Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

85 Quo non livor adit? Sunt qui tibi mensis honorem Eripuisse velint invideantque, Venus.

90

Nam quia ver aperit tunc omnia, densaque cedit
Frigoris asperitas, fetaque terra patet,

Aprilem memorant ab aperto tempore dictum :
Quem Venus iniecta vindicat alma manu.
Illa quidem totum dignissima temperat orbem ;
Illa tenet nullo regna minora deo,
Iuraque dat caelo, terrae, natalibus undis,
Perque suos initus continet omne genus.
95 Illa deos omnes longum est numerare
Illa satis causas arboribusque dedit:

100

creavit :

Illa rudes animos hominum contraxit in unum,
Et docuit iungi cum pare quemque sua.

Quid genus omne creat volucrum, nisi blanda voluptas?

Nec coeant pecudes, si levis absit amor.
Cum mare trux aries cornu decertat; at idem
Frontem dilectae laedere parcit ovis.
Deposita sequitur taurus feritate iuvencam,

Quem toti saltus, quem nemus omne tremit.
105 Vis eadem lato quodcumque sub aequore vivit,
Servat, et innumeris piscibus implet aquas.
Prima feros habitus homini detraxit: ab illa
Venerunt cultus mundaque cura sui.
Primus amans carmen vigilatum nocte negata
Dicitur ad clausas concinuisse fores:
Eloquiumque fuit duram exorare puellam,
Proque sua causa quisque disertus erat.

[ocr errors]

Mille per hanc artes motae; studioque placendi
Quae latuere prius, multa reperta ferunt.
115 Hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi
Audeat? A nobis sit furor iste procul.

[April twenty-first. The festival of Pales. The shepherd's prayer to his patron divinity.]

750

'Consule' dic pecori pariter pecorisque magistris :
Effugiat stabulis noxa repulsa meis.

Sive sacro pavi, sedive sub arbore sacra,
Pabulaque e bustis inscia carpsit ovis :
Si nemus intravi vetitum, nostrisve fugatae
Sunt oculis nymphae semica perve deus:
Si mea falx ramo lucum spoliavit opaco,

Unde data est aegrae fiscina frondis ovi:
755 Da veniam culpae. Nec, dum degrandinat, obsit.
Agresti fano supposuisse pecus.

760

Nec noceat turbasse lacus. Ignoscite, nymphae,
Mota quod obscuras ungula fecit aquas.
Tu, dea, pro nobis fontes fontanaque placa
Numina, tu sparsos per nemus omne deos.
Nec Dryadas, nec nos videamus labra Dianae,
Nec Faunum, medio cum premit arva die.
Pelle procul morbos. Valeant hominesque gregesque,
Et valeant vigiles, provida turba, canes.

765 Neve minus multos redigam, quam mane fuerunt,
Neve gemam referens vellera rapta lupo.
Absit iniqua fames. Herbae frondesque supersint,
Quaeque lavent artus, quaeque bibantur, aquae,
Ubera plena premam, referat mihi caseus aera,
Dentque viam liquido vimina rara sero;
Lanaque proveniat nullas laesura puellas,

770

Mollis et ad teneras quamlibet apta manus.

775 Quae precor, eveniant, et nos faciamus ad annum
Pastorum dominae grandią liba Pali.'

His dea placanda est: haec tu conversus ad ortus
Dic quater, et vivo perlue rore manus.

780

Tum licet apposita, veluti cratere, camella

Lac niveum potes purpureamque sapam:

Moxque per ardentes stipulae crepitantis acervos
Traicias celeri strenua membra pede.

BOOK V. MAY

[May third. The constellation Centaurus rises. This suggests the story of Chiron and Hercules.]

380

Nocte minus quarta promet sua sidera Chiron
Semivir et flavi corpore mixtus equi.

Pelion Haemoniae mons est obversus in austros:
Summa virent pinu, cetera quercus habet.
Phillyrides tenuit. Saxo stant antra vetusto,

Quae iustum memorant incoluisse senem.
385 Ille manus olim missuras Hectora leto
Creditur in lyricis detinuisse modis.
Venerat Alcides exhausta parte laborum,
Iussaque restabant ultima paene viro.
Stare simul casu Troiae duo fata videres :

390

Hinc puer Aeacides, hinc Iove natus erat.
Excipit hospitio iunctum Philyreïus heros,

Et causam adventus hic rogat, ille docet.
Perspicit interea clavam spoliumque leonis,

'Vir'que ait 'his armis, armaque digna viro!' 395 Nec se, quin horrens auderent tangere saetis Vellus, Achilleae continuere manus.

400

Dumque senex tractat squalentia tela venenis,
Excidit et laevo fixa sagitta pede est.
Ingemuit Chiron, traxitque e corpore ferrum:
Et gemit Alcides Haemoniusque puer.
Ipse tamen lectas Pagasaeis collibus herbas
Temperat, et vana vulnera mulcet ope.

Virus edax superabat opem, penitusque recepta
Ossibus et toto corpore pestis erat.

405 Sanguine Centauri Lernaeae sanguis echidnae
Mixtus ad auxilium tempora nulla dabat.
Stabat, ut ante patrem, lacrimis perfusus Achilles.
Sic flendus Peleus, si moreretur, erat.

Saepe manus aegras manibus fingebat amicis ; 410 Morum, quos fecit, praemia doctor habet. Oscula saepe dedit, dixit quoque saepe iacenti : 'Vive, precor, nec me care relinque pater!' Nona dies aderat, cum tu, iustissime Chiron, Bis septem stellis corpora cinctus eras.

BOOK VI. JUNE

[June ninth. The feast of Vesta. Her temple and worship. name.]

250

Vesta, fave! tibi nunc operata resolvimus ora,

Ad tua si nobis sacra venire licet.
In prece totus eram caelestia numina sensi,
Laetaque purpurea luce refulsit humus.
Non equidem vidi- valeant mendacia vatum
Te, dea; nec fueras aspicienda viro.

255 Sed quae nescieram, quorumque errore tenebar,
Cognita sunt nullo praecipiente mihi.

260

Dena quater memorant habuisse Palilia Romam,
Cum flammae custos aede recepta dea est,
Regis opus placidi, quo non metuentius ullum
Numinis ingenium terra Sabina tulit.

Quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres,
Et paries lento vimine textus erat.

Hic locus exiguus, qui sustinet Atria Vestae,
Tunc erat intonsi regia magna Numae.

Her

265 Forma tamen templi quae nunc manet, ante fuisse Dicitur; et formae causa probanda subest.

270

280

Vesta eadem, quae terra. Subest vigil ignis utrique;
Significant sedem terra focusque suam.

Terra pilae similis, nullo fulcimine nixa,

Aëre subiecto tam grave pendet onus.

Arte Syracosia suspensus in aëre clauso
Stat globus, immensi parva figura poli,
Et quantum a summis, tantum secessit ab imis
Terra; quod ut fiat, forma rotunda facit:
Par facies templi; nullus procurrit in illo

Angulus, a pluvio vindicat imbre tholus.

295 Esse diu stultus Vestae simulacra putavi,
Mox didici curvo nulla subesse tholo.
Ignis inexstinctus templo celatur in illo.
Effigiem nullam Vesta nec ignis habet.
Stat vi terra sua: vi stando Vesta vocatur;
Causaque par Grai nominis esse potest.
At focus a flammis et quod fovet omnia, dictus;
Qui tamen in primis aedibus ante fuit.
Hinc quoque vestibulum dici reor: inde precando
Praefamur Vestam, quae loca prima tenet.

300

305 Ante focos olim scamnis considere longis

310

Mos erat, et mensae credere adesse deos.
Nunc quoque, cum fiunt antiquae sacra Vacunae,
Ante Vacunales stantque sedentque focos.
Venit in hos annos aliquid de more vetusto :
Fert missos Vestae pura patella cibos.
Ecce coronatis panis dependet asellis,

Et velant scabras florida serta molas.

« ZurückWeiter »