Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

10

Nec caelum patior, nec aquis adsuevimus istis,
Terraque nescio quo non placet ipsa modo.
Non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro,
Nullus Apollinea qui levet arte malum;
Non qui soletur, non qui labentia tarde

Tempora narrando fallat, amicus adest.
Lassus in extremis iaceo populisque locisque,
Et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest.
15 Omnia cum subeant, vincis tamen omnia, coniunx,
Et plus in nostro pectore parte tenes.

20

Te loquor absentem, te vox mea nominat unam:
Nulla venit sine te nox mihi, nulla dies.
Quin etiam sic me dicunt aliena locutum,
Ut foret amenti nomen in ore tuum.
Si iam deficiam, subpressaque lingua palato
Vix instillato restituenda mero,

Nuntiet huc aliquis dominam venisse, resurgam,
Spesque tui nobis causa vigoris erit.
25 Ergo ego sum dubius vitae, tu forsitan istic
Iucundum nostri nescia tempus agis?

30

Non agis, adfirmo. liquet hoc, carissima, nobis,
Tempus agi sine me non nisi triste tibi.
Si tamen inplevit mea sors, quos debuit, annos,
Et mihi vivendi tam cito finis adest:
Quantum erat, o magni, morituro parcere, divi,
Ut saltem patria contumularer humo?
Vel poena in tempus mortis dilata fuisset,
Vel praecepisset mors properata fugam.
35 Integer hanc potui nuper bene reddere lucem:
Exul ut occiderem, nunc mihi vita data est.
Tam procul ignotis igitur moriemur in oris,
Et fient ipso tristia fata loco?

40

Nec mea consueto languescent corpora lecto?
Depositum nec me qui fleat, ullus erit?
Nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora
Accedent animae tempora parva meae?
Nec mandata dabo, nec cum clamore supremo
Labentes oculos condet amica manus?

3 § 17, p. 306). Ihr kriegerischer Charakter No. 31 v. 55 und Anm. dazu. Diesen würde auch die vermuthete Ableitung des Wortes Σαυρομάται von dem Zendworte çaora Klinge, çûra Lanze, Spiess (Müllenhoff S. 571) bezeugen.

Die Getae waren nach Strabos ausdrücklicher Angabe ein thrakisches Volk: παρὰ τῶν Γετῶν, ὁμογλώττου VOLZ, römische Elegie.

τοῖς Θραὶνξ ἔθνους (VII 3 § 10, p. 303), wenngleich Alte (z. B. Horaz od. III, 24 v. 11 flg.) und Neue sie oft mit den Gothen, Germanen, zu identificieren gesucht haben. Mela II, 2 nennt die Geten feri et ad mortem paratissimi. Sie waren erst jüngst diesseits der Donau guten Theiles angesiedelt worden (Strabo ebenda).

4

45 Sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcri Indeploratum barbara terra teget?

50

Ecquid, ut audieris, tota turbabere mente,

Et feries pavida pectora fida manu?

Ecquid, in has frustra tendens tua brachia partes
Clamabis miseri nomen inane viri?

Parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos:
Non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero.
Cum patriam amisi, tunc me periisse putato.
Et prior et gravior mors fuit illa mihi.

55 Nunc, si forte potes,... sed non potes, optima coniunx,... Finitis gaude tot mihi morte malis.

60

Quod potes, extenua forti mala corde ferendo,
Ad quae iampridem non rude pectus habes.
Atque utinam pereant animae cum corpore nostrae,
Effugiatque avidos pars mihi nulla rogos.

Nam si morte carens vacua volat altus in aura
Spiritus, et Samii sunt rata dicta senis:
Inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras,
Perque feros manes hospita semper erit.

65 Ossa tamen facito parva referantur in urna.
Sic ego non etiam mortuus exul ero.

70

Non vetat hoc quisquam. Fratrem Thebana peremptum
Subposuit tumulo rege vetante soror.

Atque ea cum foliis et amomi pulvere misce,
Inque suburbano condita pone solo.

Quosque legat versus oculo properante viator,
Grandibus in tituli marmore caede notis:

HIC EGO QUI· IACEO · TENERORUM · LUSOR · AMORUM

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

75 AT TIBI • QUI · TRANSIS · NE · SIT · GRAVE · QUISQUIS ·AMASTI

80

[ocr errors]
[ocr errors]

DICERE NASONIS MOLLITER OSSA CUBENT

Hoc satis in titulo est. etenim maiora libelli

Et diuturna magis sunt monimenta mihi,
Quos ego confido, quamvis nocuere, daturos
Nomen et auctori tempora longa suo.
Tu tamen extincto feralia munera semper
Deque tuis lacrimis humida serta dato.

Ovids Besorgniss hatte also sowol
in Bezug auf die Geten als auch auf
die Sauromaten sehr guten Grund.
v. 45. Vergl. No. 65, Einleitung.
v. 51. Vergl. No. 42, v. 65. 66.
v. 62. Samii] Porphyr. Pythag.
19: (Πυθαγόρας ὁ Σάμιος) ἀθάνατον
εἶναί φησι τὴν ψυχήν, εἶτα μετα-
βάλλουσαν εἰς ἄλλα γένη ζῴων.

v. 67. Thebana] Antigone.

v. 70. suburbano] die Grabstätten der Römer waren besonders häufig an den Landstrassen z. B. der via Appia, Flaminia, Latina u. a.

v. 73. Grabschrift des Tibull: No. 43 v. 53.

v. 78. Vergl. Horaz od. III, 30 v. 1.

v. 81. feralia] Vergl. No. 65, Einleitung.

Quamvis in cineres corpus mutaverit ignis,
Sentiet officium maesta favilla pium.

85 Scribere plura libet. sed vox mihi fessa loquendo
Dictandi vires siccaque lingua negat.

Accipe supremo dictum mihi forsitan ore,
Quod, tibi qui mittit, non habet ipse: vale!

XXVIIII.

Warnung.

O mihi care quidem semper, sed tempore duro
Cognite, res postquam procubuere meae,
Usibus edocto si quicquam credis amico,
Vive tibi et longe nomina magna fuge.
5 Vive tibi, quantumque potes praelustria vita.
Saevum praelustri fulmen ab arce venit.
Nam quamquam soli possunt prodesse potentes,
Non prosit potius, siquis obesse potest.
Effugit hibernas demissa antemna procellas,
Lataque plus parvis vela timoris habent.
Adspicis, ut summa cortex levis innatet unda,
Cum grave nexa simul retia mergat onus.
Haec ego si monitor monitus prius ipse fuissem,
In qua debebam forsitan Urbe forem.

10

15 Dum tecum vixi, dum me levis aura ferebat,

20

Haec mea per placidas cumba cucurrit aquas.
Qui cadit in plano (vix hoc tamen evenit ipsum),
Sic cadit, ut tacta surgere possit humo.
At miser Elpenor tecto delapsus ab alto

Occurrit regi debilis umbra suo.

Quid fuit, ut tutas agitaret Daedalus alas,
Icarus inmensas nomine signet aquas?
Nempe quod hic alte, demissius ille volabat.
Nam pennas ambo non habuere suas.
25 Crede mihi, bene qui latuit bene vixit, et intra
Fortunam debet quisque manere suam.
Non foret Eumedes orbus, si filius eius
Stultus Achilleos non adamasset equos;

XXVIIII. v. 9. 10. Vergl. den ähnlichen Gedanken bei Horaz od. II, 10 v. 9-12; überhaupt bietet die ganze Ode reichliche Vergleichungspuncte mit der einseitigen Auffassung Ovids von v. 4-32.

v. 19. Elpenor] Vergl. Odyssee X, 552-560. XI, 51-80.

v. 21. Daedalus] Vergl. No. 18.

v. 27. filius] Dolon. Vergl. Vergil Aen. XII, 351:

Illum Tydides alio pro talibus ausis
Adfecit pretio, nec equis adspirat
Achillis.

Iliad. X, 314 flg.

30

Nec natum in flamma vidisset, in arbore natas,
Cepisset genitor si Phaethonta, Merops.
Tu quoque formida nimium sublimia semper,
Propositique, precor, contrake vela tui.
Nam pede inoffenso spatium decurrere vitae
Dignus es et fato candidiore frui.

35 Quae pro te ut voveam, miti pietate mereris
Haesuraque fide tempus in omne mihi.
Vidi ego te tali voltu mea fata gementem,
Qualem credibile est ore fuisse meo.
Nostra tuas vidi lacrimas super ora cadentes,
Tempore quas uno fidaque verba bibi.
Nunc quoque submotum studio defendis amicum
Et mala vix ulla parte levanda levas.
Vive sine invidia, mollesque inglorius annos
Exige, amicitias et tibi iunge pares,

40

45 Nasonisque tui, quod adhuc non exulat unum,
Nomen ama: Scythicus cetera Pontus habet.
Proxima sideribus tellus Erymanthidos ursae
Me tenet, adstricto terra perusta gelu.
Bosporos et Tanais superant Scythiaeque paludes
50 Vix satis et noti nomina pauca loci.
Ulterius nihil est nisi non habitabile frigus.
Heu quam vicina est ultima terra mihi!
At longe patria est, longe carissima coniunx,
Quicquid et haec nobis post duo dulce fuit.
55 Sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non est
Corpore, sint animo cuncta videnda meo.

60

Ante oculos errant domus, urbs et forma locorum,
Acceduntque suis singula facta locis.

Coniugis ante oculos, sicut praesentis, imago est.

Illa meos casus ingravat, illa levat:

Ingravat hoc, quod abest; levat hoc, quod praestat amorem
Inpositumque sibi firma tuetur onus.

Vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici,
Dicere quos cupio nomine quemque suo.

65 Sed timor officium cautus conpescit, et ipsos
In nostro poni carmine nolle puto.

70

Ante volebatis, gratique erat instar honoris,
Versibus in nostris nomina vestra legi.

Quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemque
Adloquar et nulli causa timoris ero.

v. 30. Phaethonta] Vergl. Metam. II, 1-366, besonders v. 311. 312 und 346-349.

v. 49. paludes] palus Maeotis. Tanais] der Don galt den Alten

für die Grenze des bewohnbaren Landes, vergl. Horaz od. III, 10 v. 1: extremum Tanain si biberes. Uebrigens kommt der Name Távaïs von der Wurzel 'tan': ausstrecken

Nec meus indicio latitantes versus amicos
Protrahit. occulte siquis amabat, amet.
Scite tamen, quamvis longa regione remotus
Absim, vos animo semper adesse meo.

75 Et quam quisque potest, aliqua mala nostra levate,
Fidam proiecto neve negate manum.

Prospera sic maneat vobis fortuna, nec umquam
Contacti simili sorte rogetis item.

XXX.

An Perilla.

Vade salutatum, subito perarata, Perillam,
Littera, sermonis fida ministra mei!
Aut illam invenies dulci cum matre sedentem
Aut inter libros Pieridasquae suas.

5 Quicquid aget, cum te scierit venisse, relinquet,
Nec mora, quid venias quidve, requiret, agam.
Vivere me dices, sed sic, ut vivere nolim,
Nec mala tam longa nostra levata mora:

10

Et tamen ad Musas, quamvis nocuere, reverti,
Aptaque in alternos cogere verba pedes.

Tu quoque, dic, studiis communibus ecquid inhaeres,
Doctaque non patrio carmina more canis?

Nam tibi cum fatis mores natura pudicos
Et raras dotes ingeniumque dedit.

15 Hoc ego Pegasidas deduxi primus ad undas,
Ne male fecundae vena periret aquae.
Primus id adspexi teneris in virginis annis,
Utque pater natae duxque comesque fui.
Ergo si remanent ignes tibi pectoris idem,
Sola tuum vates Lesbia vincet opus.
Sed vereor, ne te mea nunc fortuna retardet,
Postque meos casus sit tibi pectus iners.

20

her, während der heutige Name Don Fluss' bedeutet.

XXX. v. 1. Perillam]. Die Perilla, Ovid's Stieftochter, hatte seine dritte Frau dem Dichter aus früherer Ehe zugebracht. Sie lebte zur Zeit der Verbannung noch sehr jung bei der Mutter, während die rechte Tochter Ovid's, damals schon zum zweiten Male verheirathet, ihrem Gatten nach Afrika gefolgt war. Perilla verheirathete sich später mit Ovid's Freunde, dem fein gebildeten Suillius,

an den er von Tomi aus schreibt
(No. 39, v. 11. 12):
Nam tibi quae coniunx, eadem mihi
filia paene est,
Et quae te generum, me vocat illa
virum.

v. 10. alternos] vergl. allgemeine Einleitung S. 1.

ས་

16. vena] vergl. Horaz od. II, 18 v. 9. 10: ingeni benigna vena. v. 20. Lesbia] vergl. Horaz od. II, 13 v. 25.

« ZurückWeiter »