Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ad fratrem mandata dabat; cuique illa dabantur, ..
Humanos casus adspice! .. frater erat.

Nec mora. de templo rapiunt simulacra Dianae,

Clamque per inmensas puppe feruntur aquas. 95 Mirus amor iuvenum, quamvis abiere tot anni,

100

In Scythia magnum nunc quoque nomen habet.'
Fabula narrata est postquam vulgaris ab illo,
Laudarunt omnes facta piamque fidem.
Scilicet hac etiam, qua nulla ferocior, ora
Nomen amicitiae barbara corda movet.
Quid facere Ausonia geniti debetis in Urbe,
Cum tangant diros talia facta Getas?
Adde, quod est animus semper tibi mitis, et altae
Indicium mores nobilitatis habent,

105 Quos Volesus patrii cognoscat nominis auctor,
Quos Numa maternus non neget esse suos,
Adiectique probent genetiva ad nomina Cottae,
Si tu non esses, interitura domus.

110

Digne vir hac serie, lapso succurrere amico
Conveniens istis moribus esse puta!

XXXVI.

Jugendfreundschaft.

Maxime, qui claris nomen virtutibus aequas,
Nec sinis ingenium nobilitate premi,

Culte mihi... quid enim status hic a funere differt? . . .
Supremum vitae tempus adusque meae,

5 Rem facis, adflictum non aversatus amicum,

10

Qua non est aevo rarior ulla tuo.

Turpe quidem dictu, sed ... si modo vera fatemur
Volgus amicitias utilitate probat.

...

Cura, quid expediat, prius est, quam quid sit honestum,
Et cum fortuna statque caditque fides.
Nec facile invenias multis in milibus unum,

Virtutem pretium qui putet esse sui.
Ipse decor, recte facti si praemia desint,
Non movet, et gratis paenitet esse probum.

v. 105. Volesus] Volesus ist die sabinische Form des Namens Valerius. Der Ahnherr der gens war nach der Sage mit dem Sabinerkönig Tatius nach Rom gezogen.

v. 106. maternus] Cotta stammte mütterlicher Seits aus der gens Aurelia, die ihren Stammbaum bis auf den alten König Numa zurückführte.

Durch Cottas Adoption sollte dem Aussterben dieser gens vorgebeugt werden.

XXXVI. v. 1. Fabius Maximus war ein sehr genauer Freund des Octavian, ohne jedoch je ein Staatsamt anzunehmen.

v. 9. Vergl. Horaz epist. I, 1 v. 54.

15 Nec nisi quod prodest, carum est, et, detrahe menti Spem fructus avidae, nemo petendus erit.

20

At reditus iam quisque suos amat, et sibi quid sit
Utile, sollicitis supputat articulis.

Illud amicitiae quondam venerabile numen

Prostat et in quaestu pro meretrice sedet. Quo magis admiror, non, ut torrentibus undis, Communis vitii te quoque labe trahi. Diligitur nemo, nisi cui fortuna secunda est: Quae simul intonuit, proxima quaeque fugat. 25 En ego, non paucis quondam munitus amicis, Dum flavit velis aura secunda meis,

Ut fera nimboso tumuerunt aequora vento, In mediis lacera nave relinquor aquis. Cumque alii nolint etiam me nosse videri, 30 Vix duo proiecto tresve tulistis opem.

[ocr errors]

Quorum tu princeps. neque enim comes esse, sed auctor,
Nec petere exemplum, sed dare dignus eras.
Te, nihil ex acto, nisi non peccasse petentem,
Sponte sua probitas officiumque iuvat.

35 ludice te mercede caret per seque petenda est
Externis virtus incomitata bonis.

40

Turpe putas abici, quia sit miserandus, amicum,
Quodque sit infelix, desinere esse tuum.
Mitius est lasso digitum supponere mento,
Mergere quam liquidis ora natantis aquis.
Cerne, quid Aeacides post mortem praestet amico:
Instar et hanc vitam mortis habere puta.
Pirithoum Theseus Stygias comitavit ad undas:
A Stygia quantum sors mea distat aqua?
45 Adfuit insano iuvenis Phoceus Orestae:

50

Et mea non minimum culpa furoris habet. Tu quoque magnorum laudes admitte virorum, Utque facis, lapso quam potes, affer opem. Si bene te novi, si quod prius esse solebas,

Nunc quoque es, atque animi non cecidere tui,
Quo fortuna magis saevit, magis ipse resistis,
Utque decet, ne te vicerit illa, caves,

Et bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis.
Sic eadem prodest causa nocetque mihi.

55 Scilicet indignum, iuvenis rarissime, ducis
Te fieri comitem stantis in orbe deae.

Firmus es, et quoniam non sunt ea, qualia velles,
Vela regis quassae qualiaçumque ratis.

v. 41. Achilleus dem Patroklos.
v. 43. Die Proserpina zu entführen.
VOLZ, römische Elegie.

v. 56. deae] vergl. Horaz od. III, 29 v. 49-52.

5

60

Quaeque ita concussa est, ut iam casura putetur,
Restat adhuc humeris fulta ruina tuis.
Ira quidem primo fuerat tua iusta, nec ipso
Lenior, offensus qui mihi iure fuit.
Quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti,
Illum iurabas protinus esse tuum.

65 Ut tamen audita est nostrae tibi cladis origo,
Diceris erratis ingemuisse meis.

70

Tum tua me primum solari littera coepit
Et laesum flecti spem dare posse deum.
Movit amicitiae tum te constantia longae,

Ante tuos ortus quae mihi coepta fuit,
Et quod eras aliis factus, mihi natus amicus,
Quodque tibi in cunis oscula prima dedi.

Quod cum vestra domus teneris mihi semper ab annis
Culta sit, esse vetus me tibi cogit onus.

75 Me tuus ille pater, Latiae facundia linguae,
Quae non inferior nobilitate fuit,

80

Primus, ut auderem conmittere carmina famae,
Inpulit. ingenii dux fuit ille mei,

Nec, quo sit primum nobis a tempore cultus,
Contendo fratrem posse referre tuum.

Te tamen ante omnis ita sum conplexus, ut unus
Quolibet in casu gratia nostra fores.
Ultima me tecum vidit maestisque cadentes
Excepit lacrimas Aethalis Ilva genis:
85 Cum tibi quaerenti, num verus nuntius esset,
Attulerat culpae quem mala fama meae,
Inter confessum dubie dubieque negantem
Haerebam, pavidas dante timore notas,
Exemploque nivis, quam mollit aquaticus auster,
Gutta per attonitas ibat oborta genas.

90

Haec igitur referens et quod mea crimina primi
Erroris venia posse latere vides,

Respicis antiquum lassis in rebus amicum,
Fomentisque iuvas vulnera nostra tuis.

95 Pro quibus optandi si nobis copia fiat,

Tam bene pro merito commoda mille precor.
Sed si sola mihi dentur tua vota, precabor,
Ut tibi sit salvo Caesare salva parens.

v. 75. pater]. Freundschaft lässt den Ovid wol die rednerische Bedeutung des Vaters übertreiben. Denn weder Cicero im Brutus thut desselben Erwähnung, was sich aus einer möglichen Differenz der Jahre erklären liesse, noch der Dialogus

de oratoribus, für dessen Verfasser Tacitus gelten darf.

v. 82. gratia] zum Gebrauche der Abstracta vergl. Horaz od. I, 14 v.

17. 18.

v. 84. Aethalis] Ilva, von den Griechen Aldalía genannt.

100

Haec ego, cum faceres altaria pinguia ture,
Te solitum memini prima rogare deos.

XXXVII.

Wenig Hoffnung.

Hanc tibi Naso tuus mittit, Rufine, salutem
Qui miser est, ulli si suus esse potest.
Reddita confusae nuper solacia menti

Auxilium nostris spemque tulere malis.
5 Utque Machaoniis Poeantius artibus heros
Lenito medicam vulnere sensit opem,
Sic ego mente iacens et acerbo saucius ictu
Admonitu coepi fortior esse tuo;

Et iam deficiens sic ad tua verba revixi,
10 Ut solet infuso vena redire mero.
Non tamen exhibuit tantas facundia vires,
Ut mea sint dictis pectora sana tuis.
Ut multum nostrae demas de gurgite curae,
Non minus exhausto quod superabit, erit.
15 Tempore ducetur longo fortasse cicatrix.
Horrent admotas vulnera cruda manus.
Non est in medico semper, relevetur ut aeger.
Interdum docta plus valet arte malum.
Cernis, ut e molli sanguis pulmone remissus
Ad Stygias certo limite ducat aquas.
Adferat ipse licet sacras Epidaurius herbas,
Sanabit nulla vulnera cordis ope.

20

Tollere nodosam nescit medicina podagram,
Nec formidatis auxiliatur aquis.

25 Cura quoque interdum nulla medicabilis arte,
Aut, ut sit, longa est attenuanda mora.
Cum bene firmarunt animum praecepta iacentem,
Sumptaque sunt nobis pectoris arma tui,
Rursus amor patriae ratione valentior omni,

30

Quod tua texuerunt scripta, retexit opus.
Sive pium vis hoc, sive hoc muliebre vocari,
Confiteor misero molle cor esse mihi.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Non dubia est Ithaci prudentia. sed tamen optat
Fumum de patriis posse videre focis.

35 Nescio qua natale solum dulcedine captos

40

Ducit, et inmemores non sinit esse sui.
Quid melius Roma? Scythico quid frigore peius?
Huc tamen ex illa barbarus urbe fugit.

Cum bene sit clausae cavea Pandione natae,
Nititur in silvas illa redire suas.
Adsuetos tauri saltus, adsueta leones

...

Nec feritas illos inpedit . . . antra petunt.
Tu tamen exilii morsus e pectore nostro
Fomentis speras cedere posse tuis.

45 Effice, vos ipsi ne tam mihi sitis amandi:
Talibus ut levius sit caruisse malum.
At, puto, qua fueram genitus, tellure carenti
In tamen humano contigit esse loco.
Orbis in extremi iaceo desertus arenis,

50

Fert ubi perpetuas obruta terra nives.
Non ager hic pomum, non dulces educat herbas,
Non salices ripa, robora monte virent.
Neve fretum terra laudes magis, aequora semper
Ventorum rabie solibus orba tument.

55 Quocumque adspicias, campi cultore carentes
Vastaque, quae nemo vindicet, arva iacent.
Hostis adest dextra laevaque a parte timendus,
Vicinoque metu terret utrumque latus.
Altera Bistonias pars est sensura sarissas,
Altera Sarmatica spicula missa manu.
I nunc et veterum nobis exempla virorum,
Qui forti casum mente tulere, refer,
Et grave magnanimi robur mirare Rutili
Non usi reditus condicione dati.

60

v. 33. prudentia]: Ilias II, 407: *Οδυσῆα Διὶ μῆτιν ἀτάλαντον. oder Ilias III, 202:

εἰδὼς παντοίους τε δόλους καὶ μήδεα πυκνά.

v. 34. fumum] Odyssee 1, 57: αὐτὰρ Οδυσσεύς

ἱέμενος καὶ καπνὸν ἀποθρώσκοντα νοῆσαι

ἧς γαίης θανέειν ἱμείρεται.

v. 39. Pandione natae] Philomele, Tochter des Königs Pandion von Athen, wurde nach der Sage, die Ovid metam. VI, 424-676 mittheilt, in eine Nachtigall verwandelt. Vergl.

Horaz od. IIII, 12 v. 5-8, auch No. 63 v. 13, Anm.

v. 54. orba] vergl. Horaz od. I, 22 v. 19. 20.

v. 59. Bistonias]. Die Bistoner waren ein thrakisches Volk (Herodot VII, 110), südlich am Rhodope-Gebirge.

v. 63. Rutili] P. Rutilius Rufus (Consul i. J. 105) wurde auf Betreiben des Marius ungerechter Weise wegen Erpressungen verurtheilt und gieng nach Smyrna ins Exil.

Atque etiam cum ei reditum in patriam Sullana victoria praestaret, in exilio, ne quid adversum leges faceret, remansit. Valer. Max. VI, 4, 4.

« ZurückWeiter »