Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tu quoque, si falsum est temerati crimen amici,
Sanguinis atque animae prodige Galle tuae.

His comes umbra tua est. siqua est modo corporis umbra,
Auxisti numeros, culte Tibulle, pios.

65 Ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna,
Et sit humus cineri non onerosa tuo!

XXII.

Der Ruhm Sulmo's.

Quaere novum vatem, tenerorum mater Amorum:
Raditur hic elegis ultima meta meis,
Quos ego conposui, Peligni ruris alumnus:
Nec me deliciae dedecuere meae.

5 Mantua Vergilio gaudet, Verona Catullo.
Pelignae dicar gloria gentis ego,

10

Quam sua libertas ad honesta coëgerat arma,
Cum timuit socias anxia Roma manus.
Atque aliquis spectans hospes Sulmonis aquosi
Moenia, quae campi iugera pauca tenent,
'Quae tantum', dicet, potuistis ferre poetam,
Quantulacumque estis, vos ego magna voco.'
Culte puer, puerique parens Amathusia culti,
Aurea de campo vellite signa meo.

15 Corniger increpuit thyrso graviore Lyaeus :
Pulsanda est magnis area maior equis.
Inbelles elegi, genialis musa, valete,
Post mea mansurum fata superstes opus!

D. TRISTIA.

XXIII.

Abschied von Rom.

Cum subit illius tristissima noctis imago,
Qua mihi supremum tempus in Urbe fuit,

v. 62. Galle] vergl. No. 1 v. 53, Anm. XXII. v. 3. Peligni. v. 9. Sulmonis] vergl. Ovid, Einleitung.

v. 5. Mantua. Verona] vergl. die Einleitungen zu Vergil und Catull.

v. 6. Vergleiche No. 19 v. 1, Anm. v. 8. socias] im Marsischen oder Bundesgenossen-Kriege 90—88.

v. 15. Vergl. Horaz od. III, 25.

v. 17. valete] Ovid, welcher mit diesem Gedichte die Amores abgeschlossen hat, dichtete zunächst die Metamorphosen und den Festkalender, beide in heroischem Masse.

Cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui,
Labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
5 Iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar
Finibus extremae iusserat Ausoniae.

10

Nec spatium fuerat, nec mens satis apta parandi:
Torpuerant longa pectora nostra mora.

Non mihi servorum, comitis non cura legendi,
Non aptae profugo vestis opisve fuit.

Non aliter stupui, quam qui Iovis ignibus ictus
Vivit et est vitae nescius ipse suae.

Ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit,
Et tandem sensus convaluere mei,

15 Adloquor extremum maestos abiturus amicos,
Qui modo de multis unus et alter erant.
Uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat,
Imbre per indignas usque cadente genas.
Nata procul Libycis aberat diversa sub oris
Nec poterat fati certior esse mei.

20

Quocumque adspiceres, luctus gemitusque sonabant,
Formaque non taciti funeris intus erat.

Femina virque meo, pueri quoque funere maerent,
Inque domo lacrimas angulus omnis habet.
25 Si licet exemplis in parvo grandibus uti,

30

Haec facies Troiae, cum caperetur, erat.
Iamque quiescebant voces hominumque canumque,
Lunaque nocturnos alta regebat equos:
Hanc ego suspiciens et ab hac Capitolia cernens,
Quae nostro frustra iuncta fuere lari:
"Numina vicinis habitantia sedibus', inquam,

'Iamque oculis numquam templa videnda meis,
Dique relinquendi, quos urbs tenet alta Quirini,
Este salutati tempus in omne mihi!

35 Et quamquam sero clipeum post vulnera sumo,
Attamen hanc odiis exonerate fugam,
Caelestique viro, quis me deceperit error,
Dicite. pro culpa ne scelus esse putet.

40

[ocr errors]

Ut quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor:
Placato possum non miser esse deo.'

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Hac prece adoravi superos ego. pluribus uxor,
Singultu medios inpediente sonos.

Illa etiam ante lares passis prostrata capillis
Contigit extinctos ore tremente focos,

45 Multaque in adversos effudit verba penates
Pro deplorato non valitura viro.

50

Iamque morae spatium nox praecipitata negabat,
Versaque ab axe suo Parrhasis arctos erat.
Quid facerem? blando patriae retinebar amore;
Ultima sed iussae nox erat illa fugae.

A quotiens aliquo dixi properante 'Quid urgues?
Vel quo festines ire, vel unde, vide!'
A! quotiens certam me sum mentitus habere
Horam, propositae quae foret apta viae.
55 Ter limen tetigi, ter sum revocatus, et ipse
Indulgens animo pes mihi tardus erat.
Saepe vale dicto rursus sum multa locutus,
Et quasi discedens oscula summa dedi.
Saepe eadem mandata dedi, meque ipse fefelli,
Respiciens oculis pignora cara meis.

60

Denique Quid propero? Scythia est, quo mittimur', inquam.
'Roma relinquenda est. utraque iusta mora est.
Uxor in aeternum vivo mihi viva negatur

Et domus et fidae dulcia membra domus,
65 Quosque ego fraterno dilexi more sodales,
O mihi Thesea pectora iuncta fide!

70

Dum licet, amplectar. numquam fortasse licebit
Amplius. in lucro est quae datur hora mihi.'
Nec mora, sermonis verba inperfecta relinquo

Complectens animo proxima quaeque meo.
Dum loquor et flemus, caelo nitidissimus alto,
Stella gravis nobis, Lucifer ortus erat.

Dividor haud aliter, quam si mea membra relinquam,
Et pars abrumpi corpore visa suo est.

75 Sic doluit Metus tunc, cum in contraria versos
Ultores habuit proditionis equos.

Tum vero exoritur clamor gemitusque meorum,
Et feriunt maestae pectora nuda manus.
Tum vero coniunx humeris abeuntis inhaerens

v. 44. Extinctos]. Die Hauslaren (vergl. No. 71 v. 84, Anm.) standen im Lararium neben dem Heerde, dessen Feuer in Zeiten der Trauer nicht unterhalten wurde.

v. 66. Thesea]. Ovid metam. VIII, 303:

Et cum Pirithoo, felix concordia,
Theseus.

Vergl. Horaz od. IIII, 7 v. 27. 28.

v. 68. Vergl. Horaz od. I, 9 v. 14: quem sors dierum cumque dabit, lucro

adpone.

v. 75. Metus] vergl. Livius I, 28.

80

Miscuit haec lacrimis tristia dicta suis:
'Non potes avelli. simul, a! simul ibimus', inquit.
Te sequar et coniunx exulis exul ero.
Et mihi facta via est. et me capit ultima tellus:
Accedam profugae sarcina parva rati.

85 Te iubet a patria dicedere Caesaris ira,

90

Me pietas. pietas haec mihi Caesar erit.'
Talia temptabat, sicut temptaverat ante,

Vixque dedit victas utilitate manus.
Egredior, ... sive illud erat sine funere ferri,
Squalidus inmissis hirta per ora comis.
Illa dolore amens tenebris narratur obortis
Semianimis media procubuisse domo,
Utque resurrexit foedatis pulvere turpi
Crinibus et gelida membra levavit humo,
95 Se modo, desertos modo conplorasse penates,
Nomen et erepti saepe vocasse viri,

Nec gemuisse minus, quam si nataeve meumve
Vidisset structos corpus habere rogos,

Et voluisse mori, moriendo ponere sensus...

100 Respectuque tamen non voluisse mei.

Vivat! et absentem... quoniam sic fata tulerunt...
Vivat ut auxilio sublevet usque suo.

XXIIII.

Sturm.

Tinguitur oceano custos Erymanthidos ursae,
Aequoreasque suo sidere turbat aquas.
Nos tamen Ionium non nostra findimus aequor
Sponte, sed audaces cogimur esse metu.
5 Me miserum! quantis nigrescunt aequora ventis,
Erutaque ex imis fervet arena vadis.

10

Monte nec inferior prorae puppique recurvae
Insilit et pictos verberat unda deos.

Pinea texta sonant, pulsi stridore rudentes,
Adgemit et nostris ipsa carina malis.
Navita, confessus gelidum pallore timorem,
Iam sequitur victus, non regit arte ratem.
Utque parum validus non proficientia rector
Cervicis rigidae frena remittit equo,

XXIIII. v. 1. custos] Das Sternbild αρκτοφύλαξ oder Bootes gieng in Rom unter a. d. IIII. Kal. Nov.

ursae] vergl. No. 18 v. 33.

v. 8. deos] vergl. Horaz od. I, 14 v. 10.

v. 9. 10. Vergl. ebenda v. 6.

15 Sic quo non voluit, sed quo rapit impetus undae,
Aurigam video vela dedisse rati.
Quod nisi mutatas emiserit Aeolus auras,

20

In loca iam nobis non adeunda ferar.
Nam procul Illyriis laeva de parte relictis
Interdicta mihi cernitur Italia.

Desinat in vetitas quaeso contendere terras
Et mecum magno pareat aura deo.

Dum loquor et cupio pariter timeoque revelli,
Increpuit quantis viribus unda latus!

25 Parcite caerulei vos saltem numina ponti,
Infestumque mihi sit satis esse Iovem.
Vos animam saevae fessam subducite morti,
Si modo qui periit non periisse potest.

5

10

XXV.

Gebet.

Di maris et caeli,... quid enim nisi vota supersunt?...
Solvere quassatae parcite membra ratis,
Neve, precor, magni subscribite Caesaris irae!
Saepe premente deo fert deus alter opem.
Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo;
Aequa Venus Teucris, Pallas iniqua fuit.
Oderat Aenean propior Saturnia Turno,

Ille tamen Veneris numine tutus erat.
Saepe ferox cautum petiit Neptunus Ulixen,
Eripuit patruo saepe Minerva suo.
Et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis,
Quis vetat irato numen adesse deo?
Verba miser frustra non proficientia perdo.
Ipsa graves spargunt ora loquentis aquae,
15 Terribilisque notus iactat mea dicta, precesque
Ad quos mittuntur, non sinit ire deos.
Ergo idem venti, ne causa laedar in una,
Velaque nescio quo votaque nostra ferunt.
Me miserum, quanti montes volvuntur aquarum!
20 Iam iam tacturos sidera summa putes.
Quantae diducto subsidunt aequore valles!

Iam iam tacturas Tartara nigra putes.

v. 17. Aeolus] Odyssee X, 21. 22: κεῖνον γὰρ ταμίην ἀνέμων ποίησε Κρονίων,

ἠμὲν πανέμεναι ἠδ ̓ ὀρνύμεν ὅν κ

ἐθέλῃσιν.

XXV. v.3. Subscribite] juristischer Ausdruck. Subscriptor ist der, wel

cher die Klage eines Andern durch Namensunterschrift unterstützen zu wollen sich verpflichtet.

v. 19. montes aquarum] Odyssee III, 290:

κύματά τε τροφέοντο πελώρια ἶσα ὄρεσσιν.

« ZurückWeiter »