Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

V.

Arion.

Quod mare non novit, quae nescit Ariona tellus?
Carmine currentes ille tenebat aquas.

Saepe sequens agnam lupus est a voce retentus;
Saepe avidum fugiens restitit agna lupum.

5 Saepe canes leporesque umbra cubuere sub una,
Et stetit in saxo proxima cerva leae,
Et sine lite loquax cum Palladis alite cornix
Sedit, et accipitri iuncta columba fuit.
Cynthia saepe tuis fertur, vocalis Arion,

10

Tamquam fraternis obstipuisse modis.
Nomen Arionium Siculas inpleverat urbes,
Captaque erat lyricis Ausonis ora sonis.
Inde domum repetens puppem conscendit Arion,
Atque ita quaesitas arte ferebat opes.
15 Forsitan, infelix, ventos undasque timebas:
At tibi nave tua tutius aequor erat.
Namque gubernator destricto constitit ense,
Ceteraque armata conscia turba manu.

20

Quid tibi cum gladio? dubiam rege, navita, pinum.
Non haec sunt digitis arma tenenda tuis.

Ille metu vacuus Mortem non deprecor', inquit,
'Sed liceat sumpta pauca referre lyra.'

Dant veniam, ridentque moram. Capit ille coronam,
Quae possit crines, Phoebe, decere tuos;

25 Induerat Tyrio bis tinctam murice pallam:

30

Reddidit icta suos pollice chorda sonos,
Flebilibus numeris veluti canentia dura
Traiectus pinna tempora cantat olor.
Protinus in medias ornatus desilit undas.
Spargitur inpulsa caerula puppis aqua.
Inde fide maius ... tergo delphina recurvo
Se memorant oneri subposuisse novo.

...

Ille sedens citharamque tenet, pretiumque vehendi
Cantat et aequoreas carmine mulcet aquas.
35 Di pia facta vident. astris delphina recepit
Iuppiter et stellas iussit habere novem.

V. v. 1. Arion war ein Zeitgenosse des Periander von Korinth; Herodot 1, 23: ἐτυράννευε δὲ ὁ Περίανδρος Κορίνθου· τῷ δὴ λέγουσι Κορίνθιοι (ὁμολογέουσι δέ σφι Λέσβιοι) ἐν τῷ βίῳ τῶμα μέγιστον παραστῆναι Αρίονα τον Μηθυμναῖον ἐπὶ δελφί νος ἐξενειχθέντα ἐπὶ Ταίναρον,ἐόντα

κιθαρῳδὸν τῶν τότε ἐόντων οὐδενὸς δεύτερον. Im folgenden Kapitel erzählt H. die Geschichte der wunderbaren Rettung des Dichters ausführlich. Das einzige ächte erhaltene Gedicht des Arion ist ein Epigramm auf einem Weihgeschenk zu Tänaron zum Dank für seine Errettung.

VI.

Hercules und Cacus.

Ecce boves illuc Erytheïdas adplicat heros
Emensus longi claviger orbis iter.

Dumque huic hospitium domus est Tegeaea, vagantur
Incustoditae laeta per arva boves.

5 Mane erat. excussus somno Tirynthius actor
De numero tauros sentit abesse duos.
Nulla videt quaerens taciti vestigia furti;
Traxerat aversos Cacus in antra feros:
Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae,
Non leve finitimis hospitibusque malum.
Dira viro facies, vires pro corpore, corpus

10

Grande... pater monstri Mulciber huius erat...
Proque domo longis spelunca recessibus ingens,
Abdita, vix ipsis invenienda feris.

15 Ora super postes adfixaque brachia pendent,
Squalidaque humanis ossibus albet humus.
Servata male parte boum Iove natus abibas:
Mugitum rauco furta dedere sono.

20

'Accipio revocamen', ait, vocemque secutus
Inpia per silvas victor ad antra venit.

Ille aditum fracti praestruxerat obice montis :

Vix iuga movissent quinque bis illud opus.

Nititur hic humeris ... caelum quoque sederat illis
Et vastum motu conlabefactat onus.

25 Quod simul eversum est, fragor aethera terruit ipsum,*
Ictaque subsedit pondere molis humus.

30

Prima movet Cacus conlata proelia dextra,
Remque ferox saxis stipitibusque gerit.
Quis ubi nil agitur, patrias male fortis ad artes
Confugit et flammas ore sonante vomit.
Quas quotiens proflat, spirare Typhoëa credas
Et rapidum Aetnaeo fulgur ab igne iaci.

VI. Diese Sage erzählen auch Livius I, 7 und Vergil VIII, 193 flg. v. 1. illuc] nach Latium. Erytheiadas] Γηρυόνου δέκατον βόας ἤλασεν ἐξ Ερυθείης.

v. 3. Tegeaea]. Evander, mit seiner Mutter, der Nymphe Carmentis, und mehreren Gefährten aus Tegea in Arcadien ausgewandert, hatte sich an der Tiber auf dem palatinischen Berge nach der Sage angesiedelt,

während der Riese Cacus (Kanós), ein Sohn des Vulcan, in einer Höhle am aventinischen Berge hauste.

v. 22. Aehnlich Odyssee VIIII, 240 : αὐτὰρ ἔπειτ' ἐπέθηκε θυρεόν μέγαν ὑψόσ' ἀείρας,

ὄβριμον· οὐκ ἂν τόν γε δύω καὶ εἴκοσ' άμαξαι

ἐσθλαὶ τετράκυκλοι ἀπ ̓ οὔδεος ὀχλίσσειαν.

Occupat Alcides, adductaque clava trinodis
Ter quater adversi sedit in ore viri.

35 Ille cadit, mixtosque vomit cum sanguine fumos
Et lato moriens pectoré plangit humum.
Inmolat ex illis taurum tibi, Iuppiter, unum
Victor et Euandrum ruricolasque vocat.
Constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram,
Hic ubi pars Urbis de bove nomen habet.

40

VII.

Rettung des Romulus und Remus.

Silvia Vestalis caelestia semina partu
Ediderat, patruo regna tenente suo.
Is iubet auferri parvos et in amne necari.
Quid facis? ex istis Romulus alter erit!
5 Iussa recusantes peragunt lacrimosa ministri,
Flent tamen et geminos in loca iussa ferunt.
Albula, quem Tiberim mersus Tiberinus in undis
Reddidit, hibernis forte tumebat aquis.

10

Hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare videres,
Quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae.

Huc ubi venerunt ... neque enim procedere possunt
Longius ex illis unus et alter ait:

[ocr errors]

'At quam sunt similes! at quam formosus uterque !
Plus tamen ex illis iste vigoris habet.
15 Si genus arguitur voltu, nisi fallit imago,
Nescio quem vobis suspicer esse deum'
At si quis vestrae deus esset originis auctor,
In tam praecipiti tempore ferret opem.
Ferret opem certe, si non ope mater egeret,
20 Quae facta est uno mater et orba die.
Nata simul, moritura simul, simul ite sub undas
Corpora!' desierat, deposuitque sinu.
Vagierunt ambo pariter: sensisse putares.
Hi redeunt udis in sua tecta genis.

v. 39. aram] derjenige Altar, welchen die Volksmeinung mit diesem uralten sagenhaften identificierte, ist erst durch den grossen Brand i. J. 64 n. Chr. vernichtet worden. Tacitus, annal. 15, 41: magna ara fanumque, quae praesenti Herculi Arcas Evander sacraverat exusta.

v. 40. pars Urbis] das forum boarium; vergl. Nr. 59 v. 69, Anm.

VII. v.1. Silvia] Plutarch, Romul.

3 § 4: ταύτην οἱ μὲν Ἰλίαν, οἱ δὲ Ῥέαν, οἱ δὲ Σιλουίαν ὀνομάζουσι.

v.7. Tiberinus LiviusI, 3: Tiberinus (rex Albae), qui in traiectu Albulae amnis submersus celebread posteros nomen flumini dedit. Diese Etymologie macht das abgeleitete Wort zur Wurzel, wie mit ähnlicher Verkehrung des Richtigen die Römer von Romulus den Namen Roma ableiteten.

25 Sustinet inpositos summa cavus alveus unda.
Heu quantum fati parva tabella tulit!
Alveus in limo silvis adpulsus opacis
Paulatim fluvio deficiente sedet.
Arbor erat... remanent vestigia..

30

[ocr errors]

quaeque vocatur

Rumina nunc ficus, Romula ficus erat.

Venit ad expositos mirum! ... lupa foeta gemellos.

...

Quis credat pueris non nocuisse feram?
Non nocuisse parum est: prodest quoque.
Perdere cognatae sustinuere manus!

35 Constitit et cauda teneris blanditur alumnis
Et fingit lingua corpora bina sua.

quos lupa nutrit,

Marte satos scires. timor afuit. ubera ducunt,
Nec sibi promissi lactis aluntur ope.

VIII.

Gründung der Stadt. Tod des Remus.
Iam luerat poenas frater Numitoris, et omne
Pastorum gemino sub duce volgus erat.
Contrahere agrestes et moenia ponere utrique
Convenit. ambigitur, moenia ponat uter.

5 Nil opus est', dixit, 'certamine', Romulus, fullo:
Magna fides avium est. experiamur aves.'
Res placet. alter adit nemorosi saxa Palati;
Alter Aventinum mane cacumen init.

10

Sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine. pacto
Statur, et arbitrium Romulus urbis habet.
Apta dies legitur, qua moenia signet aratro.

Sacra Palis suberant. inde movetur opus.

Fossa fit ad solidum. fruges iaciuntur in ima,
Et de vicino terra petita solo.

15 Fossa repletur humo, plenaeque inponitur ara,
Et novus accenso fungitur igne focus.
Inde premens stivam designat moenia sulco...
Alba iugum niveo cum bove vacca tulit.
Vox fuit haec regis: 'Condenti, Iuppiter, urbem
Et genitor Mavors Vestaque mater, ades!
Quosque pium est adhibere deos, advertite cuncti!
Auspicibus vobis hoc mihi surgat opus.

20

v. 30. Ueber den Baum vergl. Tacitus annal. XIII, c. 58: eodem anno (58 n. Chr.) Ruminalem arborem in comitio, quae octingentos et quadraginta ante annos Remi Romulique infantiam texerat, mortuis ramali

bus et arescente trunco deminutam prodigii loco habitum est, donec in novos fetus revivesceret.

VIII. v. 13-18. Diese Gründungsbräuche sind etruskischer Sitte.

Longa sit huic aetas dominaeque potentia terrae,
Sitque sub hac oriens occiduusque dies."
25 Ille precabatur. tonitru dedit omina laevo
Iuppiter, et laevo fulmina missa polo.
Augurio laeti iaciunt fundamina cives,

30

40

Et novus exiguo tempore murus erat.
Hoc Celer urget opus, quem Romulus ipse vocarat,
'Sint'que, 'Celer, curae', dixerat, ista tuae.
Neve quis aut muros aut factam vomere fossam
Transeat, audentem talia dede neci.'

Quod Remus ignorans humiles contemnere muros
Coepit et His populus' dicere 'tutus erit?'
35 Nec mora, transiluit. rutro Celer occupat ausum.
Ille premit duram sanguinulentus humum.
Haec ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortas
Devorat et clausum pectore volnus habet.
Flere palam non volt, exemplaque fortia servat,
'Sic que meos muros transeat hostis', ait.
Dat tamen exequias. nec iam suspendere fletum
Sustinet, et pietas dissimulata patet.
Osculaque adplicuit posito suprema feretro
Atque ait, Invito frater adempte, vale!'
45 Arsurosque artus unxit. fecere, quod ille,
Faustulus et maestas Acca soluta comas.
Tum iuvenem nondum facti flevere Quirites.
Ultima plorato subdita flamma rogo est.
Urbs oritur quis tunc hoc ulli credere posset?
Victorem terris inpositura pedem.

50

...

VIIII.

Anfänge Roms.

Parva fuit, si prima velis elementa referre,
Roma. sed in parva spes tamen huius erat.
Moenia iam stabant, populis angusta futuris,
Credita sed turbae tunc nimis ampla suae.
5 Quae fuerit nostri, si quaeris, regia nati,
Adspice de canna straminibusque domum.
In stipula placidi carpebat munera somni
Et tamen ex illo venit in astra toro.
Iamque loco maius nomen Romanus habebat:
10 Nec coniunx illi, nec socer ullus erat.

v. 23. 24. Vergl. Horaz od. III, 3, v. 42-48. 53-56.

v. 29. Celer] Plutarch, Romulus c. 10 § 3: τὶς τῶν ἑταίρων Κέλερ. VIIII. v. 5. nostri] Mars erzählt.

« ZurückWeiter »