Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues.
De bove nil superest, formae nisi candor, in illa.
Officioque pedum nymphe contenta duorum
745 Erigitur, metuitque loqui, ne more iuvencae
Mugiat, et timide verba intermissa retemptat.

Nunc dea linigera colitur celeberrima turba.

[Now Epaphus, the son of Io, had among his companions one Phaethon, who claimed to be the son of Phoebus. Epaphus tauntingly disputes this claim. Whereupon Phaethon seeks out his mother, Clymene, and begs for a confirmation of his parentage. Clymene sends him to Phoebus himself for proof of her assertion.]

Huic Epaphus magni genitus de semine tandem Creditur esse Iovis, perque urbes iuncta parenti 750 Templa tenet. Fuit huic animis aequalis et annis Sole satus Phaethon. Quem quondam magna loquentem

Nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum Non tulit Inachides, 'matri' que ait 'omnia demens Credis, et es tumidus genitoris imagine falsi.' 755 Erubuit Phaëthon, iramque pudore repressit, Et tulit ad Clymenem Epaphi convicia matrem : 'Quoque magis doleas, genetrix,' ait 'ille ego liber, Ille ferox tacui. Pudet haec opprobria nobis Et dici potuisse et non potuisse refelli. 760 At tu, si modo sum caelesti stirpe creatus, Ede notam tanti generis, meque adsere caelo.' Dixit et implicuit materno bracchia collo,

Perque suum Meropisque caput taedasque sororum,
Traderet, oravit, veri sibi signa parentis.

765 Ambiguum, Clymene, precibus Phaethontis, an ira
Mota magis dicti sibi criminis, utraque caelo
Bracchia porrexit, spectansque ad lumina solis
'Per iubar hoc' inquit 'radiis insigne coruscis,

Nate, tibi iuro, quod nos auditque videtque,
770 Hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem,
Sole satum. Si ficta loquor, neget ipse videndum
Se mihi, sitque oculis lux ista novissima nostris.
Nec longus patrios labor est tibi nosse penates.
Unde oritur, domus est terrae contermina nostrae.
775 Si modo fert animus, gradere, et scitabere ab ipso.'
Emicat extemplo laetus post talia matris

Dicta suae Phaethon et concipit aethera mente,
Aethiopasque suos positosque sub ignibus Indos
Sidereis transit patriosque adit impiger ortus.

BOOK II

[Phaethon comes to the palace of the sun god, and is lost in wonder at its magnificence.]

ΙΟ

Regia Solis erat sublimibus alta columnis,
Clara micante auro flammasque imitante pyropo;
Cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat,
Argenti bifores radiabant lumine valvae.

5 Materiam superabat opus. Nam Mulciber illic
Aequora caelarat medias cingentia terras
Terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi.
Caeruleos habet unda deos, Tritona canorum,

Proteaque ambiguum, ballaenarumque prementem
Aegaeona suis immania terga lacertis,

Doridaque et natas, quarum pars nare videtur,
Pars in mole sedens virides siccare capillos,

Pisce vehi quaedam. Facies non omnibus una,
Nec diversa tamen; qualem decet esse sororum.
15 Terra viros urbesque gerit silvasque ferasque
Fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.

Haec super imposita est caeli fulgentis imago,
Signaque sex foribus dextris, totidemque sinistris.
Quo simul acclivo Clymenera limite proles
20 Venit et intravit dubitati tecta parentis,
Protinus ad patrios sua fert vestigia vultus
Consistitque procul: neque enim propiora ferebat
Lumina. Purpurea velatus veste sedebat
In solio Phoebus claris lucente smaragdis.
25 A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus
Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae,
Verque novum stabat cinctum florente corona,
Stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat,
Stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis
30 Et glacialis Hiems canos hirsuta capillos.

[Seeking Phoebus, he asks for proofs of his sonship. Obtaining in proof of this the promise of any boon which he may ask, he at once claims the privilege of driving for a single day the glorious chariot of the sun.]

Inde loco medius rerum novitate paventem

Sol oculis iuvenem, quibus aspicit omnia, vidit,
'Quae' que 'viae tibi causa? Quid hac' ait 'arce petisti,
Progenies, Phaëthon, haud infitianda parenti? '

35 Ille refert ‘o lux immensi publica mundi,

Phoebe pater, si das huius mihi nominis usum, Nec falsa Clymene culpam sub imagine celat: Pignera da, genitor, per quae tua vera propago Credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.' 40 Dixerat. At genitor circum caput omne micantes Deposuit radios, propiusque accedere iussit, Amplexuque dato 'nec tu meus esse negari Dignus es, et Clymene veros' ait 'edidit ortus. Quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud

45 Me tribuente feras. Promissis testis adesto
Dis iuranda palus, oculis incognita nostris.'
- Vix bene desierat, currus rogat ille paternos
Inque diem alipedum ius et moderamen equorum.

[Phoebus attempts to dissuade him from this by narrating the difficulties and dangers of such a task.]

Paenituit iurasse patrem. Qui terque quaterque 50 Concutiens inlustre caput 'temeraria' dixit 'Vox mea facta tua est. Utinam promissa liceret Non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem. Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas. Magna petis, Phaëthon, et quae nec viribus istis 55 Munera conveniant nec tam puerilibus annis. Sors tua mortalis. Non est mortale quod optas. Plus etiam, quam quod superis contingere fas est, Nescius adfectas. Placeat sibi quisque licebit, Non tamen ignifero quisquam consistere in axe 60 Me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi, Qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,

Non agat hos currus. Et quid Iove maius habemus? Ardua prima via est et qua vix mane recentes Enitantur equi. Medio est altissima caelo, 65 Unde mare et terras ipsi mihi saepe videre Fit timor, et pavida trepidat formidine pectus. Ultima prona via est et eget moderamine certo: Tunc etiam quae me subiectis excipit undis, Ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri. 70 Adde quod adsidua rapitur vertigine caelum Sideraque alta trahit celerique volumine torquet. Nitor in adversum, nec me qui cetera, vincit Impetus, et rapido contrarius evehor orbi. Finge datos currus: quid ages? Poterisne rotatis

75 Obvius ire polis, ne te citus auferat axis?
Forsitan et lucos illic urbesque deorum
Concipias animo delubraque ditia donis
Esse? Per insidias iter est formasque ferarum.
Utque viam teneas nulloque errore traharis,
80 Per tamen adversi gradieris cornua Tauri
Haemoniosque arcus violentique ora Leonis
Saevaque circuitu curvantem bracchia longo
Scorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum.
Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis,
85 Quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,
In promptu regere est. Vix me patiuntur, ubi acres
Incaluere animi, cervixque repugnat habenis.
At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,

Nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota.
90 Scilicet ut nostro genitum te sanguine credas,
Pignera certa petis? Do pignera certa timendo,
Et patrio pater esse metu probor. Aspice vultus
Ecce meos. Utinamque oculos in pectora posses
Inserere, et patrias intus deprendere curas!
95 Denique quicquid habet dives, circumspice, mundus,
Eque tot ac tantis caeli terraeque marisque

Posce bonis aliquid. Nullam patiere repulsam. Deprecor hoc unum, quod vero nomine poena, Non honor est. Poenam, Phaethon, pro munere poscis. 100 Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis ? Ne dubita, dabitur - Stygias iuravimus undas!Quodcumque optaris. Sed tu sapientius opta.'

[But Phaëthon persists in his request, and at the appointed hour the shining chariot, with its fiery, unmanageable steeds, is brought forth ]

Finierat monitus. Dictis tamen ille repugnat,
Propositumque premit flagratque cupidine currus.

« ZurückWeiter »