Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Spernebant generos inopes vicinia dives:
Et male credebar sanguinis auctor ego.
In stabulis habitasse et oves pavisse nocebat,
Iugeraque inculti pauca tenere soli.

15 Extremis dantur connubia gentibus. at quae
Romano vellet nubere, nulla fuit.

Indolui, patriamque dedi tibi, Romule, mentem.
"Tolle preces,' dixi, 'quod petis, arma dabunt.'

X.

Versöhnung mit Cures nach dem Raube der Jungfrauen.

Intumuere Cures et quos dolor attigit idem.
Tum primum generis intulit arma socer.

Iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant,
Tractaque erant longa bella propinqua mora.

5 Conveniunt nuptae dictam Iunonis in aedem:
Quas inter mea sic est nurus orsa loqui:

10

'O pariter raptae, quoniam hoc commune tenemus,
Non ultra lente possumus esse piae.

Stant acies. sed utra di sint pro parte rogandi,
Eligite. hinc coniunx, hinc pater arma tenet.
Quaerendum est, viduae fieri malimus, an orbae.
Consilium vobis forte piumque dabo.'

Consilium dederat. Parent, crinesque resolvunt,
Maestaque funerea corpora veste tegunt.
15 Iam steterant acies ferro mortique paratae,
Iam lituus pugnae signa daturus erat:
Cum raptae veniunt inter patresque virosque,
Inque sinu natos, pignora cara, tenent.
Ut medium campi scissis tetigere capillis,

20

In terram posito procubuere genu:
Et quasi sentirent, blando clamore nepotes
Tendebant ad avos bracchia parva suos.
Qui poterat, clamabat avum, tunc denique visum,
Et qui vix poterat, posse coactus erat.

25 Tela viris animique cadunt. gladiisque remotis
Dant soceri generis accipiuntque manus,
Laudatasque tenent natas, scutoque nepotem
Fert avus. hic scuti dulcior usus erat.

X. v. 6. mea] Mars erzählt. - Plutarch Romul. 14 § 15: τὴν δὲ Ἑρσι

λίαν γῆμαι λέγουσι Ρωμύλον.

XI.

Gute alte Sitten.

Magna fuit quondam capitis reverentia cani,
Inque suo pretio ruga senilis erat.

Martis opus iuvenes animosaque bella gerebant
Et pro dis aderant in statione suis.

5 Viribus illa minor nec habendis utilis armis
Consilio patriae saepe ferebat opem.

10

Nec nisi post annos patuit tunc curia seros,
Nomen et aetatis mite senatus erat.
Iura dabat populo senior. finitaque certis
Legibus est aetas, unde petatur honor.
Et medius iuvenum, non indignantibus ipsis,
Ibat, et interior, si comes unus erat.

Verba quis auderet coram sene digna rubore

Dicere: censuram longa senecta dabat.

[ocr errors]

15 Romulus hoc vidit selectaque pectora patres Dixit. ad hos urbis summa relata novae.

XII.

Apotheose des Romulus.

Est locus, antiqui Capreae dixere paludem:
Forte tuis illic, Romule, iura dabas.
Sol fugit, et removent subeuntia nubila caelum,
Et gravis effusis decidit imber aquis.

5 Hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus aether.
Fit fuga. rex patriis astra petebat equis.
Luctus erat, falsaeque patres in crimine caedis;
Haesissetque animis forsitan illa fides:

10

Sed Proculus Longa veniebat Iulius Alba

(Lunaque fulgebat, nec facis usus erat): Cum subito motu saepes tremuere sinistrae: (Rettulit ille gradus, horrueruntque comae) Pulcher et humano maior trabeaque decorus Romulus in media visus adesse via 15 Et dixisse simul 'Prohibe lugere Quirites, Nec violent lacrimis numina nostra suis.

XI. v. 1. Vergl. Cicero, Cat. m. 18 $ 63. 64.

v. 3. 4. Vergl. Horaz od. III, 6 v. 33 flg.

v. 8. Vergl. Cicero, ibid. 6 § 19 in f. und 20.

v. 12. Vergl. Horaz satir. II, 5, 17.

v. 15. Romulus] vergl. Horaz od. II, 15 v. 10-20.

XII. v. 1. Capreae] Livius (der überhaupt auch sonst für die sagenreiche Urgeschichte Roms zu vergleichen ist) I, 16: in campo ad Caprae paludem.

20

Tura ferant, placentque novum pia turba Quirinum,
Et patrias artes militiamque colant.'

Iussit et in tenues oculis evanuit auras.

Convocat hic populos, iussaque verba refert.
Templa deo fiunt. collis quoque dictus ab illo est,
Et referunt certi sacra paterna dies.

XIII.

Tullia.

Tullia coniugio, sceleris mercede, peracto

His solita est dictis extimulare virum:
'Quid iuvat esse pares, te nostrae caede sororis,
Meque tui fratris, si pia vita placet?

5 Vivere debuerant et vir meus et tua coniunx,
Si nullum ausuri maius eramus opus.
Et caput et regnum facio dotale parentis.
Si vir es, i, dictas exige dotis opes!
Regia res scelus est! socero cape regna necato,
10 Et nostras patrio sanguine tingue manus!"
Talibus instinctus solio privatus in alto

Sederat. attonitum volgus ad arma ruit:
Hinc cruor, hinc caedes, infirmaque vincitur aetas:
Sceptra gener socero rapta Superbus habet.
15 Ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, caesus
Concidit in dura sanguinulentus humo.

20

Filia carpento patrios initura penates
Ibat per medias alta feroxque vias.
Corpus ut adspexit, lacrimis auriga profusis
Restitit. hunc tali corripit illa sono:
"Vadis, an expectas pretium pietatis amarum?
Duc, inquam, invitas ipsa per ora rotas!'
Certa fides facti. dictus Sceleratus ab illa
Vicus, et aeterna res ea pressa nota.

25 Post tamen hoc ausa est templum, monimenta parentis,
Tangere. mira quidem, sed tamen acta loquar.
Signum erat in solio residens sub imagine Tulli:
Dicitur hoc oculis opposuisse manum.

30

Et vox audita est "Voltus abscondite nostros,
Ne natae videant ora nefanda meae!'

v. 22. Das Fest der Quirinalia wurde am 17. Februar gefeiert.

XIII. v. 1. Vergl. Livius I, 46-48.Unterschied der Rede der Tullia bei Livius und bei Ovid!

v. 16. Fast formelhafte Ausdrücke, vergl. Nr. 8 v. 36.

v. 19. Er bog aus dem Cyprius vicus in den Urbius clivus ein.

XIIII.

Die Eroberung von Gabii.

Ultima Tarquinius Romanae gentis habebat
Regna, vir iniustus, fortis ad arma tamen.
Ceperat hic alias, alias everterat urbes,
Et Gabios turpi fecerat arte suos.

5 Namque trium minimus, proles manifesta Superbi,
In medios hostes nocte silente venit.
Nudarant gladios: 'Occidite', dixit, inermem!
Hoc cupiant fratres Tarquiniusque pater,
Qui mea crudeli laceravit verbere terga.'

10

Dicere ut hoc posset, verbera passus erat.
Luna fuit. spectant iuvenem, gladiosque recondunt,
Tergaque, deducta veste, notata vident.

Flent quoque et, ut secum tueatur bella, precantur.
Callidus ignaris adnuit ille viris.

15 Iamque potens misso genitorem appellat amico,
Perdendi Gabios quod sibi monstret iter.
Hortus odoratis suberat cultissimus herbis,
Sectus humum rivo lene sonantis aquae.
Illic Tarquinius mandata latentia nati
Accipit: et virga lilia summa metit.
Nuntius ut rediit, decussaque lilia dixit,

20

Filius: Agnosco iussa parentis', ait.

Nec mora, principibus caesis ex urbe Gabina,
Traduntur ducibus moenia nuda suis.

XV.

Die Wette vor Ardea.

Cingitur interea Romanis Ardea signis
Et patitur lentas obsidione moras.

Dum vacat, et metuunt hostes conmittere pugnam,
Luditur in castris, otia miles agit.

5 Tarquinius iuvenis socios dapibusque meroque
Accipit. ex illis rege creatus ait:

10

'Dum nos difficilis pigro tenet Ardea bello
Nec sinit ad patrios arma referre deos,
Ecquid in officio torus est socialis? et ecquid
Coniugibus nostris mutua cura sumus?'

XIIII. v.1. Vergl. Livius I, 53. 54. v. 10. Durch ähnliche List des Zopyros wurde vom Dareios Babylon erobert (Herodot 3, 153-158).

v.20. lilia summa] Livius: summa papaverum capita.

XV. v. 1. Vergl. Livius I, 57.

Quisque suam laudat. studiis certamina crescunt,
Et fervent multo linguaque corque mero.
Surgit cui dederat clarum Collatia nomen:

'Non opus est verbis, credite rebus!' ait.
15 'Nox superest. tollamur equis, Urbemque petamus!'
Dicta placent, frenis inpediuntur equi.
Pertulerant dominos. regalia protinus illi

20

Tecta petunt. custos in fore nullus erat.
Ecce nurum regis fusis per colla coronis
Inveniunt posito pervigilare mero.

Inde cito passu petitur Lucretia. nebat,

Ante torum calathi lanaque mollis erat.
Lumen ad exiguum famulae data pensa trahebant,
Inter quas tenui sic ait ipsa sono:

...

25 Mittenda est domino nunc, nunc properate, puellae! . Quamprimum nostra facta lacerna manu.

30

Quid tamen auditis? (nam plura audire potestis)
Quantum de bello dicitur esse super?
Postmodo victa cades: melioribus, Ardea, restas,
Inproba, quae nostros cogis abesse viros!
Sint tantum reduces! Sed enim temerarius ille
Est meus, et stricto quolibet ense ruit.
Mens abit et morior, quotiens pugnantis imago
Me subit et gelidum pectora frigus habet.'
35 Desinit in lacrimas, intentaque fila remittit,
In gremio voltum deposuitque suum.
Hoc ipsum decuit. lacrimae decuere pudicae,
Et facies animo dignaque parque fuit.
'Pone metum, venio!' coniunx ait. Illa revixit,
Deque viri collo dulce pependit onus.

40

XVI.

Der Untergang der Fabier.

Haec fuit illa dies, in qua Veientibus arvis
Ter centum Fabii ter cecidere duo.
Una domus vires et onus susceperat urbis.
Sumunt gentiles arma professa manus:
5 Egreditur castris miles generosus ab isdem,
E quis dux fieri quilibet aptus erat.
Ut celeri passu Cremeram tetigere rapacem
Turbidus hibernis ille fluebat aquis,..

XVI. v. 1. Illa dies] Ovid meint den 13. Februar; nach Livius VI, 1 war es aber a. d. XV. Kalend. Sext.

[ocr errors]

...

(477 a. Chr.), das Datum der Gallierschlacht an der Allia. Er erzählt den Hergang II, 48–50.

« ZurückWeiter »