nec, quid, si veneris ante,
possit agi, video: sed tamen ante veni.

[blocks in formation]

Quum premet ille torum, vultu comes ipsa modesto 15 ibis, ut accumbas: clam mihi tange pedem. Me specta, nutusque meos, vultumque loquacem : excipe furtivas, et refer ipsa, notas. Verba superciliis sine voce loquentia dicam :

« ZurückWeiter »