Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quid faciat mater? nisi, quo trahat impetus illam,
Huc eat, atque illuc? et, dum licet, oscula jungat?
Non satis est; truncis avellere corpora tentat,
Et teneros manibus ramos abrumpere: at inde
Sanguineae manant, tanquam de vulnere, guttae. 360
Parce, precor, mater, quaecunque est saucia clamat :
Parce,
, precor: nostrum laniatur in arbore corpus.
Jamque vale, cortex in verba novissima venit.
Inde fluunt lacrymae: stillataque sole rigescunt
De ramis electra novis: quae lucidus amnis
Excipit, et nuribus mittit gestanda Latinis,
Adfuit huic monstro proles Sthenele a Cycnus,
Qui tibi materno quamvis a sanguine junctus,
Mente tamen, Phaethon, propior fuit; ille relicto
(Nam Ligurum populos, et magnas rexerat urbes) 370
Imperio, ripas virides amnemque querelis

365

FAB. IV. Arg. Adfuit ec. Cycnus Stheneli filius materno genere Phaethonti proximus, cum Liguriam incoleret, et in ripa Eridani amnis, quem quidam Padum vocant, vidisse corpus Phaethontis a sororibus ejus ablui, pari calamitate est concussus: plus enim justo deflendo propinqui interitum, Deorum voluntate in volucrem Cycnum abiit, qui perosus caelestem ignem, paludes ac flumina quibus insenesceret, est secutus.

367. Adfuit huic monstro. Cycnus Stheneli filius, rex Liguriae, Phaëthonti et sanguine malerno et summa benevolentia devinctus, cum relicta Liguria, ad Padi ripas venisset, multumque amici casum deflesset, in avem sui nominis fuit commutatus.

370. Ligurum populos. Liguria Italiae regio est, inter amnes Varum et Macram sita, Thusciae contermina, cujus caput Genua est.

11 NEW YORK PUBLIC LIBRARY

ASTOR, LEN X AND
TILDEN FOUNDATIONS.

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

Eridanum implérat, silvamque sororibus auctam:
Cum vox est tenuata viro; canaeque capillos
Dissimulant plumae: collumque a pectore longum
Porrigitur, digitosque ligat junctura rubentes; 375
Penna latus vestit; tenet os sine acumine rostrum:
Fit nova Cycnus avis: nec se caeloque Jovique
Credit, ut injustė missi memor ignis ab illo.
Stagna colit, patulosque lacus: ignemque perosus,
Quae colat, elegit contraria flumina flammis. 38o
Squallidus interea genitor Phaethontis, et expres
Ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem,
Esse solet: lucemque odit, seque ipse, diemque:
Datque animum in luctus; et luctibus adjicit iram :
Officiumque negat mundo. Satis, inquit, ab aevi 385

377. Cycnus avis. Cycnum Ligurum regem in musicis claruisse refert Pausanias in Atticis: sed in avem mutatum minime fide dignum videri, uti nec ipsam avem mortis suae praesciam canere.

382. Cum deficit. Ubi deliquium et Eclipsin patitur, opaci Lunae corporis interjectu obscuratus, neque tamen simul totum deficit orbem, sed partem.

« ZurückWeiter »