Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

10

Castra loco ponunt. destrictis ensibus ipsi
Tyrrhenum valido marte per agmen eunt.
Non aliter, quam cum Libyca de rupe leones.
Invadunt sparsos lata per arva greges.
Diffugiunt hostes, inhonestaque volnera tergo
Accipiunt: Tusco sanguine terra rubet.

15 Sic iterum, sic saepe cadunt. Ubi vincere aperte
Non datur, insidias armaque tecta parant.
Campus erat; campi claudebant ultima colles
Silvaque montanas occulere apta feras.

20

In medio paucos armentaque rara relinquunt,
Cetera virgultis abdita turba latet.

Ecce velut torrens undis pluvialibus auctus

Aut nive, quae zepbyro victa tepente fluit,
Per sata perque vias fertur, nec, ut ante solebat,
Riparum clausas margine finit aquas:

25 Sic Fabii vallem latis discursibus inplent,

30

Quodque vident, sternunt. nec metus alter inest.
Quo ruitis, generosa domus? male creditis hosti.
Simplex nobilitas, perfida tela cave!

Fraude perit virtus. In apertos undique campos
Prosiliunt hostes et latus omne tenent.

Quid faciant pauci contra tot milia fortes?

Quidve, quod in misero tempore restet, habent?
Sicut aper longe silvis Laurentibus actus

Fulmineo celeres dissipat ore canes,

35 Mox tamen ipse perit: sic non moriuntur inulti,
Volneraque alterna dantque feruntque manu.
Una dies Fabios ad bellum miserat omnes:
Ad bellum missos perdidit una dies.

40

Ut tamen Herculeae superessent semina gentis,
Credibile est ipsos consuluisse deos.

Nam puer inpubes et adhuc non utilis armis
Unus de Fabia gente relictus erat:
Scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci,
Cui res cunctando restituenda foret.

XVII.

Die Gallier in Rom.

Nomine, quam pretio, celebratior arce Tonantis,
Dicam, Pistoris quid velit ara lovis.

v. 39. Herculeae] Fabius, der Ahnherr des Geschlechts, soll ein Sohn des Hercules und der Vinduna, der Tochter des Evander, gewesen sein. v. 43. Maxime] Q. Fabius Maxi

mus Cunctator, auf den sich der (dem Ovid vorschwebende) Vers des Ennius bezieht:

unus homo nobis cunctando restituit rem.

Cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis: Fecerat obsidio iam diuturna famem. 5 Iuppiter, ad solium superis regale vocatis, Incipe! ait Marti. protinus ille refert: 'Scilicet ignotum est, quae sit fortuna meorum, Et dolor hic animi voce querentis eget.

10

Si tamen, ut referam breviter mala iuncta pudori,
Exigis: Alpino Roma sub hoste iacet.

Haec est, cui fuerat promissa potentia rerum,
Iuppiter? hanc terris inpositurus eras?
Iamque suburbanos Etruscaque contudit arma.
Spes erat in cursu. nunc lare pulsa suo est.
15 Vidimus ornatos servata per atria picta

20

Veste triumphales occubuisse senes.
Vidimus Iliacae transferri pignora Vestae
Sede. Putant aliquos scilicet esse deos.
At si respicerent, qua vos habitatis in arce,
Totque domos vestras obsidione premi,
Nil opis in cura scirent superesse deorum,
Et data sollicita tura perire manu.

Atque utinam pugnae pateat locus! arma capessant,
Et, si non poterunt exsuperare, cadant.

25 Nunc inopes victus, ignavaque fata timentes
Monte suo clausos barbara turba premit.'
Tunc Venus, et lituo pulcher trabeaque Quirinus,
Vestaque pro Latio multa locuta suo est.
'Publica', respondit, 'cura est pro moenibus istis,'
Iuppiter, 'et poenas Gallia victa dabit.

30

Tu modo quae desunt fruges, superesse putentur,
Effice, nec sedes desere, Vesta, tuas.

Quodcumque est solidae cereris, cava machina frangat,
Mollitamque manu duret in igne focus.'

35 Iusserat. et fratris virgo Saturnia iussis

40

Adnuit. et mediae tempora noctis erant:

Iam ducibus somnum dederat labor. Increpat illos
Iuppiter et sacro, quid velit, ore docet:

'Surgite et in medios de summis arcibus hostes
Mittite, quam minime perdere vultis, opem!'

XVII. v. 3. Nach der Schlacht an der Allia (390 a. Chr.), vergl. Livius V, 48.

v. 15. Vergl. Livius V, 41.

v. 17. pignora Vestae] bei Livius V, 52 sagt Camillus: Quid de aeternis Vestae ignibus signoque, quod

imperii pignus custodia eius templi tenetur, loquar?

v. 31. superesse] Das gleiche Motiv hatte Thrasybul der Milesier dem lydischen Herolde gegenüber (Herodot I, 21. 22).

Somnus abit, quaeruntque novis ambagibus acti, Perdere quam nolint et iubeantur opem. Esse ceres visa est. iaciunt Cerialia dona: lacta super galeas scutaque longa sonant. 45 Posse fame vinci spes excidit. Hoste repulso Candida Pistori ponitur ara lovi.

B. ARS AMATORIA.

XVIII.

Daedalus und Ikarus.

Daedalus, ein Athener, hatte aus Künstlerneid seinen Neffen Perdix getödtet und war darum nach Kreta zum König Minos geflüchtet. Hier erbaute er das Labyrinth, wurde aber dann von Minos gegen seinen Willen zurückgehalten, bis seine Kunst ihm und seinem Sohne Ikarus das Mittel zur Flucht verschaffte. Ovid behandelt denselben Stoff Metamorph. VIII, 183 flg.

Hospitis effugio praestruxerat omnia Minos:
Audacem pinnis repperit ille viam.

'Sit modus exilio,' dixit, 'iustissime Minos,
Accipiat cineres terra paterna meos.

5 Et quoniam in patria, fatis agitatus iniquis,
Vivere non potui, da mihi posse mori.
Da reditum puero, senis est si gratia vilis;
Si non vis puero parcere, parce seni.'
Dixerat haec. Sed et haec et multo plura licebat
Dicere. regressus non dabat ille viro.

10

Quod simul ut sensit, nunc, nunc, o Daedale,' dixit,
Materiam, qua sis ingeniosus, habes.

Possidet et terras, et possidet aequora Minos:

Nec tellus nostrae nec patet unda fugae. 15 Restat iter caeli. caelo temptabimus ire. Da veniam coepto, Iupiter alte, meo.

Non ego sidereas adfecto tangere sedes;

Qua fugiam dominum, nulla nisi ista via est. Per Styga detur iter, Stygias transnabimus undas. 20 Sint mihi naturae iura novanda meae ...'

v. 46. ara] Lactantius, ep.institut. divin. c. 20: obsessi a Gallis Romani Pistori Jovi, quod eos monuerat in quiete, ut ex omni fruge panem facerent et supra hostes iacerent,

-

quo facto desperantes Galli posse inopia Romanos subigi ab obsidione discesserant (aram templumque posuerunt).

Ingenium mala saepe movent. Quis crederet umquam
Aërias hominem carpere posse vias?
Remigium volucrum disponit in ordine pinnas,
Et leve per lini vincula nectit opus,

25 Imaque pars ceris adstringitur igne solutis,
Finitusque novae iam labor artis erat.
Tractabat ceramque puer pinnasque renidens,
Nescius haec humeris arma parata suis.

30

Cui pater: 'his', inquit, 'patria est adeunda carinis,
Hac nobis Minos effugiendus ope.

Aëra non potuit Minos, alia omnia clausit.

Quem licet, inventis aëra rumpe meis.

Sed tibi non virgo Tegeaea comesque Bootae
Ensiger Orion adspiciendus erit:

35 Me pinnis sectare datis. ego praevius ibo:
Sit tua cura sequi. me duce tutus eris.
Nam sive aetherias vicino sole per auras
Ibimus, inpatiens cera caloris erit:

40

Sive humiles propiore freto iactabimus alas,
Mobilis aequoreis pinna madescet aquis.

Inter utrumque vola. ventos quoque, nate, timeto,
Quaque ferent aurae, vela secunda dato.'

Dum monet, aptat opus puero, monstratque moveri,
Erudit infirmas ut sua mater aves.

45 Inde sibi factas humeris accommodat alas,

50

Perque novum timide corpora librat iter.
Iamque volaturus parvo dedit oscula nato,
Nec patriae lacrimas continuere genae.
Monte minor collis, campis erat altior aequis:
Hinc data sunt miserae corpora bina fugae.
Et movet ipse suas et nati respicit alas

Daedalus et cursus sustinet usque suos.
Iamque novum delectat iter, positoque timore
Icarus audaci fortius arte volat.

55 Iam Samos a laeva, fuerant Naxosque relictae
Et Paros et Clario Delos amata deo,

60

Dextra Lebynthos erat silvisque umbrosa Calymne
Cinctaque piscosis Astypalaea vadis:

Cum puer, incautis nimium temerarius annis,
Altius egit iter, deseruitque patrem.
Vincla labant, et cera deo propiore liquescit,
Nec tenues ventos brachia mota tenent.
Territus a summo despexit in aequora caelo:
Nox oculis pavido venit oborta metu.

XVIII. v. 33. virgo Tegeaea] Kallisto, Tochter des arkadischen Kö

nigs Lycaon, der grosse Bär (Ovid, Metam. II, 507.)

65 Tabuerant cerae. nudos quatit ille lacertos Et trepidat, nec quo sustineatur, habet.

70

Decidit, atque cadens: 'pater, o pater, auferor!' inquit.
Clauserunt virides ora loquentis aquae.

At pater infelix (nec iam pater): 'Icare!' clamat,
'Icare,' clamat, ubi es, quove sub axe volas?'.

[blocks in formation]

pinnas adspexit in undis.
Aequora nomen habent.

C. AMORES.

XVIIII.

Meine Unsterblichkeit.

Quid mihi, Livor edax, ignavos obicis annos,
Ingeniique vocas carmen inertis opus?
Non me more patrum, dum strenua sustinet aetas,
Praemia militiae pulverulenta sequi,

5 Nec me verbosas leges ediscere, nec me
Ingrato vocem prostituisse foro.

10

Mortale est, quod quaeris, opus. mihi fama perennis
Quaeritur, in toto semper ut orbe canar.

Vivet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide,
Dum rapidas Simois in mare volvet aquas.
Vivet et Ascraeus, dum mustis uva tumebit,
Dum cadet incurva falce resecta ceres.
Battiades semper toto cantabitur orbe:

Quamvis ingenio non valet, arte valet. 15 Nulla Sophocleo veniet iactura cothurno. Cum sole et luna semper Aratus erit.

v.67. Vergl. Horaz od. II, 20 v. 13. XVIIII. v.1. Livor] vergl. Horaz od. IIII, 3 v. 13—16. Ueberhaupt bietetHoraz zahlreiche Stellen, welche ähnlichen Gedankens, aber anspruchsloseren Ausdruckes sind, verglichen mit dem Eingange (v. 1—8) dieses ovidischen Gedichtes z. B. Od. IIII, 3 v. 1- 12. I, 31. I, 1. al. Zu v. 8.

9 im Besonderen ist zu vergleichen Hor. od. III, 30 und II, 20. Aehnlich ist auch Nr. 22, besonders v. 6 und Ovid metam. XV, 871-879.

v. 9. Maeonides] vergl. Nr.1 v. 22, Anm.

VOLZ, römische Elegie.

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »