Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

20

Inque suum furtim Musa trahebat opus.
Saepe pater dixit Studium quid inutile temptas?
Maeonides nullas ipse reliquit opes."

Motus eram dictis, totoque Helicone relicto
Scribere conabar verba soluta modis.

25 Sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos,
Et quod temptabam dicere, versus erat.
Interea tacito passu labentibus annis

Liberior fratri sumpta mihique toga est,
Induiturque humeris cum lato purpura clavo,
30 Et studium nobis quod fuit ante, manet.
Iamque decem vitae frater geminaverat annos,
Cum perit, et coepi parte carere mei.
Cepimus et tenerae primos aetatis honores,
Deque viris quondam pars tribus una fui.
35 Curia restabat. clavi mensura coacta est:
Maius erat nostris viribus illud onus.
Nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori,
Sollicitaeque fugax ambitionis eram.

40

Et petere Aoniae suadebant tuta sorores
Otia, iudicio semper amata meo.
Temporis illius colui fovique poetas,

Quotque aderant vates, rebar adesse deos.
Saepe suas volucres legit mihi grandior aevo,
Quaeque necet serpens, quae iuvet herba, Macer.
45 Saepe suos solitus recitare Propertius ignes,
Iure sodalicio qui mihi iunctus erat.

Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis

v. 22. Maeonides] Enτà nóleis Zuvova n. T. 1. Vergl. Horaz od. IIII, 9 v. 5.

v. 29. lato] der breite Purpurstreifen der Toga war durch Augustus den Kindern derjenigen Ritter gewährt, welche Senatoren - Census (d. h. etwa 80000 Thaler Vermögen) hatten, als eine Anweisung auf die später zu erwerbende SenatorenWürde.

v. 32. Vergl. den Ausdruck des Schmerzes bei Catull Nr. 64, v. 52 bis 56, und sonst.

parte mei] vergl. Nr. 25, v. 44. Horaz od. I, 3 v. 8.

v. 35. Sinn: ich entsagte dem Ehrgeiz Senator werden zu wollen und nahm wieder den schmalen Streifen des Ritters an.

v. 43. 44. Aemilius Macer aus Verona († 16 v. Chr.) ist der Verfasser

mehrerer Lehrgedichte über Vögel (Ornithogonia) und giftige Thiere (Theriaca), die sämmtlich nicht erhalten sind.

grandior aevo] geht nach Quintilian (XII, 11 § 27) neque post Lucretium ac Macrum Vergilius (fuisset)" auf den innern Werth.

v. 46. iure sodalicio] Justin. XX, c. 4: cum sodalicii iure, sacramento quodam nexi, separatam a ceteris civibus vitam exercerent (civitatem in se converterunt). Vergl. Cicero, Cato m., c. 13 § 45.

[merged small][ocr errors]

Dulcia convictus membra fuere mei.

Et tenuit nostras numerosus Horatius aures,
50 Dum ferit Ausonia carmina culta lyra.
Vergilium vidi tantum. nec amara Tibullo
Tempus amicitiae fata dedere meae.
Successor fuit hic tibi, Galle; Propertius illi;
Quartus ab his serie temporis ipse fui.
55 Utque ego maiores, sic me coluere minores,
Notaque non tarde facta Thalia mea est.
Carmina cum primum populo iuvenilia legi,
Barba resecta mihi bisve semelve fuit.
Moverat ingenium totam cantata per Urbem
Nomine non vero dicta Corinna mihi.

60

Multa quidem scripsi. sed quae vitiosa putavi,
Emendaturis ignibus ipse dedi.

Tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremavi,
Iratus studio carminibusque meis.

65 Molle Cupidineis nec inexpugnabile telis

70

Cor mihi, quodque levis causa moveret, erat.
Cum tamen hic essem, minimoque accenderer igne,
Nomine sub nostro fabula nulla fuit.

Paene mihi puero nec digna nec utilis uxor
Est data, quae tempus per breve nupta fuit.
Illi successit, quamvis sine crimine coniunx,
Non tamen in nostro firma futura toro.
Ultima, quae mecum seros permansit in annos,
Sustinuit coniunx exulis esse viri.

75 Filia me mea bis prima fecunda iuventa,
Sed non ex uno coniuge, fecit avum.
Et iam conplerat genitor sua fata, novemque
Addiderat lustris altera lustra novem.
Non aliter flevi, quam me fleturus ademptum
Ille fuit. Matri proxima iusta tuli.
Felices ambo tempestiveque sepulti,

80

Ante diem poenae quod periere meae!
Me quoque felicem, quod non viventibus illis

Bassus war Satirendichter (láμβιζεν).

v. 50. Vergl. Horaz od. III, 30, 13. IIII, 3', 23.- Epist. I, 19, 32. v. 51. Vergil brachte seine letzten Lebensjahre meist in Neapel zu; er starb 19 v. Chr., als Ovid erst 24 Jahre alt war. In dieselbe Zeit fällt auch der Tod des Tibull.

v. 53. Cornelius Gallus aus Forum Julii, Freund des Vergil, war einer der frühesten Elegiker. Ein ange

sehener Staatsmann, erster Präfect von Aegypten, starb er bei Augustus verdächtigt durch Selbstmord (26 v. Chr.).— Vergleiche auch Nr. 19 v. 30, Anm.

v. 58. Das Ereigniss des ersten Rasierens, etwa im 20. Jahre, wurde festlich, durch ein Mahl oder sonstwie begangen.

v.62. Wie Göthe. - Vielfach nachahmenswerth!

Sum miser, et de me quod doluere nihil.
85 Si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat,
Et gracilis structos effugit umbra rogos:
Fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae,
Et sunt in Stygio crimina nostra foro,

90

Scite, precor, causam . . . nec vos mihi fallere fas est..
Errorem iussae, non scelus, esse fugae.

Manibus hoc satis est. ad vos, studiosa, revertor,

Pectora, qui vitae quaeritis acta meae.
Iam mihi canities pulsis melioribus annis
Venerat, antiquas miscueratque comas,
95 Postque meos ortus Pisaea vinctus oliva
Abstulerat decies praemia victor equus,
Cum maris Euxini positos ad laeva Tomitas
Quaerere me laesi principis ira iubet.

100

Causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae
Indicio non est testificanda meo.

Quid referam comitumque nefas famulosque nocentes?
Ipsa multa tuli non leviora fuga.
Indignata malis mens est succumbere, seque
Praestitit invictam viribus usa suis.
105 Oblitusque mei ductaeque per otia vitae,
Insolita cepi temporis arma manu.

110

Totque tuli casus pelagoque terraque, quot inter
Occultum stellae conspicuumque polum.

Tacta mihi tandem longis erroribus acto
Iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis.
Hic ego finitimis quamvis circumsoner armis,
Tristia, quo possum, carmine fata levo.

Quod quamvis nemo est, cuius referatur ad aures,
Sic tamen absumo decipioque diem.

115 Ergo quod vivo, durisque laboribus obsto,
Nec me sollicitae taedia lucis habent,
Gratia, Musa, tibi. nam tu solacia praebes,
Tu curae requies, tu medicina venis.
Tu dux et comes es. tu nos abducis ab Histro,
120 In medioque mihi das Helicone locum.

v. 84. sum]. Der Dichter schreibt in Tomi.

v. 95. Römische Dichter rechnen öfter die Olympiade dem Lustrum gleich. Ovid gieng übrigens damals ins 52. Lebensjahr.

61:

v. 101. Die Beziehung ist ganz unklar. Auch ex Ponto II, 7, Recta fides comitum poterat mala nostra levare:

Ditata est spoliis perfida turba meis
gibt wenig zur Erklärung, da die
Schuld des Dichters unbekannt ist.
Vergl. Nr. 23 v. 37, Anm.

v. 112. Gleim (i. J. 1800):

Hätt' ich meine Muse nicht, Ach, so wär' ich zu beklagen! All' den Jammer dieser Zeit, Allen hätt' ich nicht ertragen."

Tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti
Nomen, ab exequiis quod dare fama solet.
Nec qui detrectat praesentia, Livor iniquo
Ullum de nostris dente momordit opus.

125 Nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas,
Non fuit ingenio fama maligna meo.

130

Cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis
Dicor et in toto plurimus orbe legor.

Si quid habent igitur vatum praesagia veri,
Protinus ut moriar, non ero, terra, tuus.
Sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam
Iure, tibi grates, candide lector, ago.

A. FAST I.

II.

Ceres und Proserpina.

Terra tribus scopulis vastum procurrit in aequor
Trinacris, a positu nomen adepta loci:

Grata domus Cereri. multas ea possidet urbes,
In quibus est culto fertilis Henna solo.
5 Frigida caelestum matres Arethusa vocarat:
Venerat ad sacras et dea flava dapes.
Filia, consuetis ut erat comitata puellis,
Errabat nudo per sua prata pede.

10

Valle sub umbrosa locus est aspergine multa
Uvidus ex alto desilientis aquàe.

Tot fuerant illic, quot habet natura, colores,
Pictaque dissimili flore nitebat humus.
Quam simul aspexit, 'Comites, accedite!' dixit
'Et mecum plenos flore referte sinus!"
15 Praeda puellares animos prolectat inanis,
Et non sentitur sedulitate labor.

20

Haec implet lento calathos e vimine nexos,
Haec gremium, laxos degravat illa sinus.
Illa legit calthas. huic sunt violaria curae:
Illa papavereas subsecat ungue comas:
Has, Hyacinthe, tenes. illas, amarante, moraris:
Pars thyma, pars casiam, pars meliloton amant.

v. 124. Vergl. Horaz od. IIII, 3 v. 16.

v. 128. Vergl. Horaz od. II, 20 v. 13-20.

Plurima lecta rosa est.

sunt et sine nomine flores.

Ipsa crocos tenues liliaque alba legit. 25 Carpendi studio paulatim longius itur,

30

Et dominam casu nulla secuta comes.
Hanc videt et visam patruus velociter aufert,
Regnaque caeruleis in sua portat equis.
Illa quidem clamabat Io, carissima mater,
Auferor!' ipsa suos abscideratque sinus.
Panditur interea Diti via. namque diurnum
Lumen inadsueti vix patiuntur equi.

At chorus aequalis, cumulatae flore ministrae,
'Persephone,' clamant ad tua dona veni!'
35 Ut clamata silet, montes ululatibus inplent,
Et feriunt maestae pectora nuda manus.
Attonita est plangore Ceres, ... modo venerat Hennam ...
Nec mora, Me miseram! filia,' dixit, ubi est?'
Mentis inops rapitur, quales audire solemus.

40

Threïcias fusis maenadas ire comis.

Ut vitulo mugit sua mater ab ubere rapto

Et quaerit foetus per nemus omne suos:
Sic dea. nec retinet gemitus, et concita cursu
Fertur, et e campis incipit, Henna, tuis.
45 Inde puellaris nacta est vestigia plantae,
Et pressam noto pondere vidit humum.
Forsitan illa dies erroris summa fuisset,
Si non turbassent signa reperta sues.
Iamque Leontinos Amenanaque flumina cursu
50 Praeterit et ripas, herbifer Aci, tuas:
Praeterit et Cyanen et fontes lenis Anapi
Et te, verticibus non adeunde Gela.
Liquerat Ortygien Megareaque Pantagienque,
Quaque Symaetheas accipit aequor aquas,
55 Antraque Cyclopum positis exusta caminis,
Quique locus curvae nomina falcis habet:
Himeraque et Didymen Acragantaque Tauromenenque,
Sacrarumque Mylan pascua laeta boum.

60

Hinc Camerinan adit Thapsonque et Heloria Tempe,
Quaque patet zephyro semper apertus Eryx.
Iamque Peloriaden Lilybaeaque, iamque Pachynon
Lustrarat, terrae cornua trina suae.

Quacumque ingreditur, miseris loca cuncta querellis
Inplet, ut amissum cum gemit ales Ityn.

II. v. 56. Zayn λn die Sichel, alter Name von Messan. Doch bedeutet auch doέnavov dasselbe.

v. 58. boum] des Helios, vergl. Odyssee XII, 127 flg.

v. 64. Ityn] vergl. Nr. 63 v. 13, Anm.

« ZurückWeiter »