Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Dum licuit, tua saepe mihi, tibi nostra legebam:
Saepe tui iudex, saepe magister eram;

[ocr errors]

25 Aut ego praebebam factis modo versibus aures,
Aut, ubi cessaras, causa ruboris eram.
Forsitan exemplo, quia me laesere libelli,
Tu quoque sis poenae facta ruina meae.
Pone, Perilla, metum tantummodo femina non sit
30 Devia, nec scriptis discat amare tuis.
Ergo desidiae remove, doctissima, causas,
Inque bonas artes et tua sacra redi.
Ista decens facies longis vitiabitur annis,
Rugaque in antiqua fronte senilis erit,
35 Inicietque manum formae damnosa senectus,
Quae strepitum passu non faciente venit;

40

Cumque aliquis dicet: 'Fuit haec formosa', dolebis,
Et speculum mendax esse querere tuum.

Sunt tibi opes modicae, cum sis dignissima magnis:
Finge sed inmensis censibus esse pares;
Nempe dat id cuicumque libet fortuna rapitque :
Irus et est subito, qui modo Croesus erat.
Singula quid referam? nil non mortale tenemus
Pectoris exceptis ingeniique bonis.

45 En ego, cum patria caream vobisque domoque,
Raptaque sint, adimi quae potuere mihi,
Ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque:
Caesar in hoc potuit iuris habere nihil.
Quilibet hanc saevo vitam mihi finiat ense,
50 Me tamen extincto fama superstes erit,
Dumque suis septem victrix de montibus orbem
Prospiciet domitum Martia Roma, legar.

[blocks in formation]

Tu quoque, quam studii maneat felicior usus,
Effuge venturos, qua potes, usque rogos!

XXXI.

Der Winter in Tomi.

Siquis adhuc istic meminit Nasonis adempti,
Et superest sine me nomen in Urbe meum,
Suppositum stellis numquam tangentibus aequor
Me sciat in media vivere barbarie.

5 Sauromatae cingunt, fera gens, Bessique Getaeque,
Quam non ingenio nomina digna meo!
Dum tamen aura tepet, medio defendimur Histro:
Ille suis liquidus bella repellit aquis.

10

20

At cum tristis hiems squalentia protulit ora,
Terraque marmoreo candida facta gelu est,
Dum vetat et boreas et nix habitare sub Arcto,
Tum liquet has gentes axe tremente premi,
Nix iacet, et iactam nec sol pluviaeve resolvunt,
Indurat boreas perpetuamque facit.

15 Ergo ubi delicuit nondum prior, altera venit,
Et solet in multis bima manere locis.
Tantaque conmoti vis est aquilonis, ut altas
Aequet humo turres tectaque rapta ferat.
Pellibus et sutis arcent mala frigora bracis,
Oraque de toto corpore sola patent.
Saepe sonant moti glacie pendente capilli,
Et nitet inducto candida barba gelu.
Nudaque consistunt, formam servantia testae,
Vina, nec hausta meri, sed data frusta bibunt.
25 Quid loquar, ut vincti concrescant frigore rivi,
Deque lacu fragiles effodiantur aquae?

30

Ipse, papyrifero qui non angustior amne
Miscetur vasto multa per ora freto,
Caeruleos ventis latices durantibus, Hister
Congelat et tectis in mare serpit aquis.

XXXI. v. 3. numquam] vergl. No. 25 v. 29, Anm.

v. 5. Bessi] Strabo VII c. 5 § 13 (p. 318): Βέσσοι ὑπὲρ τὸ πλέον τοῦ ὄρους νέμονται τοῦ Αἴμου καὶ ὑπὸ τῶν ληστειῶν λῃσταὶ προσαγορεύονται, καλυβῖταί τινες καὶ λυπρόβιοι, συνάπτοντες τῇ τε Ροδόπῃ καὶ τοῖς Παίοσι. Der Beiname der Bessi λησταί rechtfertigt zur Genüge die Besorgniss Ovid's, wenngleich die folgenden Verse nur die Sarmaten im Auge haben.

[ocr errors]

v. 19. bracis] vergl. No. 41 v. 47. - No. 61 v. 43. Zur medischen Tracht, die angeblich auch auf die Sarmaten übergegangen (Mela 3, 4), gehörte ein Fez, ein Kaftan and weite Hosen.

1

v. 27. papyrifero] Strabo XVII, § 15 (p. 799): φύεται δ ̓ ἐν τοῖς Αἰγυπτιακοῖς ἕλεσι καὶ ταῖς λίμναις nai ἡ βίβλος - ψιλὴ ῥάβδος (ὅσον δέκα πόδες) ἐστὶν ἐπ' ἄκρῳ ἔχουσα χαίτην.

Qua que rates ierant, pedibus nunc itur, et undas
Frigore concretas ungula pulsat equi,
Perque novos pontes subter labentibus undis
Ducunt Sarmatici barbara plaustra boves.
35 Vix equidem credar. sed cum sint praemia falsi
Nulla, ratam debet testis habere fidem.
Vidimus ingentem glacie consistere pontum,
Lubricaque inmotas testa premebat aquas.
Nec vidisse sat est. durum calcavimus aequor,
Undaque non udo sub pede summa fuit.
Si tibi tale fretum quondam, Leandre, fuisset,
Non foret angustae mors tua crimen aquae.
Tum neque se pandi possunt delphines in auras
Tollere. conantes dura coërcet hiems.
45 Et quamvis boreas iactatis insonet alis,

40

50

Fluctus in obsesso gurgite nullus erit,
Inclusaeque gelu stabunt, ut marmore, puppes,
Nec poterit rigidas findere remus aquas.
Vidimus in glacie pisces haerere ligatos,

Sed pars ex illis tunc quoque viva fuit.
Sive igitur nimii boreae vis saeva marinas,
Sive redundatas flumine cogit aquas,
Protinus, aequato siccis aquilonibus Histro,
Invehitur celeri barbarus hostis equo.
55 Hostis equo pollens longeque volante sagitta
Vicinam late depopulatur humum.
Diffugiunt alii, nullisque tuentibus agros
Incustoditae diripiuntur opes;

60

Ruris opes parvae, pecus et stridentia plaustra,
Et quas divitias incola pauper habet.

Pars agitur vinctis post tergum capta lacertis
Respiciens frustra rura laremque suum,
Pars cadit hamatis misere confixa sagittis;
Nam volucri ferro tinctile virus inest.

65 Quae nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt
Et cremat insontes hostica flamma casas.

Tunc quoque, cum pax est, trepidant formidine belli,
Nec quisquam presso vomere sulcat humum.

Aut videt, aut metuit locus hic, quem non videt, hostem,

v. 34. plaustra]. Vergl. Horaz von den Skythen od. III, 24 v. 10.

v. 41. Leandre] vergl. Schiller's Ballade,,Hero und Leander".

v. 55. Der Umstand, dass bei den Sarmaten selbst die Weiber am Kampfe Theil nahmen (Hippokrates p. 291: τουτέων αἱ γυναῖκες ἱππάζονταί τε καὶ τοξεύουσι καὶ ἀκοντί

ζουσι ἀπὸ τῶν ἵππων καὶ μάχονται τοῖσι πολεμίοισι κ. τ. λ.) hat den Griechen Veranlassung zu den Amazonen-Sagen gegeben; zugleich ein Beweisfür den kriegerischenNationalcharakter der Sarmaten. Amazonen nationalen Namen Oloonata hat Herodot (4, 110) fälschlich-avdooxτóvo, erklärt. Vielmehr

=

Der

70

Cessat iners rigido terra relicta situ.

Non hic pampinea dulcis latet uva sub umbra,
Nec cumulant altos fervida musta lacus.

Poma negat regio. nec haberet Acontius, in quo
Scriberet hic dominae verba legenda suae.

75 Adspiceres nudos sine fronde, sine arbore campos:
Heu loca felici non adeunda viro!

Ergo tam late pateat cum maximus orbis,
Haec est in poenam terra reperta meam!

[ocr errors]

XXXII.

Mein Geburtstag.

Ecce supervacuus quid enim fuit utile gigni?...
Ad sua Natalis tempora noster adest.

Dure, quid ad miseros veniebas exulis annos?
Debueras illis inposuisse modum.

5 Si tibi cura mei, vel si pudor ullus adesset,
Non ultra patriam me sequerere meam;
Quoque loco primum tibi sum male cognitus infans,
Illo temptasses ultimus esse mihi:

10

Iamque relinquenda, quod idem fecere sodales,

Tu quoque dixisses tristis in Urbe vale.

Quid tibi cum Ponto? num te quoque Caesaris ira
Extremam gelidi misit in orbis humum?
Scilicet exspectas soliti tibi moris honorem,
Pendeat ex humeris vestis ut alba meis,
15 Fumida cingatur florentibus ara coronis,
Micaque sollemni turis in igne sonet,
Libaque deproperem genitale notantia tempus,
Concipiamque bonas ore favente preces?
Non ita sum positus, nec sunt ea tempora nobis,
Adventu possim laetus ut esse tuo.

20

[blocks in formation]

Me tibi venturam comitem sponsamque futuram.

Er warf ihr dann denselben im Dianentempel zu Delos vor die Füsse. Sie hob ihn auf, las den Schwur und war so eidlich verpflichtet, dem Akontius die Hand zu reichen. Fragment des Callimachus. LiteraCydippen pomo perlata fefellit, Insciaque est verbis capta puella suis. Ovid, ars am. I, 457. 458. XXXII. v. 13. soliti] auch No. 44 v. 49 flg. sind einige römische Geburtstagsgebräuche angegeben. Vergleiche auch No. 33, v. 7-12.

v. 17, liba] vergl. No. 1 v. 12, Anm.

Funeris ara mihi, ferali cincta cupresso,
Convenit et structis flamma parata rogis.
Nec dare tura libet nil exorantia divos,

In tantis subeunt nec bona verba malis.
25 Si tamen est aliquid nobis hac luce petendum,
In loca ne redeas amplius ista, precor,
Dum me terrarum pars paene novissima, Pontus
Euxinus falso nomine dictus habet.

XXXIII.

Dein Geburtstag.

Annuus adsuetum dominae natalis honorem
Exigit. ite manus ad pia sacra meae.
Sic quondam festum Laërtius egerat heros
Forsan in extremo coniugis orbe diem.
5 Lingua favens adsit, nostrorum oblita malorum,
Quae, puto, dedidicit iam bona verba loqui.
Quaeque semel toto vestis mihi sumitur anno,
Sumatur fatis discolor alba meis.

10

Araque gramineo viridis de cespite fiat,

Et velet tepidos nexa corona focos.
Da mihi tura, puer, pingues facientia flammas,
Quodque pio fusum stridat in igne, merum.
Optime Natalis! quamvis procul absumus, opto
Candidus huc venias dissimilisque meo.

15 Si quod et instabat dominae miserabile vulnus,
Sit perfuncta meis tempus in omne malis.
Quaeque gravi nuper plus quam quassata procella est,
Quod superest, tutum per mare navis eat.

20

Illa domo nataque sua patriaque fruatur:
Erepta haec uni sit satis esse mihi.
Quatenus et non est in caro coniuge felix,
Pars vitae tristi cetera nube vacet.

Vivat, ametque virum, quoniam sic cogitur, absens,
Consumatque annos, sed diuturna, suos.

25 Adicerem, et nostros. sed ne contagia fati
Corrumpant timeo, quos agit ipsa, mei.

v. 21. cupresso] vergl. Horaz epod. 5 v. 18, auch od. II, 14 v. 23.

v. 28. Euxinus] sv-§eivos. Strabo VII, 356 (p. 298 und 299): άлlovv εἶναι τότε τὴν θάλατταν ταύτην καὶ καλεῖσθαι Αξενον διὰ τὸ δυσχείμε ρον καὶ τὴν ἀγριότητα τῶν περιοικούντων ἐθνῶν καὶ μάλιστα τῶν Σκυθῶν ξενοθυτούντων καὶ σαρκοφαγούντων καὶ τοῖς κρανίοις ἐκπώμασι χρωμένων· ὕστερον δ ̓ Εὔξεινον

xexhñoðaι täv' Iávov év tynaqaliḍ πόλεις κτισάντων.

XXXIII. v. 3. Laertius] dioyevès Λαερτιάδη πολυμήχαν' Οδυσσεῦ. v. 5. favens] vergl. Horaz od. III, 1 v. 2 und III, 14 v. 12.

v. 9. cespite] vergl. Horaz od. I,

19 v. 13.

v. 19. nata] vergl. No. 30 v. 1, Anm.

« ZurückWeiter »