Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

20

Mollia, Pegasides, date vestro serta poetae:
Non faciet capiti dura corona meo.
At mihi quod vivo detraxerit invida turba,
Post obitum duplici fenore reddet Honos.
Omnia post obitum fingit maiora vetustas,

Maius ab exequiis nomen in ora venit.
25 Nam quis equo pulsas abiegno nosceret arces,
Fluminaque Haemonio cominus isse viro,
Idaeum Simoenta Iovis cunabula parvi,

30

Hectora per campos ter maculasse rotas?
Deiphobumque Helenumque et Polydamanta et în armis
Qualemcumque Parin vix sua nosset humus.
Exiguo sermone fores nunc, Ilion et tu

Troia bis Oetaei numine capta dei.

Nec non ille tui casus memorator Homerus
Posteritate suum crescere sensit opus.
35 Meque inter seros laudabit Roma nepotes:
Illum post cineres auguror ipse diem.
Ne mea contempto lapis indicet ossa sepulcro,
Provisum est Lycio vota probante deo.
Carminis interea nostri redeamus in orbem,
40 Gaudeat ut solito tacta puella sono.
Orphea delenisse feras et concita dicunt
Flumina Threicia sustinuisse lyra,
Saxa Cithaeronis Thebas agitata per artem
Sponte sua in muri membra coisse ferunt,

v. 19. 20. Vergl. Horaz od. I, 6. v.21. invida] vergl. No.19 v. 1, Anm. v. 25. equo] Vergil Aeneis II, 14 bis 249.

v. 26. flumina]. Das XXI. Buch der Ilias erzählt die μάχη παραποτάμιος des Achilleus.

v. 27. Idaeum] Strabo X, 3 § 7 (p. 466); προπόλους θεῶν τοὺς Κου ρῆτάς φασιν οἱ παραδόντες τὰ Κρητικὰ καὶ τὰ Φρύγια ἱερουργίαις τι σὶν ἐμπεπλεγμένα — ταῖς περί τε τὴν τοῦ Διὸς παιδοτροφίαν τὴν ἐν τῇ Κρήτῃ καὶ τοῖς περὶ τήν Ιδην τὴν Τρωϊκὴν τόποις.

G. Wolf und nach ihm Haupt und L. Müller lesen den Versausgang: cum prole Scamandro.

v. 29. D. H.] Ilias XII, 94: Ελενος καὶ Δηίφοβος θεοειδής, υἱε δύω Πριάμοιο.

Polydamanta] P., Sohn des Panthoos, wird als tapferer Held unter den Troern in der Ilias mehrfach erwähnt.

v. 30. Parin] Hector sagt von ihm (Ilias III, 45):

οὐκ ἔστι βίη φρεσίν, οὐδέ τις ἀλκή.

v. 32. bis] Herakles hatte Troja erobert, weil Laomedon ihn um den für die Rettung seiner Tochter Hesione ausbedungenen Lohn betrügen wollte (vergl. Ilias V, 640-642); zur zweiten Eroberung wirkten seine Pfeile mit, welche er, als er auf dem Oeta sich verbrannte, dem Philoktetes gegeben hatte.

v. 38. Lycio]. Zu Patara in Lycien hatte Apollo einen Tempel; vergl. Horaz od. III, 4 v. 62 und 64. v. 41. Orphea] vergl.No. 21 v. 21. Anm.

22,

v. 43. 44. Vergl. Horaz od. III, 11 v. 2, besonders ars poet. v. 394: dictus et Amphion, Thebanae conditor arcis,

saxa movere sono testudinis et prece
blanda
ducere quo vellet.

45 Quin etiam, Polypheme, fera Galatea sub Aetna
Ad tua rorantes carmina flexit equos:
Miremur, nobis et Baccho et Apolline dextro,
Turba puellarum si mea verba colit?

50

Quod non Taenariis domus est mihi fulta columnis,
Nec camera auratas inter eburna trabes,
Nec mea Phaeacas aequant pomaria silvas,

Non operosa rigat Marcius antra liquor;
At Musae comites et carmina cara legenti,
Et defessa choris Calliopea meis.

55 Fortunata, meo si qua es celebrata libello!
Carmina erunt formae tot monimenta tuae.
Nam neque pyramidum sumptus ad sidera ducti,
Nec Iovis Elei caelum imitata domus,
Nec Mausolei dives fortuna sepulcri

60

Mortis ab extrema condicione vacant.

Aut illis flamma aut imber subducet honores,
Annorum aut ictu pondera victa ruent.
At non ingenio quaesitum nomen ab aevo
Excidet ingenio stat sine morte decus.

LII.

Noch nicht.

Sed tempus lustrare aliis Helicona choreis,
Et campum Haemonio iam dare tempus equo.
Iam libet et fortes memorare ad proelia turmas
Et Romana mei dicere castra ducis.

[blocks in formation]

5 Quod si deficiant vires, audacia certe

Laus erit: in magnis et voluisse sat est.
Aetas prima canat Veneres, extrema tumultus.
Bella canam, quando scripta puella mea est.
Nunc volo subducto gravior procedere voltu,
10 Nunc aliam citharam me mea Musa docet.
Surge, anima, ex humili iam carmine, sumite vires,
Pierides: magni nunc erit oris opus.

Iam negat Euphrates equitem post terga tueri
Parthorum et Crassos se tenuisse dolet;
15 India quin, Auguste, tuo dat colla triumpho,
Et domus intactae te tremit Arabiae;
Et si qua extremis tellus se subtrahit oris,
Sentiet illa tuas postmodo capta manus.
Haec ego castra sequar: vates tua castra canendo
Magnus ero: servent hunc mihi fata diem!

20

Ut caput in magnis ubi non est tangere signis,
Ponitur hic imos ante corona pedes,

Sic nos nunc, inopes laudis conscendere culmen,
Pauperibus sacris vilia tura damus.

25 Nondum etenim Ascraeos norunt mea carmina fontes,
Sed modo Permessi flumine lavit Amor.

[blocks in formation]

tos pellexit (Augustus) ad amicitiam suam populique Romani ultro per legatos petendam. Vergl. Horaz od. IIII, 14 v. 42.

v. 16. tremit]. Im J. 24 v. Chr. sandte Augustus den Aelius Gallus gegen Arabien.-Indessen, wie Cassius Dio LIII, 29 erzählt, te donuía καὶ ὁ ἥλιος τά τε ὕδατα φύσιν τινὰ ἄτοπον ἔχοντα πάνυ αὐτοὺς ἐταλαιπώρησεν, ὥστε τὸ πλεῖον τοῦ στρατοῦ φθαρῆναι.-(Ausführlich erzählt die Expedition Strabo XVI, 3 § 22 bis 24 (p. 780-782.).

v. 25. 26. Vergl. zum Gedanken den Schluss von Horaz od. II, 1.

v. 25. Ascraeos] vergl. No. 38 v. 32, Anm. also nach der Weise des Hesiod, der für den Verfasser mehrerer Epen, wie ɛoyovía und 'Hoiai, galt.

LIII.

Mein Grundsatz.

Pacis Amor deus est, pacem veneramur amantes.
Stant mihi cum domina proelia dura mea:
Nec tamen inviso pectus mihi carpitur auro,
Nec bibit e gemma divite nostra sitis,
5 Nec mihi mille iugis Campania pinguis aratur,
Nec miser aera paro clade, Corinthe, tua.
O prima infelix fingenti terra Prometheo!
Ille parum cauti pectoris egit opus:
Corpora disponens mentem non vidit in arte.
Recta animi primum debuit esse via.

10

Nunc maris in tantum vento iactamur, et hostem
Quaerimus, atque armis nectimus arma nova.
Haud ullas portabis opes Acherontis ad undas:
Nudus ad infernas, stulte, vehere rates.
15 Victor cum victis pariter miscebitur umbris:
Consule cum Mario, capte Iugurtha, sedes.
Lydus Dulichio non distat Croesus ab Iro:
Optima mors, Parcae quae venit acta die.
Me iuvat in prima coluisse Helicona iuventa
Musarumque choris inplicuisse manus:
Me iuvat et multo mentem vincire Lyaeo

20

Et caput in verna semper habere rosa.
Atque ubi iam Venerem gravis interceperit aetas,
Sparserit et nigras alba senecta comas,

25 Tum mihi naturae libeat perdiscere mores,

30

Quis deus hanc mundi temperet arte domum,
Qua venit exoriens, qua deficit, unde coactis
Cornibus in plenum menstrua luna redit,
Unde salo superant venti, quid flamine captet
Eurus, et in nubes unde perennis aqua,
Sit ventura dies, mundi quae subruat arces,

Purpureus pluvias cur bibit arcus aquas,
Aut cur Perrhaebi tremuere cacumina Pindi,
Solis et atratis luxerit orbis equis,

LIII. v. 3—6. Vergl. Horaz od. I, 31 v. 1-8.

v. 7. Prometheo] vergl. Horaz od. I, 16 v. 13-16:

Fertur Prometheus addere principi limo coactus particulam undique

desectam et insani leonis

vim stomacho adposuisse nostro. v. 13. Vergl. Horaz od. II, 14 v. 21-28.

v. 17. Croesus. Iro] vergl. No. 30 v. 42, Anm.

v. 21. Lyaco] vergl. Horaz od. I, 7 v. 22, und in Rücksicht des Zweckes Hor. epod. 9 v. 37. 38:

curam metumque Caesaris rerum iuvat

dulci Lyaeo solvere.

5

v. 33. Perrhaebi] Strabo VIIII, § 22 (p. 442) : οἱ δὲ Περραιβοί τινες

35 Cur serus versare boves et plaustra Bootes,
Pleiadum spisso cur coit igne chorus,
Curve suos fines altum non exeat aequor,
Plenus et in partes quattuor annus eat,
Sub terris sint iura deum et tormenta nocentum,
Tisiphones atro si furit angue caput,

40

Aut Alcmaeoniae furiae aut ieiunia Phinei,

Num rota, num scopuli, num sitis inter aquas,
Num tribus infernum custodit faucibus antrum
Cerberus, et Tityo iugera pauca novem,
45 An ficta in miseras descendit fabula gentes,

Et timor haud ultra quam rogus esse po est.
Exitus hic vitae superet mihi: vos, quibus arma
Grata magis, Crassi signa referte domum.

LIIII.

Klage um Paetus.

Ergo sollicitae tu causa, pecunia, vitae!
Per te inmaturum mortis adimus iter.
Tu vitiis hominum crudelia pabula praebes:
Semina curarum de capite orta tuo.

5 Tu Paetum ad Pharios tendentem lintea portus
Obruis insano terque quaterque mari.

10

Nam dum te sequitur, primo miser excidit aevo
Et nova longinquis piscibus esca natat,
Et mater non iusta piae dare debita terrae

Nec pote cognatos inter humare rogos,

Sed tua nunc volucres adstant super ossa marinae,
Nunc tibi pro tumulo Carpathium omne mare est.

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »